Imagens da página
PDF
ePub

DE EDITIONE UTRIUSQUE LIBRI
SATIRARUM HORATII.

DISSERTATIO

INAUGURALIS PHILOLOGICA

QUAM

CONSENSU ET AUCTORITATE

AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

IN

ACADEMIA FRIDERICIANA

HALENSI CUM VITEBERGENSI CONSOCIATA

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

RITE CAPESSENDOS

SCRIPSIT

CAROLUS BRANDES

ISLEBIENSIS.

HALIS SAXONUM
TYPIS DESCRIPSIT S. SCHLESINGER

MDCCCLXXXV.

Parentibus sacrum.

Postquam vetustiores Horatii editores, imprimis Tanaquillus Faber, Dacerius, Joh. Massonus singulorum poëmatum tempora constituere frustra studuerunt, primus Bentleius in praef. editionis Horat. (Cantabrig. a. 1711) rectam instituit rationem, cum tempora quibus singuli libri editi sunt, definivit, ac primum quidem Horatii opus statuit satirarum librum priorem, quem triennio scripserit poëta intra annos u. 715-17, postea autem eum composuisse alterum librum itidem triennio intra ann. u. 720-22. Attamen non defuerunt qui Bentleianas rationes vel improbarent vel denuo quaestionibus factis rectius tempora constituere studerent: in his imprimis Sanadonus, qui eandem secutus rationem quam ante Bentleium vivi docti, in praef. editionis Horat. p. HI-VI (Paris. a. 1728) in singulorum poëmatum temporibus reperiendis versatus est ratione non habita librorum, in quos Horatii poëmata distributa sunt. Post hunc autem C. Kirchnerus demum accuratius de eadem re disseruit. Is enim in quaestionibus Horatianis Numburgi a. 1834 in programmate Portensi editis (cf. praef. edit. sat. alt. a. 1854 tom. I. p. 22) reiecta Bentleiana temporum descriptione p. 12 sq. affirmavit satirarum libros non singulatim ac diverso tempore, sed postquam secundus liber a. 726 ad finem perductus est, hoc ipso anno una editos esse. Sed postquam paulo ante Kirchnerum G. F. Grotefendus in commentatione de Horatii vita in Erschii et Gruberi encyclopaedia sect. II. tom. 10. (Lips. 1833) p. 462 Bentleianae rationi assensus est, ea quae statuit Kirchnerus ad Bentleianam rationem reiciendam, refutare sibi proposuit Carolus Franke, qui in Fastis Horatianis (Berol. a. 1839) p. 21 42 ostendit utrumque librum seorsum ac diverso tempore in publicum prodiisse,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »