O cæcos animi fratres! quis veftra fatigat Corda furor, fpiffáque afflat caligine sensus ? Cernite, quàm formosa fuas ecclefia pennas Explicat, et radiis ipfum pertingit Olympum! Vicini populi paffim mirantur, et æquos Mentibus attonitis cupiunt addiscere ritus : Angelicæ turmæ noftris se cætibus addunt: Ipfe etiam Chriftus cœlo fpeculatus ab alto Intuitúque uno ftringens habitacula mundi, Sola mihi plenos, ait, exhibet Anglia cultus. Scilicet has olim divifas æquore terras Sepofuit divina fibi, cùm conderet orbem, Progenies gemmámque fuâ quafi pyxide claufit. O qui Defenfor Fidei meritiffimus audis, Refponde æternùm titulo; quóque ordine felix Cœpifti, pergas fimili res texere filo.
Obrue ferventes, ruptis conatibus, hoftes: Quáfque habet aut patulas, aut cæco tramite, moles Hærefis, evertas. Quid enim te fallere poffit? Tu venas laticéfque omnes, quos facra recludit Pagina, gustâsti, multóque interprete gaudes: Tu fynodófque, patresque, et quod dedit alta vetuftas Haud per te moritura, scholámque introfpicis omnem. Nec tranfire licet quo mentis acumine findis Viscera naturæ, commistúfque omnibus aftris Ante tuum tempus cœlum gratiffimus ambis. Hac ope munitus fecurior excipis undas,
Quas Latii, Catharíque movent, atque inter utrasque Paftor agis proprios, medio tutiffimus, agnos.
Perge, decus regum; fic, auguftiffime, plures Sint tibi vel ftellis laudes, et laudibus anni: Sic pulfare tuas, exclufis luctibus, aufint Gaudia fola fores: fic quicquid fomnia mentis Intus agunt, habeat certum meditatio finem; Sic pofitis nugis, quibus irretita libido Innumeros mergit vitiatâ mente poëtas, Sola Jacobæum decantent carmina nomen.
UEM tu, fumme Deus, femel
Scribentem placido rore beaveris, Illum non labor irritus
Exercet miferum; non dolor unguium Morfus increpat anxios;
Non mæret calamus; non queritur caput: Sed fœcunda poëfews
Vis, et vena facris regnat in artubus Qualis nefcius aggerum
Exundat fluvio Nilus amabili.
O dulciffime fpiritus,
Sanctos qui gemitus mentibus inferis
A te turture defluos,
Quòd fcribo, et placeo, fi placeo, tuum est.
H Mortis longæva fames, venterque perennis!
Quem non Emathius torrens, non fanguine pinguis
Daunia, non fatiat bis ter millefima cædis
Progenies, mundique ætas abdomine tanto Ingluvieque minor. Quercus habitare feruntur Prifci, crefcentesque una cum prole cavernas; Hinc tamen excludi mors noluit, ipfaque vitam Glans dedit, et truncus tectum, et ramalia mortem. Confluere interea paffim ad Floralia pubes Cœperat, agricolis mentemque et aratra folutis. Compita fervefcunt pedibus, clamoribus æther. Hîc ubi difcumbunt per gramina, falfior unus Omnia fufpendit nafo, fociofque laceffit: Non fert Ucalegon, atque amentata retorquet Dicta ferox, hærent lateri convitia fixo.
Scinditur in partes vulgus ceu compita, telum Ira facit, mundufque ipfe eft apotheca furoris, Liber alit rixas, potantibus omnia bina Sunt præter vitam: faxis hic fternitur, alter Ambuftis fudibus, pars vitam in pocula fundunt, Bacchantur Lapithæ, furit inconftantia vini, Sanguine quem dederat fpolians: primordia belli Hæc fuerant, fic Tifiphone virguncula lufit.
Non placuit rudis atque ignara occifio, morti Quæritur ingenium, doctusque homicida probatur. Hinc tyrocinium, parvoque affueta juventus, Fictaque Bellona, et veræ ludibria pugnæ, Inftructæque acies, hyemesque in pellibus actæ. Omniaque hæc ut tranfadigant fine crimine coftas Artificefque necis clueant et mortis alumni. Nempe et millenos ad palum interficit hoftes Affiduus tyro, fi fit spectanda voluntas.
O fuperi! quis tantum ipfis virtutibus inftat, Quantum cædi? adeone unam nos vivere vitam, Perdere fexcentas? crefcet tamen hydra nocendi Triftis, ubi ac ferrum tellure reciditur imâ, Fœcundufque chalybs fceleris, jam fanguine tinctus, Expleri nequit, at totum depascitur orbem. Quid memorem tormenta, quibus prius horruit ævum, Balistafque, Onagrofque, et quicquid Scorpio fævus Vel Catapulta poteft, Siculique inventa magiftri, Angligenûmque arces, gaudentes fanguine Galli Fuftibales, fundafque quibus cum numine fretus Stravit Idumæum divinus Tityrus hoftem.
Adde etiam currus et cum temone Britanno
Arviragum, falcefque obftantia quæque metentes. Quin aries ruit et multâ Demetrius* arte, Sic olim cecidere.
Deerat adhuc vitiis noftris digniffima mundo Machina, quam nullum fatis execrabitur ævum ; Liquitur ardenti candens fornace metallum,
Fufaque decurrit notis aqua ferrea fulcis:
Exoritur tubus, atque inftar Cyclopis Homeri,
* Poliorcates, cog: (thus the manuscript.)
Lufcum prodigium, medioque foramine gaudens ! Inde rotæ atque axis fubeunt, quafi fella curulis, Qua mors ipsa fedens hominum de gente triumphat. Accedit Pyrius pulvis laquearibus Orci Exulis, Infernæ pretiofa tragemata mensæ, Sulphureaque lacu, totaque imbuta Mephiti. Hinc glans adjicitur, non quam ructare vetuftas Creditur, ante fatas prono cum vertice fruges. Plumbea glans, livenfque fuæ quafi conscia noxæ, Purpureus lictor Plutonis, epiftola fati Plumbis obfignata, colofque et stamina vitæ Perrumpens, Atropi vetulæ marcentibus ulnis. Hæc ubi vincta, fubit vivo cum fune minister, Fatalemque levans dextram, qua ftupeus ignis Mulcetur vento, accendit cum fomite partem Pulveris inferni, properat, datur ignis, et omnem Materiam vexat, nec jam fe continet antro Tifiphone, flammâ et fallaci fulmine cincta; Evolat, horrendumque ciet bacchata fragorem. It ftridor, cælofque omnes et Tartara findit. Non jam exaudiri quidquam vel mufica sphæræ Vel gemitus Erebi, piceo fe turbine volvens, Totamque eructans nubem glans proruit imo Precipitata, cadunt urbes formidine, muri Diffugiunt, fragilifque crepant cœnacula mundi. Strata jacent toto millena cadavera campo, Uno ictu ; non fic peftis, non ftella maligno Afflatu perimunt. En Cymba Cocytia turbis Ingemit, et defeffus opem jam portitor orat. Nec glans fola nocet, mortem quandoque fufurrat Aura volans, vitamque aer quam paverat, aufert. Dicite vos, Furiæ ! qua gaudet origine monstrum? Nox Ætnam, noctemque Chaos genuere priores,' Ætna Cacum ignivomum dedit, hic Ixiona Græcis Cantatum, deinde Ixion cum nubibus atris Congrediens genuit monachum, qui limen opacæ Trifte colens fellæ, noctuque et Dæmone plenum Protulit horrendum hoc primum cum pulvere monstrum. Quis monachos mortem meditari, et pulvere tristi Verfatos neget? atque humiles queis talia cordi Tam demiffa, ipfamque adeo fubeuntia terram ?
Nec tamen hic mortis rabies ftetit ; exilit omni Tormento pejor Jefuita, et fulminat orbem, Ridens bombardas miferas, quæ corpora perdunt Non animas; raroque ornantur fanguine regum Obftreperæ ftulto fonitu, crimenque fatentes. Siftimus hic, inquit fatum, fat prata biberunt Sanguinis, innocuum tandem luet orbis Abelum. G. HERBERTE.
VIII. ALIA POEMATA LATINA.
I. AD AUCTOREM INSTAURATIONIS MAGNÆ.
PER ftrages licet auctorum veterúmque ruinam
Ad famæ properes vera Tropæa tuæ, Tam nitidè tamen occidís, tam fuaviter hoftes, Se quafi donatum funere quifque putat. Scilicet apponit pretium tua dextera fato, Vulneréque emanat fanguis, ut intret honos. O quám felices funt, qui tua caftra fequuntur, Cùm per te fit res ambitiofa mori.
II. IN HONOREM ILLUSTRISSIMI DOMINI
FRANCISCI DE VERULAMIO VICE-COMITIS STI. ALBANI.
POST EDITAM AB EO INSTAAUR. MAGNUM.
UIS ifte tandem? non enim Vultu ambulat Quotidiano. Nefcis, ignare? audies.
Dux Notionum; Veritatis Pontifex ; Inductionis Dominus; Et Verulamii; Rerum Magifter Unicus, at non Artium : Profunditatis Pinus, atque Elegantiæ; Naturæ Arufpex intimus; Philofophiæ
« AnteriorContinuar » |