Imagens da página
PDF
ePub

10

20

30

40

50

V. XXVIII. xliii.-xliv.

SCIPIO'S REPLY

ET ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse. Cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare, quam ea suspitio-vitio orationis an rei-haud sane purgata est. Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen, tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo, qui, quia super ceteros excellat-quo me quoque niti non dissimulo-, me sibi aequari nolit. Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit, tamquam non longius, quam quantum vitae humanae spatium est, cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. Maximo cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aevi claris viris comparent. Equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non assequi solum velle, sed-bona venia tua dixerim-si possim, etiam exuperare. Illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit, ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem: id enim non eorum modo, quibus inviderimus, sed rei publicae et pene omnis generis humani detrimentum sit. Commemoravit, quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus. Unde haec repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus quid ita tum nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt ? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? an cum Karthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? Facile est, post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot

60

70

80

saevas gentes, post receptam totam Hispaniam, ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare, quae nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur. Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus: M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit; neque recordatur, illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae et res egregias primo anno gessisse et, quantum ad Karthaginienses duces attinet, invictum ad ultimum permansisse. Nihil igitur me isto tu exemplo terrueris. Si hoc bello et non priore, si nuper et non annis ante quinquaginta ista clades accepta foret-qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Karthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia, quod possit in hominis unius virtute tantum momenti esse. At etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi-: cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, quum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum unde venerat, refers? Sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est. Multum interest, alienos populere fines an tuos uri exscindi videas: plus animi est inferenti periculum quam propulsanti ad hoc maior ignotarum rerum est terror: bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines aspicias. . . . Hic modo nihil morae sit: una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Karthaginem: laetiores et frequentiores ex Africa expectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis... Habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem, sed illum, ego potius traham quam ille me retineat: in sua terra cogam pugnare eum et Karthago praemium 100 victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella.... Requiescat aliquando vexata tam diu Italia, uratur evasteturque in vicem Africa: castra Romana potius Karthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus: Africa sit reliqui belli sedes illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

XXI. xliii.-xliv.-'Si, quem animum in alienae sortis exemplo paullo
ante'- -'immortalibus acrius datum est.'

T. MANLIUS TORQUATUS AGAINST REDEEMING THE ROMAN
PRISONERS AFTER CANNAE (216 B.C.)

XXII. lx.-'Si tantummodo postulassent''arma tradi iubentem'
'Et vos redimam -'virtutem se patriae restituerunt.'

SCIPIO ADDResses his sPANISH VETERANS (210 B.C.)
XXVI. xli.-' Nemo ante me novus imperator'-'atque immobilis
virtus populi Romani'. . . nunc benignitate deum omnia
secunda' -'abire ex hostium terra liceat'. . . agite,
milites veteres, novum exercitum '- -'sibi quisque Scipionem
imperatorem dicat.'

[ocr errors]
[ocr errors]

ΤΟ

20

I. PHARSALIA I. (1-66).

LUCAN
(39-65 A.D.)

BELLA per Emathios plus quam civilia campos
Iusque datum sceleri canimus, populumque
potentem

In sua victrici conversum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni
Certatum totis concussi viribus orbis
In commune nefas, infestisque obvia signis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.

Quis furor, o civis, quae tanta licentia ferri,
Gentibus invisis Latium praebere cruorem?
Cumque superba foret Babylon spolianda
tropaeis

Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta,
Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
Heu quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc quem civiles hauserunt sanguine dextrae,
Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit,
Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis,
Et qua bruma rigens, ac nescia vere remitti,
Astringit Scythico glacialem frigore pontum !
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes,
Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
Tunc, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,
Totum sub Latias leges cum miseris orbem,
In te verte manus: nondum tibi defuit hostis.

At nunc semirutis pendent quod moenia tectis
Urbibus Italae, lapsisque ingentia muris
Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur,
Rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
Horrida quod dumis multosque inarata per

annos

Hesperia est, desuntque manus poscentibus
arvis,

Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor
Poenus erit: nulli penitus discindere ferro
Contigit: alta sedent civilis vulnera dextrae.
Quod si non aliam venturo fata Neroni
Invenere viam, magnoque aeterna parantur
Regna deis, caelumque suo servire Tonanti
Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum :
Iam nihil, o superi, querimur: scelera ipsa
nefasque

Hac mercede placent: diros Pharsalia campos
Impleat, et Poeni saturentur sanguine manes;
Ultima funesta concurrant proelia Munda.
His, Caesar, Perusina fames, Mutinaeque
labores

Accedant fatis; et quas premit aspera classes
Leucas; et ardenti servilia bella sub Aetna :
Multum Roma tamen debet civilibus armis,
Quod tibi res acta est. Te, cum, statione
peracta,

Astra petes serus, praelati regia caeli
Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere,
Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus,
Telluremque nihil mutato sole timentem
Igne vago lustrare iuvet: tibi numine ab omni
Cedetur, iurique tuo natura relinquet,
Quis deus esse velis, ubi regnum ponere
mundi.

Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe,
Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri,
Unde tuam videas obliquo sidere Romam.
Aetheris immensi partem si presseris unam,

Sentiet axis onus. Librati pondera caeli
Orbe tene medio: pars aetheris illa sereni
Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
Tunc genus humanum positis sibi consulat
armis,

Inque vicem gens omnis amet: Pax missa per orbem

Ferrea belligeri compescat limina Iani.
Sed mihi iam numen: nec, si te pectore vates
Accipio, Cirrhaea velim secreta moventem
Sollicitare deum, Bacchumque avertere Nysa.
Tu satis ad dandas Romana in carmina vires.

60

IO

POMPEIUS ADDRESS TO HIS SOLDIERS

II. PHARSALIA II. (531-595).

[blocks in formation]

Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina
paravit

Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
O rabies miseranda ducis! quum fata Camillis
Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
Ad Cinnas Mariosque venis? Sternere pro-
fecto,

Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures
Passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,
Quique feros movit Sertorius exul Iberos.
o Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere,
Caesar,

Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti
Opposuit. Parthorum utinam post praelia

sospes,

Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, Ut simili causa caderes qua Spartacus hostis. Te quoque si superi titulis accedere nostris Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo: Fervidus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit: disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum o Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas : Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.

Quo potuit civem populus perducere liber,

[blocks in formation]

Oceanumque vocans incerti stagna profundi,
Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
An vanae tumuere minae, quod fama furoris
Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
Heu demens, non te fugiunt, me cuncta se-
quuntur.

Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
Ante bis exactum quam Cynthia conderet
orbem,

Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit. Idem ego per Scythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata moranteni, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.

Pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis. Hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis

Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene:

Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis: Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi: Cappadoces mea signa timent, et dedita sacris Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene : Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi. Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?

40

50

60

ΤΟ

20

SPEECH OF VOLTEIUS

III. PHARSALIA IV. (476-520).

[blocks in formation]

Exemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per

aevum

Exhibuit monumenta fides, servataque ferro
Militiae pietas, transibit nostra iuventus.
Namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,
Esse parum scimus: sed non maiora supersunt
Obsessis, tanti quae pignora demus amoris.
Abscidit nostrae multum sors invida laudi,
Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
Indomitos sciat esse viros, timeatque furentes
Et morti faciles animos, et gaudeat hostis
Non plures haesisse rates. Temptare parabunt
Foederibus, turpique volent corrumpere vita.
O utinam, quo plus habeat mors unica famae,
Promittant veniam, iubeant sperare salutem :
Ne nos, quum calido fodiemus viscera ferro,
Desperasse putent. Magna virtute merendum
est,

Caesar ut amissis inter tot milia paucis

Hoc damnum clademque vocet. Dent fata

[blocks in formation]

ΣΟ

LUCRETIUS

(95-55 B.C.)

DE RERUM NATURA

III. (894-911; 1024-1059; 1087-1094).

IAM iam non domus accipiet te laeta, neque

uxor

Optima, nec dulces occurrent oscula nati
Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris factis florentibus esse, tuisque
Praesidium: 'misero misere, aiunt' omnia
ademit

Una dies infesta tibi tot praemia vitae,
Illud in his rebus non addunt, nec tibi earum
Iam desiderium rerum super insidet una.'
Quod bene si videant animo, dictisque se-
quantur,

Dissolvant animi magno se angore metuque.
Tu quidem ut es lecto sopitus, sic eris aevi
Quod superest, cunctis privatu' doloribus aegris;
At nos horrifico cinefactum te prope busto
Insatiabiliter deflebimus; aeternumque

[blocks in formation]
[blocks in formation]

I. AMORES. II. vi. (1-62).

OVID

(43 B.C.-18 A.D.)

PSITTACUS, eois imitatrix ales ab Indis,

THE PARROT

Occidit. Exequias ite frequenter, aves. Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis, Et rigido teneras ungue notate genas. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis, Pro longa resonent carmina vestra tuba. Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni ?

Expleta est annis ista querela suis. Alitis in rarae miserum devertere funus.

Magna, sed antiqui causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, Tu tamen ante alios, turtur amice, dole. Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico iuvenis Phocaeus Orestae, Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, Quid vox mutandis ingeniosa sonis, Quid iuvat, ut datus es, nostrae placui-se puellae?

Infelix avium gloria, nempe iaces.

Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos, Tincta gerens rubro Punica rostra croco.

Non fuit in terris vocum simulantior ales:
Reddebas blaeso tam bene verba sono.
Raptus es invidia; non tu fera bella movebas:
Garrulus et placidae pacis amator eras.
Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt,
Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo; nec prae sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi causaeque papavera somni,
Pellebatque sitim simplicis umor aquae.
Vivit edax vultur, ducensque per aera gyros
Miluus, et pluviae graculus auctor aquae:
Vivit et armiferae cornix invisa Minervae,

Illa quidem saeclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax, humanae vocis imago,

Psittacus, extremo munus ab orbe datum. Optima prima fere manibus rapiuntur avaris; Implentur numeris deteriora suis. Tristia Phylacidae Thersites funera vidit: Iamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae, Vota procelloso per mare rapta noto? Septima lux aderat, non exhibitura sequentem, Et stabat vacua iam tibi Parca colo. Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato: Clamavit moriens lingua 'Corinna, vale!'

30

40

« AnteriorContinuar »