Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandaque gesta canebant;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosa, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini;

45

50

Tu quoque in ora frequens venies, plausumque vi

rorum,

Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigra,
Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

45 more] Ov. Met. ii. 711.

'Castæ de more puellæ.' Warton.

52 venies] Propert. El. iii. ix. 32.

"Venies tu quoque in ora virûm.' Bowle.

55

60

57 Apollo] Compare the Alcestis of Euripides, v. 570, et seq. Σε τοι καὶ ὁ Πύθιος, &c. Warton.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

65

70

75

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phœbus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phœbæos decorasse viros qui tam bene norit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem!
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges!
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,

80

75 Vernat] I venture to object to 'vernat senectus.' Warton.
79 Phabaos] This is entirely an Ovidian epithet, as in Ep. Her.
xvi. 180. See too Milton's Eleg. vii. 46. Warton.

[ocr errors]

84 Britonum] Though the first syllable in Britannia' and ' Britanni,'
is either of short or long quantity, I do not know authority for Milton's
shortening the first syllable in 'Britones.' See Juvenal, xv. 124.

'Qua nec terribiles Cimbri nec Britones unquam.' See also Milton's
Epit. Damonis, 165. 'Armoricos Britonum.'

90

Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolum semotus in æthera divum,
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et tota mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,

95

Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.*

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis)

92 Parnasside] Ov. Metam. xi. 165. lauro Parnasside vinctus.' Virgil's epithet is Parnassius.' Warton.

*On what Milton has borrowed in this poem from the Aminta of Tasso, see Black's Life of Tasso, vol. ii. p. 462, et seq. 9.

[blocks in formation]

5

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus ;
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe :
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo,
Tum vero amissum tum denique sentit amicum,
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

10

15

20

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virga qui dividit aurea, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro,

15 assueta] Il Pens. 60.

'Gently o'er the accustom'd oak.' Warton.

15 seditque] The position of the 'que' is wrong.

28 Indeplorato] Ov. Trist. iii. 3. 45. Met. xi. 670. Ibis, 166. 'Indeploratum projiciere caput.' Warton.

Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo

30

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon;

At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminus ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

[ocr errors]

40

45

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Auster

Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra,

46 Mordaces] Lucan. ii. 681.

'Curis animum mordacibus angit.' Todd.

49 Miscet] Virg. Æn. i. 124.

'Interea magno misceri murmure pontum.' Bowle.

49

« ZurückWeiter »