Imagens da página
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ch. Missum te facimus.

Ch. Quid vis tibi?

Argentum quod habes condonamus te. Ph.
Audio.

Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini
Inepti, vostra puerili inconstantia?

Nolo, volo: volo, nolo rursum: cape, cedo: Quod dictum, indictumst : quod mode erat ratum, irritumst.

Ch. Quo pacto aut unde haec hic rescivit? De. Nescio,

Nisi me dixisse nemini certo scio.

Ch. Monstri, ita me di ament, simile. Ph. Inieci scrupulum. De. Hem, Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat, Tam aperte irridens? emori hercle satius est. Animo virili praesentique ut sis para. Vides tuom peccatum esse elatum foras; Neque iam id celare posse te uxorem tuam: Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme, Id nosmet indicare placabilius est.

Tum hunc impuratum poterimus nostro modo Ulcisci. Ph. Attat, nisi mi prospicio, haereo. Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.

Ch. At vereor ut placari possit. De. Bono animo es:

Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,

Quom e medio excessit unde haec susceptast

tibi.

Ph. Itane agitis mecum? satis astute aggredimini.

Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho. Ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris, Neque huius sis veritus feminae primariae, Quin novo modo ei faceres contumeliam, Venias nunc precibus lautum peccatum tuom? Hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo, Ut ne restinguas, lacrumis si extillaveris.

De. Malum quod isti di deaeque omnes duint. Tantane affectum quemquam esse hominem audacia!

Non hoc publicitus scelus hinc asportarier

In solas terras! Ch. In id redactus sum loci, Ut quid agam cum illo nesciam prorsum.

De. Ego scio:

In ius eamus. Ph. In ius? huc, siquid lubet. De. Adsequere, retine, dum ego huc servos

[blocks in formation]

Ph. Vel oculum exlide: est ubi vos ulciscar probe.

Enter NAUSISTRATA.

Ch. Hem. Na.

Na. Qui nominat me?
Quid istuc turbaest, opsecro,

Mi vir? Ph. Ehem, quid nunc obstipuisti?
Na. Quis hic homost?

Non mihi respondes?

respondeat,

Ph. Hicine ut tibi

[blocks in formation]

Tibi narret? Ph. Ohe tu, factumst abs te
sedulo

Pro fratre. Na. Mi vir, non mihi narras?
Ch. At- Na. Quid 'at'?

Ch. Non opus est dicto. Ph. Tibi quidem: 11 at scito huic opust.

In Lemno- Ch. Hem, quid ais? De. Non
taces? Ph. Clam te- Ch. Hei mihi.
Ph. Uxorem duxit. Na. Mi homo, di
melius duint.

Fh. Sic factumst. Na. Perii misera. Ph.
Et inde filiam

Suscepit iam unam, dum tu dormis. Ch. Quid
agimus?

Na. Pro di immortales, facinus miserandum et malum.

De. Hoc actumst. Na. An quicquam hodiest factum indignius?. Demipho, te appello; nam cum hoc ipso distaedet loqui:

Haecine erant itiones crebrae et mansiones diutinae

Lemni? haecine erat ea quae nostros minuit fructus vilitas?

De. Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam 120 meritum non nego:

Sed ea quin sit ignoscenda. Ph. Verba fiunt

mortuo.

De. Nam neque neglegentia tua neque odio id fecit tuo.

Ea mortem obiit, e medio abiit: qui fuit in re hac scrupulus.

Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.

Na. Quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier.

Sed qui id sperem? aetate porro minus peccaturum putem?

lam tum erat senex, senectus si verecundos facit. . . .

Quid mi hic affers, quamobrem expectem aut sperem porro non fore?

Ph. Exequias Chremeti quibus est commodum ire, hem tempus est.

30 Sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito:

Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.

Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi.

Habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat.

Na. At meo merito, credo: quid ego nunc

commemorem, Demipho,
Singulatim, qualis ego in hunc fuerim? De.
Novi aeque omnia

Tecum. Na. Merito hoc meo videtur factum?
De. Minume gentium:

Verum quando iam accusando fieri infectum
non potest,

Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?

Ph. Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.

140 Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi. Na. Quid est?

Ph. Ego minas triginta ab illo per fallaciam abstuli:

Eas dedi tuo gnato: is pro sua amica lenoni dedit.

Ch. Hem, quid ais? Na. Adeon indignum hoc tibi videtur, filius

Homo adulescens si habet unam amicam, tu uxores duas?

Nil pudere? quo ore illum obiurgabis? responde mihi.

De. Faciet ut voles. Na. Immo ut meam iam scias sententiam,

Neque ego ignosco neque promitto quicquam, neque respondeo

Priusquam gnatum videro: eius iudicio permitto omnia.

Quod is iubebit faciam. De. Mulier sapiens es, Nausistrata.

Na. Satin tibist? Ch. Mihin? immo vero 150 pulchre discedo et probe

Et praeter spem. Va. Tu tuom dic nomen
quod sit. Ph. Phormio:

Vostrae familiae hercle amicus et tuo summus
Phaedriae.

Na. Phormio, at ego ecastor posthac tibi
quod potero et quae voles

Faciamque et dicam. Ph. Benigne dicis.
Na. Pol meritumst tuom.

Ph. Vin primum hodie facere quod ego
gaudeam, Nausistrata,

Et quod tuo viro oculi doleant? Na. Cupio.
Ph. Me ad cenam voca.

Na. Pol vero voco. De. Eamus intro hinc.
Ch. Fiat: sed ubist Phaedria,

Iudex noster? Ph. Iam hic faxo aderit.
Cantor. Vos valete et plaudite.

ECLOGUE X.

VIRGIL

(70-19 B.C.)

GALLUS AND LYCORIS

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede

laborem:

Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda: neget quis carmina

Gallo?

Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam,
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere,
puellae

Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque
Pindi

Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae;

Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum;-nostri nec paenitet illas,
Nec te paeniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis-
Venit et upilio; tardi venere subulci;
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi?' Venit
Apollo:

'Galle, quid insanis?' inquit; 'tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est.'

Venit et agresti capitis Silvanus honore, Florentis ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. 'Ecquis erit modus ?' inquit; 'Amor non talia curat;

Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,

[ocr errors]

20

30

40

50

Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.' Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades,' inquit,

'Montibus haec vestris: soli cantare periti Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,

Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor,-quid tum, si fuscus
Amyntas?

Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra-
Mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostis:
Tu procul a patria-nec sit mihi credere
tantum !-

Alpinas, -a, dura !-nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant!
Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis inter spelaea ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores

Arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
Aut acris venabor apros. Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula. Tamquam haec sit nostri medicina
furoris,

Aut deus ille malis hominum mitescere discat! Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis

Ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores,
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.'

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

TRANSFORMATION OF SHIPS INTO NYMPHS

AENEID. IX. (80-121).

TEMPORE quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem, et pelagi petere alta parabat, Ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum Vocibus his affata Iovem: 'Da, nate, petenti, Quod tua cara parens domito te poscit

Olympo.

Pinea silva mihi, multos dilecta per annos; Lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, Nigranti picea trabibusque obscurus acernis: Has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret, Laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit. Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem,

Neu cursu quassatae ullo neu turbine venti
Vincantur; prosit nostris in montibus ortas.'
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
'O genetrix, quo fata vocas? aut quid petis
istis?

Mortaline manu factae immortale carinae
Fas hal e int? certusque incerta pericula lustret
Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?
Immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,

Mortalem eripiam formam, magnique iubebo
Aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
E: Galatea secant spumantem pectore pontum,'
Dixerat, idque ratum Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies, et tempora
Parcae

Debita complerant : cum Turni iniuria Matrem
Admonuit ratibus sacris depellere taedas.
Hic primum nova lux oculis offulsit, et ingens
Visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus,
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras
Excidit et Troum Rutulorumque agmina com-
plet:

'Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis, Neve armate manus; maria ante exurere Turno

Quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae, Ite deae pelagi; genetrix iubet.' Et sua

[blocks in formation]

3

4C

THE DEATH OF EURYALUS AND NISUS

AENEID. IX. (381-449).

