The Georgics of Vergil with a running analysis, Engl. notes and index, by H.M. Wilkins

Capa
 

O que estão dizendo - Escrever uma resenha

Não encontramos nenhuma resenha nos lugares comuns.

Outras edições - Visualizar todos

Termos e frases comuns

Passagens mais conhecidas

Página 3 - ... et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. Hie segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt 55 gramina. Nonne vides croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
Página 33 - Aesculus in primis, quae, quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres Convellunt ; immota manet, multosque nepotes, Multa virum volvens durando saecula vincit; 295 Tum fortis late ramos et brachia tendens Hue illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Página 45 - Optima torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent ; Tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, Pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, Aut juga detrectans ; interdumque aspera cornu, Et faciem tauro propior ; quaeque ardua tota, Et gradiens ima verrit vestigia cauda.
Página 21 - Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo 500 ne prohibete ! satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae ; iam pridem nobis caeli te regia, Caesar, invidet atque hominum queritur curare triumphos ; quippe ubi fas versum atque nefas : tot bella per orbem...
Página 2 - Caesar, terrarumque velis curam, et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto; an deus immensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule...
Página 20 - ... denique, quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster, Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat? Ule etiam caecos instare tumultus saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Página 52 - Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres, In furias ignemque ruunt : amor omnibus idem.
Página 83 - Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigris et agentem carmine quercus ; 510 qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumis detraxit ; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat, et maestis late loca questibus implet.
Página 16 - Continue, ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere et aridus altis Montibus audiri fragor, aut resonantia longe Litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
Página 41 - Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hie stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510 exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

Informações bibliográficas