P. Virgilii Maronis Bucolica, Georgica, et Aeneis: Virgil

Capa
David H. Williams, 1842 - 600 páginas
 

O que estão dizendo - Escrever uma resenha

Não encontramos nenhuma resenha nos lugares comuns.

Páginas selecionadas

Outras edições - Visualizar todos

Termos e frases comuns

Passagens mais conhecidas

Página 337 - Exuviasque hausit, furiis accensus et ira Terribilis : " Tune hinc spoliis indute meorum " Eripiare mihi ? Pallas te hoc vulnere, Pallas " Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.
Página 191 - Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontum fugat et terris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursum, Tendebantque manus ripae ulterioris amore ; Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos, 315 Ast alios longe submotos arcet arena. Aeneas (miratus enim motusque tumultu) "Die" ait, "o virgo, quid vult concursus ad amnem?
Página 9 - Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella, te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.
Página 15 - At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantes hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20 Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Página 59 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Página 167 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Página 18 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Página 140 - Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit: interdum scopulos avolsaque viscera montis 575 erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
Página 173 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit : ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Página 57 - Assyrio fucatur lana veneno, nec casia liquidi corrumpitur usus olivi ; at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis, speluncae, vivique lacus...

Informações bibliográficas