SILVA fuit late dumis atque ilice nigra
Horrida, quam densi complerant undique

sentes;

Rara per occultos lucebat semita callis. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda Impediunt, fallitque timor regione viarum. Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostis Atque locos, qui post Albae de nomine dicti Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat; Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum. o Euryale infelix, qua te regione reliqui?

Quave sequar, rursus perplexum iter omne
revolvens

Fallacis silvae?' Simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus, cum clamor ad
auris

Pervenit, ac videt Euryalum; quem iam manus
omnis,

Frande loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat
armis

Eripere? an sese medios moriturus in ensis
Inferat, et pulcram properet per vulnera
mortem?

Ocius adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam ad Lunam, sic voce precatur :
Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
Astrorum decus et nemorum Latonia custos;
Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus
aris

Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi;
Hunc sine me turbare globum, et rege tela per
auras.'

Dixerat, et toto conixus corpore ferrum

Conicit. Hasta volans noctis diverberat umbras, Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique Frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus
utrumque,

Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum,' inquit; simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
Conclamat Nisus: nec se celare tenebris
Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem:
'Me, me, adsum qui feci, in me convertite
ferrum,

O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus,

Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;'
Tantum infelicem nimium dilexit amicum.
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
Transabiit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulcrosque per artus
It cruor, inque umeros cervix collapsa re-
cumbit:

Purpureus veluti cum flos succisus aratro
Languescit moriens, lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnis
Volscentem petit; in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus
atque hinc

Proturbant. Instat non setius, ac rotat ensem Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.

Tum super exanimum sese proiecit amicum Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.

40

50

60

[blocks in formation]

20

Concurrunt trepidae comites, dominamque

ruentem

Suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns, Laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae

Credere, nec telis occurrere virginis audet.

Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,

Continuo in montis sese avius abdidit altos Occiso pastore lupus magnove iuvenco, Conscius audacis facti, caudamque remulcens Subiecit pavitantem utero, silvasque petivit: Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns, Contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit; ossa sed inter Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro. Labitur exsanguis; labuntur frigida leto

See also DRANCES AND TURNUS

AENEID. XI. (343-444).

Lumina; purpureus quondam color ora reliquit. Tum sic expirans Accam, ex aequalibus unam, Alloquitur; fida ante alias quae sola Camillae, Quicum partiri curas; atque haec ita fatur:

Hactenus, Acca soror, potui; nunc vulnus acerbum

Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge, et haec Turno mandata novissima perfer:
Succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
Iamque vale.' Simul his dictis linquebat
habenas,

Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
Paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla
Et captum leto posuit caput, arma relinquens ;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub
umbras.

'Rem nulli obscuram, nostrae nec vocis egentem'- -'Morte luat, sive est virtus et gloria, tollat' (with omissions).

GLORIES of Rome

AENEID. VIII. (626-728).—' Illic res Italas Romanorumque triumphos' -‘Indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes' (vv. 639-645, 655-668 may be omitted).

THE DEATH OF DIDO

AENEID. IV. (630-671).—'Haec ait, et partis animum versabat in omnis' - Culmina perque hominum volvantur perque deorum.'

THE GREATNESS OF ROME

[ocr errors]

AENEID. VI. (724-853).—' Principio caelum ac terras camposque liquentis' Parcere subiectis, et debellare superbos.' (Or begin at v. 756 - Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur': vv. 808-847 may be omitted.)

THE GOLDEN AGE

BUCOLICS. ECL. iv.—‘Sicelides Musae, paullo maiora canamus
deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.'

THE PRAISES OF A COUNTRY LIFE

-'Nec

GEORGICS. II. (458-542, omitting vv. 503-531).-'O fortunatos nimium,
sua si bona norint '-
-Et iam tempus equum fumantia solvere
colla.'

ORPHEUS AND EURYDICE

GEORGICS. IV. (453-527).—' Non te nullius exercent numinis irae'

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »