Imagens da página
PDF
ePub

t( 32 jestem

librorum sanctorum ct ministerio assiduo et ieiunio multo et fletui et lacrimis deditus. Et a pane et vino et oleo abstinuit; et haec tanlum edebat, legumina cocta et olera identidem ieiunatoribus idonea, dum vigilias trium et quattuor dierum agit, et interdum etiam longiores. Et scutellam quandam parvam sibi attulit quae circa duo 5 pocula parva continebat; et hoc tantum nutriebalur, vel una uncia fructus arborum aridi, quando a cibo illo cocto abstinebat, et potu

ctiam aquae vel oxymellis mensurac exiguae : et, quia Christi passio * p. 47. ante oculos eius semper posita erat, ne * iucunditas quidem gustus

ipsius cibi ab eo gustabatur. Unde autem hoc a nobis creditur? Ex 10
co quod interdum lucri nostri causa animum ei advertebamus
quando gustabat, qui saepe eum scutella eius genibus imposita
(haec enim plerumque mensa eius eral) cibum eius fletu humec-
tantem videbamus : et haec faciebat quando solus manducabat. Et
est quando cibum suum exiguum relinqueret ac surgeret; atque ila 15
celeriter a mensa surgebat ut, dum cibi sumendi initium facere
quaerunt qui cum eo habitabant, tanto eos praevenisset. Et, cum
peregrini quilibet sancti eum visitarent, eos omni largitate ac
liberalitate mensa sua reficiebat; et cibus ac potus corum eandem
ci voluptatem praebuit ac si in ventrem suum poneret. Et ab omni- 20
bus sanctis ac iustis, et pudicis atque innuptis, et ascetis atque
eremitis, eo quod in eorum libris assidue legebat, nonnulla c
decoribus eorum et figuris et exemplis animae suae firmiter infi-
gebat. Et porro, postquam episcopus factus est, laboribus prioribus
plures addidit. A nocte autem media usque ad adventum diluculi 25

orationi ac fletui cum silentio et pudicitia et lacrimis vacabat, nullo *p. 48. vocem fletus sui audiente: *et, quando officio fungens stabat, si quis

cum intueri audebat ut per hoc etiam servitio eius adiuvaretur, pu-
pillas eius videbat, dum adflictione multa ad caelum spectant,
lacrimas abundanter pluere. Lectus autem eius erat terra et storea, 30
et vestis pellicea et cervical unum ad requiem capitis; et vestimen-
tum eius crinium erat, et zona cingulum iumenti, et calceamentum
sandalia, et tegumentum pallium. Et, nisi negotio spiritus utili
impediretur, ab officio matutino donec tertia hora erat diei eidem
orationi adflictionis plenae vacabat, et postea lectioni librorum sanc- 35
torum vel patrum spiritalium. Et, cum officium medii dici minis-
trasset ac perfecisset, eadem oratione usque ad horam nonam ora-
bat; necnon et eadem lectione sancta assiduus erat, ita ut nulla
hora ab eo frustra praeterierit. In omnibus autem rebus pudicus

te( 33 )ostom fuit atque ordinatus; et gressus eius ac passus velut mensura ordinabantur : et facie eius externa ac statura ac vultus adspectu satiari non potuerunt spectatores. Nemo autem me vituperet quod pulcri

tudinis eius etiam corporalis una cum spiritali mentionem feci, quia 5 libros sanctos etiam invenimus iustorum quorundam et ceterorum

pulcriludines corporales recilasse; sicut id quod de David a Spiritu sancto dictum est : « Is flavus est et oculi eius pulcri et pulcer adspectus et Dominus cum eo est 17; et de Mose etiam propheta magno ita

scriptum est : *« Et viderunt parentes pulcrum esse puerum»; et hoc “p, 49 10 beatus apostolus in epistula sua ad Hebraeos recitavita. Aliorum

etiam multorum faciem ac corporum pulcritudinem libri sancti commemorant. Sermo autem eius humilis fuit ac mitis; et quamquam pastor spiritalis erat, et sanctae ecclesiae rector, ab omni

bus discere studebat, et de cis rebus quas rogare opus erat rogare *; 15 et, cum in libris sanctis legeret, cum adflictione multa et scientia

legebat. Caro autem eius propter labores diffluxerat el consumpta erat, donec cuncti ossium articuli apparebant; necnon et cingulum femoribus vix sustentabatur. Et, cum in montibus et desertis et

speluncis commoraretur apud sanctos qui in eis habitabant, violen20 tiam aestus torridi et acerbitatem frigoris magna patientia fortiter

sustinebat. Murum autem magnum et robustum pupillis circumduxerat, ita ut, etiam cum mulieres pudicae ad pedes eius sederent quae sermonem eius utilitatibus plenum audiebant, nullius

earum faciem intueretur, sed, vultu deorsum inclinato, terram et 25 mali illecebras fraudesque intuitus, quae vitae earum proderant eis

loqueretur. Et, si quando nomen sanctorum a quoquam audiret et excellentiam vitae eorum rationis, vehementer cupiebat animá eius cos videre et eorum vitae rationem aemulari et ab eis benedici;

et eos qui ad senectutem extremam pervenerant haud modice hono30 rabat et magnificabat et diligebat et venerabatur.

