Imagens da página
PDF
ePub

metal 42 Boston quaedam eis plura antequam eos ad ordinationem sacerdotii promoveret eis dicebat. Necnon et etiam quando oblationem solus offe

rebat (crebro autem hoc faciebat) miraretur aliquis ac stuperet quod *p. 65. tempus multum quattuor horarum plus minus * (et est quando lon

gius) oratione et suspiriis et precibus et adflictione et lacrimis multis 5 ante ipsum altare sanctum et ante ipsa mysteria spiritalia protrahebat, donec fundamenta altaris, ut ita dicam, lacrimis eius humectabantur, per totum tempus secundum morem suum mullo silentio curvatus atque inclinatus, et postea munus canonice perficiebat. Et, quando coram populo offerebat, id quod horae sanctae 10 idoneum est, ut decet, faciebat.

Et, cum ea quae sanclae ecclesiae aedificationis ac correctionis sunt per hunc virum fierent, vidit Ephrāim patriarcha Antiochiae huius sancti facta admirabilia, et ad ea tollenda invidia excitatus est. Et, quia aliter non sperabat se cos qui a potentia 15 sua violenta, hoc est ab haeresi sua diphysitica, defecerant superaturum nisi comprehenderetur hic sanctus et in carcerem vel exilium longinquum detruderetur et ad silentium redigeretur (el quis est qui tale bonum exstinguere ac tollere potest ac valet, nisi ipse descendat et secundum voluntatem suam faciat ??), 20 a rege petiit eo quod cunctam astutiam suam et id quod descensu suo facturus erat eum docuit, et dedit ei auctoritatem quam petiit et exercitum Romanorum, et ad orientem descendit : et paucis

diebus vi multa adhibita multos voluntati suae violenter submisit. p. 66. Et, * ut fontem utilitatum omnino obturaret, machinatus est et viros 25

quosdam repperit qui voluntati suae inservirent, et ad marzban
Nisibis Persarum misit, quem dono haud modico promisso per eos
obsecravit ut milites e suis sedulo mitleret et Romanos cum eis, et
hic beatus Spiritus victoriis insignis a monte qui vocatur Singa-
rae comprehenderetur : illuc enim recesserat hic sanctus propter 30
multa quae illo tempore duro utilia erant. Qui enim ad marzban
illum paganum ab Ephrāim missi sunt adversus ipsum virum
multa mendacia ei narraverunt, eumque aurum multum adqui-
sivisse ei nuntiaverunt. Qua cupidine accensus ille paganus,
nomen autem viri Mihrdaden, equites multos adversus eum 35
misit cum comite quodam e suis, qui et ipse paganus erat; et Per-

I c Eopla. — 9 Requiritur potius : ret hoc fieri non posse nisi ipse (Eph.) descenderet... faceret» , quod e textu eruere non licet.

--480( 43 )offmo sae et Cadiseni et Romanorum aliquot ad montem pervenerunt, speculatoribus etiam secum adductis, Romanorum et Persarum qui locum sciebant. Necnon et is etiam qui ab Ephrāim missus est ut

hoc negotium perficeret, qui a Bēth Bālāš' castro erat, et in terri5 lorio Antiochenorum id quod re latronum strangulator na ibi vocatur

factus erat, cui nomen fuit Cometas, cui Dominus noster et in hoc mundo paullum e multo secundum facta eius retribuit, hic ipse principio, priusquam Nisibin descenderet, Härrän descenderat;

et interrogatione facta apud virum quendam intravit qui * sacerdos * p. 67. 10 paganus esse dicebatur (et quid ibi fecerit hic Cometas Deus

scit), et eius qui sacerdos dicebatur filium habitu medici secum adduxit. Hic ipse occasione quadam nobis dixit : e Taurum in domo nostra occidimus priusquam ad vos veniremus. Et, cum

ad montem ubi sanctus ille habitabat pervenissent, ipse et hi omnes 15 qui missi sunt Romani ac Persae, interrogatione facta ad mona

chum quendam iverunt qui extra montem habitabat, qui opinionem phantasticorum Iuliani asseclarum sectabatur, eumque omnino contrariae esse partis reppererunt: et, secreto ei patefacto, donum

etiam ei promiserunt; qui eos ad ipsum montem ubi sanctus habi30 tabat media nocte adduxit, eisque cellam exiguam monstravit in

qua Christi athleta habitabat, et recessit. Et ei ferarum instar contra eum descenderunt, districtis gladiis et arcubus Assyriorum modo intensis 3. Erat autem ibi nix multa, et magnae glaciei co

lumnae in rupe sub qua hic probatus habitabat condensatae erant. 15 Et Dominus eos ad horam occaecavit, ne eum continuo invenirent.

Si enim eum continuo post adventum invenissent et extraxissent, ipsa nocte dura prae multo frigore mortuus esset. Nonnullos autem comprehenderunt qui cum hoc sancto et prope eum habita

bant, eosque sine misericordia coarctaverunt ut confiterentur quis 30 eorum esset is quem quaerebant et ubi esset; quoniam unus córum

qui comprehensi sunt eis dolose nuntiavit se esse qui ab eis quae- *p. 68. rebatur, et propositi causa etiam nomen mutavit, eisque dixit : ce Nomen meum Iohannes, ut hoc dolo hunc sanctum e manibus

oppressorum fortasse liberaret. Et, cum totam noctem in hoc cer35 tamine peragerent, quia eum cuius fama ob signa eius et vultum

decorum sibi audita erat non invenerunt, ei qui comprehensi

1 Cf. Micu. Syr., Chron. (ed. Chabot), p. 269. – ? Cf. Sev., Ep., 1, 45; lon. Mal., p. 382. 3 Is., XXI, 15 (?).

**( 44 )osteron erant singuli abducebanlur et a Romanis lignis bisurcis ac scissis lacerationis causa vapulabant, et nemo eorum confessus est ubi esset. Is autem a cella sua nusquam recesserat, quia subito in eum irruerant. Et diluculo facto eum invenerunt et extraxerunt : quem cum vidisset comes ille Persarum, cubito in terra fulto, cum beato 5 coram se constituto indignanler per interpretem colloqui incepit, dum ita dicit : « O digne morle malal quid hic facis? et, nisi vir malus esses, in montibus desertis atque horrendis et inter leones et apros non habitares. Quare a dominis tuis deficis? Totum hunc montem incendam, et qui in eo habitant trucidabo, et deinde 10 abibo. » Multa autem gloriose cum eo loquebatur Assyrius ille : et vir oppressus, dum coram eo stat, omni humilitate secundum morem suum loqui incepit : « Permittisne mihi ut loquar, an tacebo

et facies quod vis?, Et dixit ei : « Loquere fortiter quod loqui habes. » p. 69. Et dixit ei : e Tempera tibi * et scrutare et vide nihil eorum quae 15

contra me dixisti vera esse. Discet magnitudo lua, si ei etiam qui
te adduxerunt recte dicere volent me non esse ut dixisti, neque
hos sanctos qui multos iam annos in hoc monte habitant. » Et sta-
tim adpropinquavit Cometas miser et comitem illum in capite
osculavit eique dixit : « Per vitam tuam, domine, iube eum sedere : 20
haec enim apud eum non sunt, 2. Et statim gladio districto surrexit
comes ille ul eum feriret et dixit ei indignanter : « Et quomodo
nobis mentiti multa contra ipsum virum coram marzban dixistis? ,
Et statim eis qui secum erant mandavit, el tota cella in qua beatus
habitabat perquisita est, et nihil eius quod sperabant invenerunt. 25
Et statim celeriter surrexerunt, eumque adsumptum et a monte
illo deductum iumento cuidam. quod secum erat imposuerunt.
Erat autem nova luna 3 mensis šěbāt. Et a tertia hora diei usque ad
mediam noctem per solitudinem inviam inter nivem ac glaciem
equitare continuabant, cum nibil a sancto gustaretur. Et, cum 30
viam Nisibin ducentem non invenissent, quia noctis tenebrae
et obscuritas eos occaecaverat (Nisibin enim ut ad diversorium eos
virum introducere iusserat marzban donec id quod sibi promis-
sum erat acciperet, et ob hanc causam viam illam in deserto inve-
nire cogebantur et non invenerunt), tunc in vertice cacuminis 33
cuiusdam ab equis descenderunt, et virum adflictum in medio posi-

2 Vel cad eum non pertinent». Sensum non intelligo.

3

VEO

i Sic textus. μηνία. .

[ocr errors]
[ocr errors]

15

-480( 45 )oetom tum omnes sicut annulus sedentes circumdederunt, equis ad colla dominorum ligatis. Illa enim nox fuit nox acerba tribulationis * et *p. 70. doloris et frigoris; et Persae eos execrabantur a quibus decepti

erant, et praesertim quia id quod nuntiaverant non invenerunt. 5 Et, cum mane surrexissent et glaciem in labris ac barba eius

condensatam viderent, et nihil ab eo gustatum esse ex quo eum
comprehendissent, et paucam animam, ut ita dicam, ei inesse,
et didicissent magi a viro quodam qui cum co vinctus erat qui lin-

guam eorum aliquantulum sciebat ob quam causam comprehensus 10 esset, virum metuerunt ne eis malediceret, et multum in oculis

eorum honoratus est. Et, cum die posteriore ad terram cultam per-
venissent, ad pagum quendam deflexerunt pernoclaturi, eumque
in domo quadam munita incluserunt ut custodiretur. Et erat in ea
mulier quae intra duos dies pepererat antequam illuc pervenerunt;

;
qiae, quamvis in illa vitae suae angustia constituta, contra ludi-
brium ac contemptum viri pudici conquerebalur (mulier enim
fidelis fuit): Virum qui ne matris quidem suae faciem libero
intueri audebat cum muliere puerpera commorari fecerunt, caule

custoditum. » Et, cum eum Nisibin introduxissent, mandavit marz20 ban eumque in xenodochio incluserunt, eique decem viros magos

tradiderunt qui custodirent : et in ipsa domo inclusionis eius om-
nes cum eo intus dormiebant; el, quando ad mingendum exibat,
pars cum eo exibant eumque caute custodiebant. Officium autem

solitum non omittebat, nec si id ludibrio haberent hi pagani vel 25 riderent. Post dies autem paucos vidit marzban cunctatum esse

cum qui abierat ut Ephrāim diceret ac nuntiaret comprehensum
csse lohannem et iam Nisibi inclusum; et secrelo *cum diligentia 'p: 71.
rogavit : «Quid deliquit hic vir qui a Romanis accusalus est, quem

nuntio misso comprehendimus et ut maleficum inclusimus?, Et, 30 cum didicisset mendacia esse quae contra eum dicla erant, statim

mandavit et congregati sunt apud eum cuncti urbis magnates et
cuncti duces qui in urbe erant, et nuntio misso eum a loco ubi
inclusus erat removit et coram se introduxit. Quo intrante el

cunctis qui congregati erant coram ipso viro in terra sedentibus, 35 vultum eius et venustatem et staturam et moderationem et pudici

tiam et faciem amabilem vidit, et, manu ad magnates suos extensa,
eis per eam aunuit : mos enim est Persis, et praesertim magis,
exercitatione adquisitus, ut, si silentio ac sine verbis alter alteri
indicare volunt id quod cogitant, facile per nulum digitorum indi-

---680( 46 )ustom cent. Hic igitur nulu digitorum significavit : « Hic vir ingenuus ést, et non servus est, et pudicus est, et non maleficus. Et locutus est magnatum quidam qui sedebant, qui Christianus erat, et dixit : « Precor, domine; si hic coram Caesare intrabit, statim coram co surget, propter legem Christianorum : ut enim didici, episcopus 5 est. . Quod cum audiisset marzban, statim mandavit et coram eo in terra consedit; et cum eo per interpretem collocutus est, qui dixit ei graece : « Quomodo ausus es, cum talis sis, in nostram

regionem absque licentia nostra transire? Nonne scis aliam esse *p. 79. hanc rempublicam??n; locutus est beatus et dixit ei * graece per 10

interpretem : « Haud prima vice in hanc terram transii. Iam tertia
vice transeo, ut apud hos sanctos orem, qui multos iam annos in
monte habitant a quo me ut maleficum comprehendistis. Etenim
quis sum ego ut magnitudo vestra de me sciat et tunc transirem?
Pauper enim sum, ut me videtis. Hodie, dum tanta pax est inter 15
haec duo regna, rempublicam! et rempublicam? non novi. Duo
enim reges amore fratres sunt: et, si hic sum, inter Romanos puto
me esse; et, si inter Romanos sum, hic sum propter ipsam pa-'
cem., Marzban dicit : Quomodo dicis. te pauperem esse,
multum aurum tibi collectum sit ab eis qui ad te veniebant?», 20
Confessor dicit: «Eni subito me comprehenderunt ei quos misistis;
dicant quid mecum invenerint quando me comprehenderunt ac
scrutati sunt. Et rursus obsecro ut, si fieri potest, dum hic inclu-

mittat magnitudo vestra homines fide dignos, qui totam
regionem nostram circumeant et, interrogatis et inimicis meis qui 25
me accusaverunt et amicis, ostendant me ab ullo homine quidquam
cepisse : et, si quid eorum de quibus accusor apud me inveniatur,
in media hac urbe crucifigar. Quod a parentibus habebam dedi,

et a rebus aliorum recipiebam., Marzban dicit : «Quare a Caep. 73. sare deficis et ab eis qui * in terra eius potestatem exercent? Nonne 30

scis male agere qui a dominis suis deficit? Et, si vis, te Romanis
reconciliabo et eorum voluntatem facies, et in quiele ac pace vives. »
Beatus dicit : Ego a rege nostro victorioso ac pacifico ac benigno
non deficio. Equidem, sicut conservi mei, ut etiam debemus, ei
ut in mundo subiectus sum; et pro eo oro ut secundum Dei volun- 35
tatem regnum suum administret. » Et, cum audiisset eum regem
tantum laudare, clamavit et dixit quemadmodum laudare solent :

cum

sus sum,

و

1 πολιτεια.

« AnteriorContinuar »