Imagens da página
PDF
ePub
[blocks in formation]

AGRICOLA.

ADDRESS TO HIS SOLDIERS ON THE SAME OCCASION

AGRICOLA Xxxiii., xxxiv.

OCTAVUS annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam vicistis. Tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostes seu patientia ac labore, paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus. Inventa Britannia et subacta. Equidem saepe in agmine, cum vos paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque voces audiebam quando dabitur hostis, quando acies? Veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus, atque eadem victis adversa. Nam ut superasse tantum itineris, silvas evasisse, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima, quae hodie pros perrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia; sed manus et arma, et in his omnia. Quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum

est neque exercitus neque ducis terga tuta esse. Proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse. Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer; nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Hi sunt, quos proximo anno unam legionem furto noctis aggressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi, ideoque tam diu superstites. Quomodo silvas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere,-pavida et inertia ipso agminis sono pelluntur,-sic acerrimi Britannorum iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et metuentium. Quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus metus corpora defixere [aciem] in his vestigiis, in quibus pulcram et spectabilem victoriam ederetis. Transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, approbate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.

10

20

ANNALS I. xlii., xliii.

GERMANICUS

NON mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt: sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent. Coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quicquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pictur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus, nocentiores vos faciat. Quid enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? Quod nomen huic coetui dabo? Militesne appellem, qui filium imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis, an cives, quibus tam proiecta senatus auctoritas? Hostium quoque ius et sacra legationis et fas gentium rupistis. Divus Iulius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detractabant. Divus Augustus vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit. Nos, ut nondum eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniae Syriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. Primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam

refertis? Hunc ego nuntium patri, laeta omnia aliis e provinciis audienti, feram? Ipsius tirones, ipsius veteranos non missione, non pecunia satiatos; hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina; meque precariam animam inter infensos trahere. Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, O improvidi amici! Melius et amantius ille qui gladium offerebat. Cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius; legissetis ducem, qui meam quidem mortem impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. Neque enim di sinant ut Belgarum, quamquam offerentium, decus istud et claritudo sit, subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos. Tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam, irasque civiles in exitium hostibus vertant. Vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu, ac dividite turbidos. Id stabile ad paenitentiam, id fidei vinculum erit.

LICINIUS MUCIANUS. ADDRESS TO VESPASIAN

HISTORIES II. lxxvi., lxxvii.

OMNES qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent an quod incohatur reipublicae utile, ipsis gloriosum, aut promptum effectu, aut certe non arduum sit. Simul ipse qui suadet considerandus est, adiciatne consilio periculum suum, et, si fortuna coeptis adfuerit, cui summum decus acquiratur. Ego te, Vespasiane, ad imperium voco, tam salutare reipublicae, quam tibi magnificum. Iuxta deos in tua manu positum est. Nec speciem adulantis expaveris. A contumelia quam a laude propius fuerit post Vitellium eligi. Non adversus divi Augusti acerrimam mentem, nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem, aut Claudii vel Neronis, fundatam longo imperio domum exsurgimus. Cessisti etiam Galbae imaginibus. Torpere ultra, et polluendam perdendamque rempublicam relinquere, sopor et ignavia videretur, etiam si tibi, quam inhonesta, tam tuta servitus esset. Abiit iam et transvectum est tempus, quo posses videri concupisse: confugiendum est ad imperium. An excidit trucidatus Corbulo? splendidior origine quam nos sumus, fateor: sed et Nero nobilitate natalium Vitellium anteibat. Satis clarus est apud timentem quisquis timetur. Et posse ab exercitu principem fieri sibi ipse Vitellius documento, nullis stipendiis, nulla militari fama, Galbae odio provectus. Ne Othonem quidem ducis arte aut exercitus vi, sed praepropera ipsius desperatione victum, iam desiderabilem et magnum

principem fecit, cum interim spargit legiones, exarmat cohortes, nova cotidie bello semina ministrat. Si quid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur. Tibi e Iudaea et Syria et Aegypto novem legiones integrae, nulla acie exhaustae, non discordia corruptae, sed firmatus usu miles, et belli domitor externi; classium, alarum, cohortium robora, et fidissimi reges, et tua ante omnes experientia. Nobis nihil ultra arrogabo, quam ne post Valentem et Caecinam numeremur. Ne tamen Mucianum socium spreveris, quia aemulum non experiris. Me Vitellio antepono, te mihi. Tuae domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam imperii alter, et primis militiae annis apud Germanicos quoque exercitus clarus. Absurdum fuerit non cedere imperio ei, cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem. Ceterum inter nos non idem prosperarum adversarumque rerum ordo erit. Nani si vincimus, honorem quem dederis habebo: discrimen ac pericula ex aequo patiemur. Immo, ut melius est, tuos exercitus rege, mihi bellum et proeliorum incerta trade. Acriore hodie disciplina victi quam victores agunt. Hos ira, odium, ultionis cupiditas ad virtutem accendit: illi per fastidium et contumaciam hebescunt. Aperiet et recludet contecta et tumescentia victricium partium vulnera bellum ipsum. Nec mihi maior in tua vigilantia, parsimonia, sapientia, fiducia, est quam in Vitellii torpore, inscitia, saevitia. Sed meliorem in bello causam quam in pace habemus: nam qui deliberant, desciverunt.

40

50

60

отно.

ADDRESS TO THE ARMY AS IMPERATOR

HISTORIES I. xxxvii., xxxviii.

QUIS ad vos processerim, commilitones, dicere non possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a vobis nominatus, nec principem alio imperante. Vestrum quoque nomen in incerto erit, donec dubitabitur imperatorem populi Romani in castris an hostem habeatis. Auditisne ut poena mea et supplicium vestrum simul postulentur? adeo manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una o posse. Et,cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit. Horror animum subit, quotiens recordor feralem in

troitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis Urbis decumari deditos iuberet, quos deprecantes in fidem acceperat. His auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad principatum attulit nisi occisi Obultronii Sabini et Cornelii Marcelli in Hispania, Betui Chilonis in Gallia, Fonteii Capitonis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via, Turpiliani in Urbe, Nymphidii in castris? Quae usquam provincia, quae castra sunt, nisi cruenta et maculata, aut ut ipse praedicat, emendata et correcta? nam quae alii scelera, hic remedia vocat, dum falsis nominibusseveritatem pro saevitia, parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras disciplinam appellat. Septem a Neronis fine

20

309

2.40

menses sunt, et iam plus rapuit Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et Aegiali paraverunt. Minore avaritia ac licentia grassatus esset T. Vinius, si ipse imperasset: nunc et subiectos nos habuit tanquam suos, et viles ut alienos. Una illa domus sufficit donativo, quod vobis numquam datur et cotidie exprobatur. Ac, ne qua saltem in successore Galbae spes esset, accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat. Vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem aversantes. Idem senatus, idem populi

Romani animus est. apud quos omne honestis consiliis robur, et sine quibus quamvis egregia invalida sunt. Non ad bellum vos nec ad periculum voco: omnium militum arma nobiscum sunt. Nec una cohors togata defendit nunc Galbam, sed detinet. Cum vos aspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet. Nullus cunctationis locus est in eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.

Vestra virtus expectatur,

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Pa. Hocinest humanum factu aut inceptu? Hocinest officium patris?

My. Quid illud est? Pa. Pro deum fidem, quid est, si hoc non contumeliast? Uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit

Praescisse me ante? Nonne prius communicatum oportuit?

My. Miseram me, quod verbum audio?

Pa. Quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi

Gnatam suam uxorem, id mutavit, quia me

immutatum videt?

Itane obstinate dat operam, ut me a Glycerio miserum abstrahat?

Quod si fit, pereo funditus.

Adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam, ut ego sum!

Pro deum atque hominum fidem! Nullon ego Chremetis pacto affinitatem ecfugere potero?

Quot modis contemptus, spretus! facta, transacta omnia. Hem,

Repudiatus repetor: quam obrem? Nisi si id est, quod suspicor:

Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,

Itur ad me. My. Oratio haec me miseram exanimavit metu.

Pa. Nam quid ego dicam de patre? Ah, Tantamne rem tam neglegenter agere! Praeteriens modo

Mi apud forum uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie' inquit, para:

[ocr errors]

Abi domum.' Id mihi visust dicere 'abi cito ac suspende te.'

Obstupui: censen me verbum potuisse ullum proloqui?

Aut causam ullam, ineptam saltem falsam iniquam? Obmutui.

Quod si ego rescivissem id prius, quid facerem, siquis me roget:

Aliquid facerem, ut hoc ne facerem. nunc quid primum exequar?

Sed

Tot me impediunt curae, quae meum animum divorse trahunt:

Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio, Tum patris pudor, qui me tam leni passus animost usque adhuc

Quae meo quomque animo lubitumst facere. Eine ego ut advorser? Ei mihi. Incertumst quid agam. My. Misera timeo 'incertum' hoc quorsum accidat.

Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa aut de illa me advorsum hunc loqui.