*Tempore autem quo episcopus factus est, persecutio grandis * p. 50. crat contra ecclesiam Christi ab eis qui post mortem beati Anastasii imperatoris regnaverunt; qui a sacerdotibus ubique constitutis

slagitabant ut Chalcedonis synodum et definitionem eius acciperent, 35 et additionem quae in ea contra veritatem facta est. Hoc ipso

lempore duro requievit episcopus Tellae urbis, et hic ipse sanctus a synodo episcoporum sanctorum eiusdem provinciae 5 ad

[ocr errors]

1 I Reg., xvi, 12. 2 Heb., XI. 23. 5 υπαρχία, male pro επαρχία.

3 Sic textus.

Sic textus.

SYR. C.-XXY.

تره

crofg( 34 )of facin episcopatum evocatus est, quia eiusdem viri virtutis et vitae rationis famà ad eos pervenerat. Et, cum vidisset eos se episcopum facere statuisse, obsecravit eos ut se relinquerent; et, cum vidisset eos sibi non obtemperare, in animo suo dixit : « Iam me fugere oportet; persuasum enim habco eum qui multis princeps fit harum passio- 5. num malarum vel operationum earum aliquam evitare vix posse, nisi revera fortis sit, et praesertim vanam gloriam, cui facile est eius qui in ea implicatur animam peccatis et corpus morte aliqua voluntarial, quales ab inimicis fiunt, perdere, vel quod eis qui regimini suo subiacenlur placere studet, ita ut secundum voluntatem 10 eorum quae eis placent Dei autem iram movent eiusque legibus sanctis contraria sunt semper faciat, quoniam eorum odium vitare

sludet, quia mala vanae gloriae plaga ictus est, vel quod blandi* p. 51. lores adulatoresque apud eum assidue permanent, * qui ad eum

sollerter accedunt, quasi pro eo starent, tristitia scilicet propter 15
eum affccti, eique dicunt : « Hanc molestiam ac laborem tolerare non
e potes»; et haec ei dicunt ut ad ea quae gestiunt studentque in eo
invenire eum deiciant ac deprimant, imprimis a regula eius et
abstinentia : et postea se ecclesiae possessionibus male administra-
tis parcere simulant, ut per hoc eum iracundum esse ac morosum 20
atque asperum faciant, et inmitem ac parcum, et avarum atque
hominum exosorem, aut qui aliis sine discrimine inconsiderateque
sese inmiscet, et remissum ac laxum, et qui voluptates corporales
amat, et corpus suum magis quam animam, et propter negotia
levia et inepta et communia horas utilitatum spiritus negligit, ct 25
ob hoc in caverna profunda ubi non est locus standi demergatur,
ita ut, quia hominibus placuit, si bellum haereticorum adversus
ecclesiam insurgat, re primaria fidei suae inclinetur : et, quisquis
ita facit, melius esset ei si non natus esset neque hunc mundum
intrasset, qualia damna ac detrimenta sibi ipsi adquisivit. Et eum 30
praesertim qui princeps est in ecclesia Dei esine macula et sine
e culpa » 2 in omni re esse oportet, ut Dei oeconomum qui die quo
Deus secreta hominum requiret 3 gregis sui rationem daturus est,
et secundum vestigia ipsius Dei ambulare et esse ut is fuit in

mundo4, et beatum apostolum audire dicentem : me imitamini 35 * p. 52. e sicut ego etiam Christum » 5. * Et eos qui Dei ecclesiae principes ac

לל

| Hoc non intelligo. 2 Col., I, 22. 6, iv, 17.

6 I Cor., 81, 1.

3 Rom., II 16.

4 I lon., 11,

- 4( 35 )ostaan pastores fiunt quasi ignis columnam esse oportet, ita ut in nulla vitae suae ratione ulla obscuritas vel umbra inveniatur, et non quasi gregis dominos, sed omnibus hominibus bonum esse exemplar,

praesertim autem fidelibus, et animam suam pro eo morti man5 dare, et usque ad spiritum ultimum in tribulationibus pro eo

acceptis perseverare, sicut Christus pro eo animam suam morti voluntariae tradidit, et ab omnibus cupidinibus bellum contra animam gerentibus effugere?, et pudicum 3 esse ac ordinatum, et pro

bum ac docendo aptum ac longanimum, neque iracundum esse, 10 nec vino immodicum, secundum mandatum beati apostoli, et

purum esse ac probum, et qui verbi Dei curam habet, et sanctum esse, et qui animam a cupidinibus continet, ne in ulla re ab Evangelii sancti mandatis alienus sit, et doctrinae beati apostoli ad

