Imagens da página
PDF
ePub

petentes sacerdotalis officii, hostiam tibi laudis offerimus, suppliciter exorantes, ut cujus ministerii vice tibi servimus immeriti, suffragiis reddamur accepti. Per Dominum.

Infra canonem.

Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego famulus tuus et sacerdos, ob diem in qua me dignatus es in ministerio sacro constituere sacerdotem, obsecro, Domine, placatus accipias, unde majestatem tuam exoro ut quod in me largiri dignatus es, propitius custodire digneris diesque nostros.

Benedictio super populum.

Deus, qui me indignum et peccatorem ad pontificale officium dignatus est promovere, sua vos illustret atque sanctificet benedictione. Amen.

Donet mihi per gratiam suam bene operandi facultatem et vobis sui famulatus promptissimam obeditionem. Amen.

Sicque vos doctrinis spiritualibus et operibus bonis repleri in præsenti vita concedat: ut ad pascua vitæ æternæ cum cæteris ovibus suis vos pariter introducat. Amen.

Quod ipse præstare dignetur.

Postcommunio.

Repleantur consolationibus tuis, quæsumus Domine, tuorum corda fidelium, pariterque et de ecclesiæ præsule, et de suorum votorum plenitudine, gratiarum tibi referant actiones.

Officium.

Sacerdotes Dei benedicite Dominum: sancti et humiles corde laudate Deum.

In tempore paschali: Alleluia.

Psalmus. Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum, in sæcula.

[blocks in formation]

Oratio.

Deus, cujus arbitrio omnium sæculorum ordo decurrit, respice propitius ad me famulum tuum, quem ad ordinem episcopatus promovere dignatus es, et ut tibi mea servitus complaceat, tua in me dona misericorditer conserva. Per Dominum.

Epistola ad Hebræos.

Fratres: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis. Qui condolere possit iis qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem: sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron, quemadmodum scriptum est: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

Graduale. Sacerdotes ejus induant salutare, et sancti ejus exultatione exultabunt.

Versus. Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. Alleluia.

Versus. Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea.

In Septuagesima dicatur tractus.

Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis.

Versus. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur.

Versus. Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Secundum Johannem.

In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis, Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem,

et dimittit oves, et fugit. Et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit quia mercenarius est; et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus. Et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient. Et fiet unum ovile, et unus pastor.

Offertorium.

Inveni David servum meum, et in oleo sancto unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

In tempore paschali. Alleluia.

Secretum.

Tibi, Domine Deus meus, devotionis meæ hostias immolo: adoro, pariterque deprecor clementiam tuam, ut me sacrificium mortificatione vitæ carnalis effectum in odorem suavitatis accipias, ac moribus quibus professioni meæ congruam instituas: ut sanctæ compunctionis ardore quem ab hominum cæterorum proposito segregasti, a conversatione carnali, et ab immunditia actuum terrenorum infusa mihi cœlitus sanctitate discernas, ut omnia terrena despiciam, cœlestia appetam. Per Dominum.

Communio. Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.

In tempore paschali: Alleluia. Alleluia.

Postcommunio.

Munerum tuorum, Domine, largitatem sumentes supplices deprecamur, ut quibus donasti hujus ministerii servitutem, exequendi gratiæ tuæ tribuas facultatem. Per Dominum.

Inthronizatio Episcopi cum að sedem episcopatus sui advenerit.

De Inthronizatione Episcopi."

IE inthronizationis statuto, omnes prælati episcopatus, literatorie vocati, intersint hujusmodi solemnitati.

Decanus cum cæteris dignitatibus et canonicis ecclesiæ occurrant episcopo extra civitatem, et eo

1 I shall not offer any apology for the length of the note which I insert here as the importance of it will amply justify its introduction. It contains first, the order of receiving and inthroning the Bishop of Salisbury in his own cathedral, about the middle of the fifteenth century. Although bearing a close resemblance to the order printed in the text, from the manuscript which has supplied so many of the offices edited in these volumes, yet there will be found some important variations. The Order in the text is that which was used in the cathedral to which the pontifical originally belonged, and which very probably retained in such an office, as the inthronization of its bishop, some ancient peculiarities.

In the same way, there are variations between the Form of the Greater excommunication as it was said on some occasions in the cathedral of Salisbury, and the same Form, as it stands in the

editions of the Manuale ad usum Sarum. See Vol. 2, p. 286. And again, the Form of bidding the bedes, printed below, will be found to differ from those in the printed manuals.

The order which now follows, is taken from a manuscript in the possession of the dean and chapter of Salisbury. There are careful erasures in many parts, some of which occur below: rendering the words quite illegible. It is unfortunately much rubbed and defaced in other places.

66

Sequitur hic modus recipiendi novum episcopum, post munus consecrationis adeptum, antequam inthronizetur in ecclesia cathedrali Sarum. In primis ordinabitur processio per illos quorum interest more duplicis festi, in qua præcedere debent quatuor personæ ecclesiæ processionaliter. Primo ex parte decani, post cruces et alios ministros ecclesiæ ad hoc specialiter deputatos, præcedat dominus

« AnteriorContinuar »