Dum in dubiost animus, paullo momento huc vel illuc impellitur.

Pa. Quis hic loquitur?

Mysis, salve. My. O salve, Pamphile. Pa. Quid agit? My. Rogas?

Laborat e dolore, atque ex hoc misera sollicitast, diem

Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. Tum autem hoc timet,

Ne deseras se. Pa. Hem, egone istuc conari queam?

Egon propter me illam decipi miseram sinam, Quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,

Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?

Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam
Coactum egestate ingenium immutarier?
Non faciam. My. Haud verear, si in te sit
solo situm:

[blocks in formation]

Nec clam te est, quam illi utraeque res nunc utiles

Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient. Quod ego per hanc te dextram oro et genium tuom,

Per tuam fidem perque huius solitudinem
Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras.
Si te in germani fratris dilexi loco,
Sive haec te solum semper fecit maxumi
Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
Te isti virum do, amicum, tutorem, patrem:
Bona nostra haec tibi permitto et tuae mando
fide.'

Hanc mi in manum dat: mors continuo ipsam occupat.

Accepi: acceptam servabo. My. Ita spero quidem.

60

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

Gn. Advorti hercle animum. Th. Vel rex semper maxumas

Mihi agebat quicquid feceram : aliis non item.

Gn. Labore alieno magno partam gloriam Verbis saepe in se transmovet, qui habet salem,

Quod in te'st. Th. Habes. Gn. Rex te ergo

in oculis- Th. Scilicet.

Gn. Gestare? Th. Vero: credere omnem exercitum,

Consilia. Gn. Mirum. Th. Tum sicubi eum satietas

Hominum aut negoti siquando odium ceperat, Requiescere ubi volebat, quasi — nostin? Gn. Scio:

Quasi ubi illam expueret miseriam ex animo. Th. Tenes.

Tum me convivam solum abducebat sibi. Gn. Hui!

Regem elegantem narras. Th. Immo sic homost:

Perpaucorum hominum.

arbitror,

Gn. Immo nullorum

Si tecum vivit. Th. Invidere omnes mihi, Mordere clanculum: ego non flocci pendere: Illi invidere misere: verum unus tamen Impense, elephantis quem Indicis praefecerat. Is ubi molestus magis est, quaeso' inquam 'Strato,

Eone es ferox, quia habes imperium in beluas?'

Gn. Pulcherrume hercle dictum et sapienter.
Papae,

Iugularas hominem. Quid ille? Th. Mutus

ilico.

Gn. Quid ni esset?

Th. Risu omnes qui aderant emoriri: denique Metuebant omnes iam me. Gn. Non iniuria. Th. Sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi,

Quod eam me amare suspicatast? Gn. Nil

minus.

Immo auge magis suspitionem. Th. Cur?
Gn. Rogas?

Scin, siquando illa mentionem Phaedriae
Facit aut si laudat, te ut male urat? Th. Sentio.

Gn. Id ut ne fiat, haec res solast remedio.
Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
Continuo. Siquando illa dicet 'Phaedriam
Intro mittamus commissatum:' Pamphilam
Cantatum provocemus. Si laudabit haec
Illius formam: tu huius contra. Denique
Par pro pari referto, quod eam mordeat.

Th. Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.

Gn. Quando illud quod tu das expectat

[blocks in formation]

IO

HEAUTON TIMORUMENOS

ACT I.-Scene 1 (53-172).

CHREMES, MENEDEMUS.

[Chremes intreats Menedemus to spare himself. Menedemus gives the reasons for his penance.]

Ch. Quamquam haec inter nos nupera notitia admodumst,

-Inde adeo quom agrum in proxumo hic mer

catus es

Nec rei fere sane amplius quicquam fuit:
Tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
Facit ut te audacter moneam et familiariter,
Quod mihi videre praeter aetatem tuam
Facere et praeter quam res te adhortatur tua.
Nam pro deum atque hominum fidem, quid
vis tibi?

Quid quaeris? annos sexaginta natus es,
Aut plus eo, ut conicio; agrum his regionibus
Meliorem neque preti maioris nemo habet;

Servos compluris: proinde quasi nemo siet,
Ita tute attente illorum officia fungere.
Numquam tam mane egredior neque tam
vesperi

Domum revortor, quin te in fundo conspicer
Fodere aut arare aut aliquid ferre. denique
Nullum remittis tempus neque te respicis.
Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.
'At enim' dices quantum hic operis fiat
paenitet.'

Quod in opere faciundo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas.

Me. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi, Aliena ut cures eaque nil quae ad te attinent? Ch. Homo sum: humani nil a me alienum

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »