Imagens da página
PDF
ePub

60

70

So

Et petronem et dominum reddam mortalis

miserrumos.

He. Euge: edictiones aedilicias pol habet hic quidem :

Mirumque adeost ni hunc Aetoli sibi fecere. agoranomum.

Er. Non ego nunc parasitus sum, set regum rex regalior:

Tantus ventri commeatus meo adest in portu

cibus.

Set ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia

senem?

Quo homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior.

He. Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?

Er. Pultabo aedis: heus, ubi estis? ecquis hoc aperit ostium?

He. Hic homo ad cenam recipit se ad me. Er. Aperite hasce ambas foris Prius quam pultando assulatim foribus exitium dabo.

He. Perlubet hunc colloqui hominem: Ergasile. Er. Qui Ergasilum vocat? He. Respice me. Er. Fortuna tibi quod

nec faciet nec nunc facit,

Hoc me iubes. Set quist? He. Respicedum ad me: Hegio sum. Er. Oh mihi: Quantumst hominum tu optume optumorum in tempore advenis.

He. Nescio quem ad portum nanctu's, ubi cenes: eo fastidis.

Er. Cedo manum. He. Manum? Er. Manum, inquam, cedo tuam actutum. He. Tene.

Er. Gaude. He. Quid ego gaudeam? Er. Quia ego impero. Age gaude modo. He. Pol maerores mi antevortunt gaudiis. . . . Er. Iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi:

Gaude audacter. He. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.

Er. Bene facis: iube- He. Quid iubeam? Er. Ignem ingentem fieri.

He. Ignem ingentem? Er. Ita dico, ut sit magnus. He. Quid? me, volturi,

Tuan causa aedis incensurum censes?

Noli irascier.

Er.

Iuben an non iubes adstitui aulas, patinas elui, Laridum atque epulas foveri foculis in ferventibus,

Alium piscis praestinatum abire,-He. Hic vigilans somniat.

Er. Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?

He. Scis bene esse, si sit unde. Er. Muraenam atque ophthalmiam,

Horaeum, scombrum et trugonum et cetum et mollem caseum?

He. Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia

Hic aput me, Ergasile. Er. Mean me causa hoc censes dicere?

[blocks in formation]

tuom.

He. Abi in malam rem, ludis me. Er. Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,

Ut ego vidi. He. Meumne gnatum? Er.
Tuom gnatum et genium meum.
He. Et captivom illum Alidensem? Er.
Μὰ τὸν ̓Απόλλω. He. Et servulum
Meum Stalagmum, meum qui gnatum sub-
ripuit? Er. Νὴ τὰν Κόραν.
He. Iam diu? Er. Νἢ τὰν Πραινέστην.

He. Venit? Er. Νὴ τὰν Σιγνίαν. He. Certon? Er. Νὴ τὰν Φρουσινῶνα. He. Vide sis. Εr. Νὴ τὴν ̓Αλάτ

ριον.

I

[blocks in formation]

Er. Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.

20 Set Stalagmus quoius erat tunc nationis, quom hinc abit?

He. Siculus. Er. At nunc Siculus non est:
Boius est: boiam terit:

Liberorum quaerundorum causa ei credo uxor datast.

He. Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? Er. Bona.

He. Di immortales, iterum natus videor, si vera autumas.

Er. Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?

Postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,

Vise ad portum.

tu

He. Facere certumst: intus cura quod opus est: Sume, posce, prome quidvis: te facio cellarium.

Er. Nam hercle, nisi ego manticinatus probe ero, fusti pectito.

He. Aeternum tibi dapinabo victum, si vera 130

autumas.

Er. Unde id

He. A me meoque gnato. Er. Sponden tu istud? He. Spondeo. Er. At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.

He. Cura quam optume potes. Er. Bene ambula et redambula. [Exit HEGIO. Illic hinc abiit: mihi rem summam credidit cibariam.

Di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus.

Quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, Quanta sumini apsumedo, quanta callo

calamitas,

Quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis: Nam alia si memorem, quae ad ventris victum

conducunt, morast.

Nunc ibo in meam praefecturam, ut ius dicam 140 larido,

Et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Senex. Per ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum

Sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero.

Facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet :

Nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.

Cave quisquam, quod illic minitetur, vostrum flocci fecerit.

Quid statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit.

Ego ibo ad medicum: praesto ero illi, quom

venietis. (Exit. The Lorarii seize Menaechmus.) Me. Occidi. Quid hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?

Quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?

Quo rapitis me? quo fertis me? perii. Opsecro vostram fidem,

[ocr errors]
[blocks in formation]

Me. Liberem ego te? Mes. Verum, quando equidem, ere, te servavi. Me. Quid est? Adulescens, erras. Mes. Quid erro?

Per Iovem adiuro patrem,

Me.

Med erum tuom non esse. Mes. Non taces?

Me. Non mentior:

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

vero aequom postulas.

Tu eruses: tu servom quaere. Tusalveto: tuvale.
Hunc ego esse aio Menaechmum. Me. I. At

ego me. Me. II. Quae haec fabulast? Tu's Menaechmus? Me. I. Me esse dico, Moscho prognatum patre.

Me. II. Tun meo patre's prognatus? Me. I.
Immo equidem, adulescens, meo.
Tuom tibi neque occupare neque praeripere
postulo.

Mes. Di immortales, spem insperatam date
mihi, quam suspicor.

Nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo:

Nam et patriam et patrem commemorant pariter qui fuerint sibi.

Sevocabo erum. Menaechme. Me. Ambo. Quid 120 vis? Mes. Non ambos volo,

Sed erum: uter vostrumst advectus mecum navi? Me. I. Non ego.

Me. II. At ego. Mes. Te volo igitur, huc

concede. Me. II. Concessi.

est?

Quid

[blocks in formation]

140

150

[blocks in formation]

Me. I. Promeruisti ut ne quid ores, quod velis quin impetres.

Tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.

Mes. Spes mihist, vos inventurum fratres germanos duos

Geminos, una matre natos et patre uno uno die.

Me. I. Mira memoras.

Utinam efficere,

quod pollicitu's, possies.

Mes. Possum. Sed nunc agite, uterque id, quod rogabo, dicite.

Me. I. Ubi lubet, roga: respondebo, nil reticebo quod sciam.

Mes. Est tibi nomen Menaechmo? Me. I. Fateor. Mes. Est itidem tibi? Me. II. Est.

Mes. Patrem fuisse Moschum tibi ais? Me. I. Ita vero. Me. II. Et mihi.

Mes. Esne tu Suracusanus? Me. 1. Certo. Mes. Quid tu? Me. II. Quippini? Mes. Optume usque adhuc conveniunt signa: porro operam date.

Quid longissume meministi, dic mihi, in patria

[blocks in formation]

Uno nomine ambo eratis? Me. I. Minume: nam mihi hoc erat,

Quod nunc est, Menaechmo, illum autem tum vocabant Sosiclem.

Me. II. Signa agnovi: contineri quin complectar non queo.

Mi germane gemine frater salveto: ego sum Sosicles.

Me. I. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?

[ocr errors]

Me. II. postquam ad nos renuntiatumst te et patrem esse mortuom, Avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.

Me. I. Credo ita esse factum ut dicis. Sed mi hoc responde. Me. II. Roga.

Me. I. Quid erat nomen nostrae matri? Me. II. Teuximarchae. Me. I. Convenit.

O salve, insperate, multis annis post quem conspicor,

Frater. Me. II. Et tu, quem ego multis miseriis, laboribus

Usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »