Imagens da página
PDF
ePub

quoque disciplina condempnat, et e. c. q. vij. non observetis. Qui taliter observant inutiliter et sine causa, et cætera. Item, si aliquis vel aliqua colligit herbam medicinalem cum symbolo divino, vel oratione dominica, ut ponat super aliquem infirmum, ut sic in istis tamen Deus creator omnium et dominus honoretur, non reprobatur divinatio nisi alia superstitiosa observantia misceatur, xxvi. q. vij. non observetis. Pœna talium est multiples. Sunt enim infames, nec debent recipi ad eucharisticam, si notorium est peccatum, sicut nec instriones. d. c. di. ii. pro dilectione. Item, non debent admitti ad accusationem; ii. q. viij. quisquis. Item, debent excommunicari; xxiij. q. v. fere per totum. Item, si post admonitionem vel excommunicationem noluerint se corrigere, si servi sunt debent verberibus castigari, si liberi includi in carcerem, vel utrique sunt de parochia turpiter dehonestati, i. e. tonsorati vel decalvati, ejiciendi: et hoc potest episcopus sua auctoritate facere, dum tamen caveat a membri detruncatione, morte, et sanguinis effusione; vel si necesse sit invocet brachium seculare, xxvi. q. v., non licuit. Secundum leges, capite puniuntur, c. de malis et ma. sub. nemo.

Quid de sacerdotibus et religiosis, quibus vasa vel ornamenta ecclesiæ vel similia furtim subtracta sunt; vel etiam de laicis quibus res propriæ furto sublata sunt; numquid poterunt per inspectionem astralabii vel similia investigare? Ad hoc dicas secundum omnes, quod si fit ibi invocatio dæmonum vel aliud superstitiosum, nullo modo licet, immo gravissime peccat quicunque facit, extra e. extrarum. Ubi quidam, licet juvenili simplicitate et bono zelo fecisset, fuit tamen suspensus ab officio et beneficio. Si autem talis inspectio fieret simpliciter per astronomiam, non invocatis dæmonibus nec alio superstitioso adjumento forte posset amicti xto. a contrario assensu præallegatæ dec. et di. xxxvij. si quis gramaticam, et ita dicunt quidam: tamen in eodem dec. dicitur, quod licet quadruviales artes in se contineant mertatæ, (?) tamen quia non sunt pietatis, non est in eis studendum. Item, quid de sacerdotibus qui causa doloris permoti, ut altare vestibus sacris exuunt, aut qualibet alia lugubri veste operiunt, aut consueta luminaria subtrahunt, aut altare vel crucifixum spinis circumdant.

Quid etiam de illis qui pronius scienter cantant missam defunctorum, vel sub nomine illorum quos odiunt feretrum cum exequiis mortuorum in medio ecclesiæ ponunt, vel alia similia faciunt, ut illi citius moriantur? Ad hoc dico, quod si aliquid prædictorum fiat propter odium privatum, gravissime

peccat qui facit, et nisi per legitimam pœnitentiam se purgaverit, debet deponi. Si autem propter causam communem puta, quia metuit contaminationem sacrorum ordinum vel subversionem fidei, vel hostilitatem suffert, vel obsidionem vel divinorum judiciorum sententiam metuit, et ideo tale quod facit, non dicitur peccare, quia in tali facto plus humilitas qua Deus placatur, quam materiam livoris dolositas declaratur. Hoc etiam tenet consuetudo ecclesiæ, unde solet cantare, omnes venerunt gentes, et in signum tristitiæ in die Veneris sancti altaria spoliare. Hoc tamen distinctio fallit in illis, qui pronis scienter celebrant officium mortuorum. Nam tales, si fuerint detecti, indistincte debent deponi, et agendam pœnitentiam, tam ipse sacerdos, quam qui eum ad hoc incitavit, debent exilii perpetui ergastulo, seu monasterio religari: hoc totum habes expresse in c. Tolletano, xxvi. q. i., quicunque.

Quid de quibusdam sceleratis mulieribus, quæ credunt se et profitentur cum Diana dea paganorum nocturnis horis, vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum, equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestæ noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus obedire velut dominæ, certis noctibus ad ejus servitium evocari, asserunt etiam ab illis aliquas creaturas posse in melius vel in deterius commutari, aut in aliam speciem vel similitudinem transformari? De hiis dico, c. Acquiren. quod non a divino spiritu sed maligno talia fantasmata mentibus fidelium irrogantur. Diabolus enim, cum anima alicujus per talem credulitatem subjugaverit sibi, transfigurat se in angelum lucis et transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, mentem quasi captivam tenet, multipliciter deludit, nec debet aliquis vel aliqua in tantam venire stultitiam ut credat hæc omnia, quæ in sompniis et spiritu tantum fuerit, etiam, in corpore accidere, cum etiam Paulus non audeat asserere quod fuerit raptus in corpore. Quicumque ergo talia crediderit vel asseruerit, proculdubio infidelis est et pagano deterior, xxvj. q. v. episcopi. Item, cum dictum sit supra fidem non esse habendam in auguriis, sortibus, et cæteris speciebus divinationis, quoniam frequenter evenerint ea quæ prædicunt, quoniam etiam tales homines sæpe liberant ægros, et mittunt ægritudines, Aug. movet hanc quæstionem et solvit, dicens, Hoc fieri permissu Dei, ut illi qui audiunt. et vident probentur in quali fide sunt erga Deum. Hoc probat auctoritate Deutoronomii, Si surrexerit in medio tui propheta aut qui sompnum dicat se vidisse, et prædixerit signum atque portentum, et venerit quod locutus f

CAMD. SOC.

est, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis, non audies verba prophetæ, aut sompniatoris, quia tentat vos Deus noster, ut palam fiat, scilicet ipsis qui temptantur et aliis hominibus, non autem Deo, quia ipse scit omnia antequam fiant, utrum diligatis eum an non, xxvj. q. v. nec mirum circa.

EXTRACTS FROM GUIL. ALVERNI EP. PARIS. DE
UNIVERSO (13th Cent.)

P. 1065, et seq. relating to Popular Superstitions.

IN Ægypto vero propter idolatriam, quæ maxime ibi fervere consuevit, atque malignorum spirituum longe majorem quam in aliis partibus frequentiam, ludificationum fantasiæ maxime abundant nunc, licet nulla pars hominum habitationis ludificationibus hujusmodi caruerit, donec, ut prædixi, lex et fides Christianorum viguit et floruit. De ludificationibus autem quarum famositas partes occidentales replevit, et potissimum minorem. Britanniam, non aliud tibi sentiendum puto, vel video, nisi quod per antedictum modum fiunt. Una vero ex his est, qua interdum videtur sibi aliquis esse in palatio magnifico atque pulchro, et videre sibi mulierem speciosissimam in apparatu regio et ornatu, esseque in epulis splendidissimis cum ipsa, et postmodum in lecto in venereis delitiis tota nocte cum ipsa; hujusmodi autem subito evanescentibus, deprehendit se fuisse in luto sordidissimo tota nocte, et inter ossa crurium vaccæ unius, equum quoque suum alligatum ad arborem tota illa nocte non comedisse. Et memini me videre potuisse virum cui illusio ista acciderat; non autem vidi propter negligentiam meam atque desidiam. Similia etiam contigisse sæpius est visum, et famositate non dubia notissimum, et in ore hominum regionis illius pene assiduis narrationibus creberrimum. Facile autem malignis spiritibus homines de quibus hoc permittitur soporare, eisque somniantibus delectamentis tota una nocte vel magna parte illius noctis illudere, eisque soporatis equos eorum arboribus alligare, corpora eorum, ubi voluerint, collocare, cum nihil horum sentiant soporari.

*

Post hæc consequenter de substantiis apparentibus in similitudine equitantium, et bellatorum in prælium currentium, et in similitudinem exercituum innumerabilium, interdum autem et in similitudine paucorum equitum.

Sunt et aliæ ludificationes malignorum spirituum, quas faciunt interdum in nemoribus, et locis amœnis, et frondosis arboribus, ubi apparent in similitudine puellarum aut matronarum, ornatu muliebri et candido, interdum etiam in stabulis cum luminaribus cereis, ex quibus apparent distillationes in comis et collis equorum, et comæ ipsorum diligenter tricate; et audies eos qui talia se vidisse fatentur, dicentes veram ceram esse quæ de luminaribus hujusmodi stillaverat. Manifestum autem est tibi, quia facile est malignis spiritibus ceram veram ex melle agresti et ex operibus apum silvestrium colligere, et inde luminare facere. A parte vero hominum nondum audivimus eis hujusmodi rapinam exercuisse: nec tamen dubitandum est, quin ex permissione creatoris interdum hæc facere possint: quod autem non faciunt vel hæc vel alia mala hominibus, ex bonitate creatoris est, qui tenet eos ligatos instar immanissimarum belluarum ut non noceant hominibus quantumcumque velint. De illis vero substantiis, quæ apparent in domibus, quas dominas nocturnas, et principem earum vocant dominam Abundiam, pro eo quod domibus, quas frequentant, abundantiam bonorum temporalium præstare putantur, non aliud tibi sentiendum est, neque aliter, quam quemadmodum de illis audivisti: quod enim comedere et bibere videntur, visio illusoria tantum est, cum manifestum sit substantias spirituales cibis aut potibus corporalibus uti non posse. Deinde nihil consumptionis aut diminutionis apparet in cibis et potibus corporalibus, de quibus sumpsisse videntur, post recessum eorum vel potius postquam evanuerint. Quapropter eousque invaluit stultitia hominum, et insania vetularum, ut vasa vini et receptacula ciborum discooperta relinquant, et omnino nec obstruant neque claudant eis noctibus quibus ad domos suas eas credunt adventuras, ea de causa videlicet, ut cibos et potus quasi paratos inveniant, et eos absque difficultate apparitionis pro beneplacito sumant. Ubi manifestum est, scelus idolatriæ committi, cum cibi et potus malignis spiritibus sint expositi ea intentione, qua ad locum venturi et inde sumpturi creduntur.

Idem et eodem modo sentiendum est tibi de aliis malignis spiritibus, quas vulgus stryges et lamias vocant, et apparent de nocte in domibus in quibus parvuli nutriuntur, eosque de cunabulis raptos laniare vel igne assare videntur; apparent autem in specie vetularum, videlicet, quæ nec vere vetulæ sunt, nec vere pueros devorare possibile est eis, propter causam quam dixi. Interdum autem permittitur eis parvulos occidere in pœnam parentum propter hoc, quia parentes eousque interdum diligunt parvulos suos, ut Deum non diligant utiliter igitur atque salubriter cum ipsis parentibus agitur, cum causa offense creatoris subtrahitur. Insipientes autem more suo, unde erudiri deberent, inde occasionem detestabilioris stultitiæ assumunt; qua de causa factum est, ut spiritus maligni sub nomine et specie vetularum, in quibus apparere credebantur, timorem et honorem ac culturam idolatriæ sibi acquisiverint, ea videlicet de causa, ut parvulis parcerent, hoc est, ut illos nec laniarent neque igni assarent. Vetularum autem nostrarum desipientia opinionem istam mirabiliter disseminavit et provexit, atque animis mulierum aliarum pene irradicabiliter infixit. Similiter et de dominabus nocturnis quod bonæ dominæ sint, et magna bona domibus quas frequentant per ea præstantur, mulieribus potissimum persuaserunt, et ut ad unum dicam, pene omnes reliquias idolatriæ retinuit et reservavit et adhuc promovere non cessat anilis ista fatuitas.

Jam igitur per ista scire debes, quia ex operatione malignorum spirituum, et ex aliis causis quas audivisti, proveniunt illusiones istæ hastiludiorum, et aliarum apparitionum, quas tibi nominavi. Propter quid autem in compitis magis quam in agris, vel in aliis locis? Dico quod in aliis locis etiam fiunt, cum videantur exercitus ibi nocturni multitudine sua operire montes et valles: compita vero propter frequentiam hominum minus habent munditiæ et spiritualis et corporalis. Agri namque mundissimi, ut ita dicatur, comparatione viarum publicarum et compitorum. In his enim, hoc est in viis publicis et compitis, de nocte conveniunt latrones et raptores, omniaque genera maleficorum. Narratur quoque, quod quidam videns hujusmodi exercitum terrore percussus a via publica declinavit in agrum contiguum, ubi quasi in refugio, transeunte juxta illum toto illo exercitu, illæsus permansit, et nihil mali passus est ab illis, propter quod inolevit opinio apud multos, agros gaudere protectione creatoris propter utilitatem hominum, et hac de causa non esse accessum malignis spiritibus ad eos, neque potes

« AnteriorContinuar »