Imagens da página
PDF
ePub

Historia SACRI AC BEATISSIMI IOHANNIS EPISCOPI TELLAE URBIS, QUAE * p. 31.

IPSA UT MULTORUM VERITATEM AMANTIUM AUXILIO SCRIBERETUR EUM QUI

CUM HOC IPSO SANCTO TEMPUS NONNULLUM HABITAVIT PRUDENTES QUIDAM

MULTO STUDIO OBSEGRAVERUNT.

5

[ocr errors]

neque etiam

Fratribus spiritalibus et Christi amantissimis, Mār Sergio et Mār Paulo in veritate ingenuis ?, Elias adorator vester in Domino salutem.

0 bonorum operum zelotae ac Cbristi amantissimi! tristitia magna et angore affectus sum quia non est in me vis 10 scientia ut, sicut digni estis et vobis debetur, laudationum coronam

vobis connectam, propter multa quibus ornati estis et in his Deo placetis, et eis qui vos adspiciunt causa omnium beneficiorum estis, praesertim quia patrum sanctorum ac spiritalium memoria

et commemoratio benefica in animis vestris conservatur; et hoc 15 quia, sicut librorum sacrorum lectione illuminati estis, filios iusto

rum priscorum imitari didicistis, quomodo hi tunc studuerint el operam dederint ut a benedictionibus patrum suorum thesauros spiritales in animis suis reponerent, quia vere crediderant (primi

tias linguarum patrum suorum divitias et thesauros divinos sibi 20 dare posse, quoniam quod supra est sentirent non quod in terra 2.

Ergo bene *vos laudat quicunque huic rei sufficit, quia iustos pris- * p. 32. cos, Isaacum et lacobum et Iosephum et Elisaeum et huiusmodi, in hoc quoque aemulati estis, ut spiritu abundetis et ob benedic

tionem etiam huius patris spiritalis; praesertim quia carbo amo25 ris sancti viri et confessoris probati a corde vestro non exstinctus

est, quantum tempus furni instar probationi expositus est, sed ul veri veritatis heredes eum magis amore accendistis. Bene igitur in vobis probro afficiuntur et a conscientia sua iudicantur filii et dis

cipuli qui a rectitudine in contrarium cum temporibus mutati 30 sunt, qui ob principatus amorem et vanam gloriam a recto statu

in laqueos et libidines multas inciderunt, quae stultae sunt et noxiae, et homines excidio ac pernicie, ut scriptum est, mergunt", et se ipsos in miserias multas induxerunt, et, quasi de suo, velut

saxis asperis per contumelias suas acerbas atque accusationes benc35 factores suos lapidarunt , qui pro animis eorum vigilabant, pastores

1 Jon., vill, 32.

2 Col., III, 2.

3 I Tim., VI, 9.

--to( 24 )oster. suos dico ac magistros, ut his rebus eis placerent ad quos confugerunt, et quos se hic in hoc mundo transitorio magnos reddidisse putaverunt. Inter quas perturbationes vos et qui vobis similes sunt , quos, ut sicut a sancta scriptura dictum est apte et loco idoneo dicam, Dominus semen reliquum reliquitad consolationem nos- 5 tram et confortationem et gaudium et coronam?, qui nobis in loco vitae estis, vos qui tantum placuistis, dum in hac generatione molesta ac perversa commoramini", sicut Lõt tunc inter rabiosos,

in fide vestra perstitistis, fundamento vestro firmo manente 4, neque *p. 33. ob timorem *in contrarium recessistis, et Evangelii veritatem serva- 10

vistis, quoniam super fundamentum apostolorum ac prophetarum
aedificati estis 5, et pericula contempsistis; qui inter ipsam vim
tentationum operam multam dedistis utilitatis multorum causa ut
non solum nomen huius sancti scriberetur admonitionis utilis nos-
trae causa et eorum qui post nos venient, sed ut etiam me incita- 15
veritis 6 ut hos mores eius ac labores, quoad fieri potest, parvitas
mea summatim litteris mandaret, et certamen in quo vitam finivit
et confessionis coronam accepit. Et, quia de parvitate mea putavis-
tis me tantum opus perficere valere, et huius sancti viri ac pastoris
spiritalis laborum a pueritia eius donec a nobis ad Dominum nos- 20
trum discessit memoriam scriptis tradere, confiteor me, ut decens
est, non sufficere. Meministis enim, fratres spiritales, vos me
saepe exhortatos esse et incitavisse ut hoc ipsum facerem; et testi-
monium praebebitis me amori vestro hoc exemplum dixisse : « Quis
vult domum aliquam aedificare vel turrim , aut diadema vel coronam 25
regis capiti idoneam polire, et materiae fabricationi omnium rerum
quas fabricari vult idoneae ei paratae sunt, et privato ? dicit, cui
nec nomina rerum et compositiones earum et concinnationes et
collationes alius cum alia notae sunt : e Accipe, fili, vel poli vel

sculpe, et has fabricationes comple quas ego facere voluin, cum 30 'p. 34. * scire oporteret fabricationibus et decorationibus earum sapientes

tantum idoneos esse. , Et rursus Dei amori qui in vobis est dixi, praeter quod e rei quam a me postulavistis non sufficio, ne quasi simplicitate mea et scientiae incpia huius viri admirabilis historiam utilem comminuam, quia in omnibus rebus deficion; Vos in 35 Christo sapientes et scientia locupletes, hoc facite, praesertim

1 Rom., ix, 29.
5 Eph., II, 30.

·

Philipp., IV, 1. 3 Ibid., 11, 15. 6 Sic textus, contra grammaticam.

-" II Tim., II, 19.

7 ιδιώτης.

1

[ocr errors]

----+*( 25 ) quia etiam urbis huius sancti cives eslis, ut misericordia digni habeamini qui in novo mundo ad urbem etiam eatis ad quam ivit, ubi omnes sancti commorantur. » Et mihi dixistis : « Licet ea quae

coram nos narravisti de moribus eius paullum sint de multo quod 5 ad hunc sanctum pertinet, scribe, praesertim quia cum hoc viro

tempus nonnullum habitavisti, et virtutes eius divinas oculis, quoad fieri potest, vidisti. Et ego, quia perseverantiam vestram et petitionem hanc magnam vidi, ne huic voluntati vestrae admi

rabili praevaricator sim, quoniam utilitati multorum hoc vere in10 servit, si ut decens est ut superius dixi facere valerem, iam secun

dum potestatem meam orationum vestrarum auxilio incipere audeo, dum eum rogo quicunque ea quae in hoc libro infra scripta sunt leget ne verba simplicia audiat ac spectet, vel quod eadem in

variis locis secundum id quod requiritur repetuntur, et beneficia 15 utilia omittat, quibus ei opus est qui amore, non invidia, legit.

Nescientibus autem dicere incipio *a qua urbe etiam fuerit hic * p. 33. ipse S. Johannes, qui Dei gratia episcopus in urbe Tella fieri meruit; et quae causa eum vocaverit et fuit monachus; et quot annos

natus vitam monasticam amplexus sit; et quae clam fecerit prius20 quam tonderetur ob metum matris suae vere Christum amantis;

et quare matris eius nomen in eius historia commemoraverim; et in quo monasterio habitaverit; et qualis pater spiritalis ei fuerit; et quos labores peragere inceperit simul ac tonsus est et usque ad

finem vitae suae sine mora et sine cunctatione; et quo tempore 25 episcopatus gradum in urbe Tella meruerit; et quae certamina si

mul atque episcopus factus est eum invaserint; et qua fiducia ab urbe regia etiam redierit, quando cum septem sociis suis episcopis a rege sereno ac viclore vocatus est, postquam episcopi veri ubique

exstantes ab eis qui operam dederunt ut quasi de sua sententia syn30 odus Chalcedonis ecclesiam intraret e sedibus suis expulsi sunt; et

quae fecerit hic sanctus cum vidisset homines velut captivos violenter abduci ut secundum definitionem culpabilem eiusdem synodi confiterentur; necnon et quomodo ab errore malo cultus hominis

ad scientiam veritatis multa millia hominum eius opera in terra 35 Persidis conversa sint, quae, * quasi de novo idololatria, doctrina * p. 36.

impia Nestorii hominis cultoris obscurata erat; et quae consilia et machinamenta ab Ephrāim etiam Antiochiae multo studio adhibita sint ut hic sanctus comprehenderetur, ne rursus ea faceret quae aedificationi ecclesiae Christi faciebat; et quomodo hic ad Persas paga

[ocr errors]

nos miserit, eosque donis adlexerit, et muneribus subiecerit atque
incitaverit ut virum hunc Dei a montibus et desertis in quibus ver-
sabatur inter sanctos qui in eis babitabant caperent; et quomodo
comprehensus sit et qua hora; et quoties pagani et magi, qui eorum
studio eum comprehenderunt, eum coram se constituerint; et quae 5
ab eis in eo quod lingua sua hanzaman vocabant, hoc est in ma-
gnatum multorum concione, interrogatus sit; et quomodo Ephrāim
postea eum coram se Rhesainae introduxerit; et quae ab eo postu-
laverit ut diceret in disputatione turbata et incomposita et iracun-
da, et quae ab omni fastumundi adspiciebatur, et ab omni iustitia 10
remota erat; et quae de eo mandaverit iudex eius, cum vidisset
eum studio suo contrario non obtemperare, et quo eum cum magna
Romanorum manu miserit; et in quo carcere exiguo angustoque eum
et eos qui cum eo erant Antiochiae incluserint; et quae fecerint qui
eum custodituri constituti erant; et quomodo sanctus Dei gratia 15

roboratus sit, et sine metu verba sana eis assidue locutus sit, eis qui * p. 37. cum co ubique disputabant; et qui finis * bonus vitae suae in ipso

carcere eius fuerit; et qua hora requieverit; et qua sepultus sit
invidiae inimicorum operatione, qui non satiati sunt neque ab ira
contra eum licet paullulum respiraverunt, nec cum cadaver eius 20
ante oculos positum vidissent; et quod consilium fecerint inimici
cius postquam mortuus est, ne perciperet urbs et zelo ferveret el
corpus eius abriperet vel aliud quidquam male ordinate faceret;
et quomodo hora mortis suae pro cunctis sanctae ecclesiae filiis
oraverit, praesertim pro eis qui tantum eum odio integro sine 25
causa oderant.

Ceterum, antequam menti satisfacere incipiam quae harum
omnium rerum quas me coram vobis narraturum promisi initium
ac finem audire sitit, o Christi amantissimi! ne culpam incurram
ab eis qui quae leguntur audiant quod e vilia sunt et eloquentia at- 30
que ordine imperfecta», et hoc ante illud scribi debebat, vel
e hoc ante illud , vel rhoc aliter, vel choc non opus erat,,
vel rita oportebatn, vel «unde tot res sciebat is qui scripsit,
qui a multo tempore de hoc sancto narrare incepit, quando
virum nondum cognoverat ?, Meministis enim me ab ipso initio 35
dixisse me rei quantam a me poslulavistis ut faciam parum suffi-
cere : necnon et harum ipsarum rerum quas me in hac historia

1 Sc. Diphysitarum, quorum tamen nulla mentio facta est.

2 προστασία.

« AnteriorContinuar »