L'Enéide, Volume 2

Capa
 

O que estão dizendo - Escrever uma resenha

Não encontramos nenhuma resenha nos lugares comuns.

Páginas selecionadas

Conteúdo

Outras edições - Visualizar todos

Termos e frases comuns

Passagens mais conhecidas

Página 42 - Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, Nec moritura tenet crudeli funere Dido ? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, Et mediis properas aquilonibus ire per altum...
Página 288 - ... quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat et terris immittit apricis.
Página 68 - Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. lenibant curas et corda oblita laborum.
Página 356 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Página 220 - Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, vique soporatum Stygia, super utraque quassat 855 tempora, cunctantique natantia lumina solvit. vix primos inopina quies laxaverat artus — et super incumbens cum puppis parte revolsa, cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas...
Página 50 - Scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat. Neque te teneo neque dicta refello : 380 i, sequere Italiam, ventis pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina p'ossunt, supplicia hausurum scopulis et nomine Dido saepe vocaturum.
Página 284 - Di, quibus imperium est animarum, Umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas.
Página 316 - Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra moenia lata videt triplici circumdata muro, quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, . 550 Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Página 276 - Averni, tollunt se celeres, liquidumque per ae'ra lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit. quale solet silvis brumali frigore viscum...
Página 336 - Aliae panduntur inanes 740 suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni : quisque suos patimur manes; exinde per amplum mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus; donec longa dies, perfecto temporis orbe, 745 concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.

Informações bibliográficas