Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo
Perditus, et propter te, Leonora, foret!
Et te Pieriâ sensisset voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ:
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Acheloïados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ,
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amoenâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Pausilipi.

Illic Romulidûm studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTIOUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino;
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protinùs aret iners.

Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, "Heu quantò satius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dono tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et foetus et ipse parens."

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.'

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctoï lucida stella poli!
Cernis quas merui dura sub casside rugas,
Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra;
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

1 These verses were sent to Christina, queen of Sweden, with Cromwell's picture, and are by some ascribed to Andrew Marvel, as by others to Milton: the most probable opinion is that they were Milton's, being more within his province as Latin secretary.

46

SYLVARUM LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

ANNO ETATIS 17.

PARERE fati discite legibus,

Manusque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem

Jäpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore
mathia jacuisset Oetá,

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Sic triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens,
Vixisset infamis, potentique
Egiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ.

Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,

Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit, artibus,
Succoque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosa calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Etnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

ANNO ÆTATIS 17.

JAM pius extremâ veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace:
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam

Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cærules fumanti turbine flammæ,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Troja.

At simul hanc opibusque et festâ pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur:
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Etna
Efflat tabifico monstrosus ab ore Typhoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atqué "Pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni," dixit, "gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta."
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines: à parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigen consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis

(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,

« ZurückWeiter »