Titum Timotheumque inscriptae, qui dono hoc magno revera digni 15 erant : quibus quisquis sibi confidit se aequare bene ad gradum

hunc episcopatus promovetur; animae enim ei committuntur Dei sanguine emptae, non argento quod deteritur, non animalia muta, sed quae Dei passione ac morte salvata sunt. Quae est poena quam

sumet Deus a pastore qui hunc gregem suscipiat, si voluptas aliqua 20 huius mundi eum captivum ducat, et una anima ex ovibus *gregis * p. 53.

eius propter negligentiam pereat?» Et, cum haec et his plura in mente collegisset eaque ante oculos animae lucide posuisset, et rerum caelestium magnitudinem contemplatus esset, et ignomi

niam magnam ac probrosam, et durum supplicium quod eis super25 venit qui delicias magis quam promissa futura amaverunt, sur

rexit statim hic sanctus, et senex quidam sanctus, syncellus eius, cui nomen fuit Damianus, qui habitationis eius participatione revera dignus erat, et a domo episcopi Edessae ambo"galli cantu

aufugerunt, dum a tribus episcopis observantia multa custoditur 30 donec adveniat dies dominica, qua secundum canonem ecclesias

ticum fit is qui fit episcopus. Et, cum quaesitus esset hic vir eumque fugisse vidissent, qui verus electus erat, Dei servis idoneus, omnes sancti episcopi qui ibi congregati erant seque hoc gaudio

fruituros sperabant in magnam tristitiam atque aerumnam incide35 runt : et dixit unus ex his sanctis, qui est lacobus doctor Batna

rum episcopus : « Nolite perturbari, fratres. Ego exibo eum quaesiturus; et in Deo credo, si est ei beneplacitum ac voluntas ut fiat

[blocks in formation]

-f80( 36 )offen episcopus vir quem sanctitudo vestra elegit, me eum reperturum n. Et surrexit statim et oravit, et via qua exierat sanctus Iohannes et

is qui cum eo erat recto cursu exiit, eumque circa mille passus ab *p. 31. urbe plus minus inter duas rupes delitentem repperit. * Iohannes

autem ei cum gemitu supplicabal, dicens : « Obsecro te, dominc, 5
miserere mein, cum multis aliis rebus quae excusationi suae idoneae
erant. Et dixit ei sacer lacobus episcopus : «Num hoc tempore quo
sancta ecclesia persecutionem palitur, et viri bello contra inimicos
cius gesto idonei requiruntur, ministri eius aversionem exhibebunt
et fugient? si bonum est, quare ab eo fugis ? et, si malum est, dic 10
nobis ut nos etiam sicut tu fugiamus n. Et sanctus omni humilitate
cum lacrimis ei dixit : « Domine doctor, relinque me, ut tibi suppli-
cavi; quia robustorum et tibi similium hoc ministerium est n. Et,
dum inter se colloquuntur, advenerunt multi eumque corripuc-
runt , et in ecclesiam introduxerunt. Et, cum omnes ei suppli- 15
cassent et multis rebus admonuissent ac confortassent, eum episco-
patus ordinationi obtulerunt; et postea eum sumpserunt et Tellam
deduxerunt, quo gratia Dei vocatus erat, et in sede episcoporum
illius urbis collocaverunt. Et, postquam episcopi sancti ad suum
quisque locum redierunt, collectis omnibus ingenuis et cuncto 20
clero laudato ecclesiae, verba admonitionis et concordiae et una-
nimitatis cum eis locutus est sanctus : sicut navis enim violen-
tia ventorum vehementium huc et illuc intra mare agitata tunc

erant sanctae ecclesiae orientis; et quosdam dicentes audiebat, qui * p. 55. rebus corporalibus vincti erant et *spiritalia spernebant ac conten- 25

nebant : « Si et huc etiam veniet mandatum ut synodum Chalcedo-
nis accipiamus, protinus huic suadebimus ut accipiat; quoniam hoc
nihil est : nemo enim potest regis mandato resistere». Is autem
ab ipso initio propositum suum atque animae fortitudinem
eis ostendit, et dixit : Sit vobis una anima et unus mens; et ad 30
tribulationes pro Christo sustinendas prompti este ac parati»,
et : « Ne tribulationum vos taedeal»; dum eis in memoriam
revocat quas adflictiones et tribulationes et persecutiones et
mortes diversas primo a paganis, postea ab haereticis multis
ecclesia catholica pertulisset. Et, cum omnes Deum laudassent et 35
ei gratias egissent, quem pastorem sibi misisset, dixit eis etiam
cunctam synodi Chalcedonis historiam. Quam cum vituperas-
sent et definitionem eius et additionem, et Tomum Leonis Ro-
mae, el eos qui tantum detrimenti fecissent anathemate dignos

« AnteriorContinuar »