Imagens da página
PDF
ePub

habuit incubum, a quo cognosci carnaliter se permittit, qui Filium Artis se facit appellari, et aliquando Robinum filium Artis; qui etiam quandoque sibi apparet in specie cati, quandoque in specie canis nigri et pilosi, quandoque in specie cujusdam æthiopis cum duobus sociis ipso majoribus et longioribus, quorum quilibet virgam ferream portat in manibus; cui etiam se et omnia sua committit; a quo etiam omnes suas divitias et ea quæ possidet recepisse se recognoscit.

Quibus omnibus inventis per illos qui in crimine sunt comparticipes et alios, scripsit episcopus domini regis cancellario in Hybernia, ut moris est, pro captione dictarum personarum pestiferarum. Quod perpendens filius ejus, dives nimis et præpotens, Willelmus Owtlawe, regalibus se contulit et aliis terræ nobilibus, amicos sibi faciens de mammona iniquitatis. Inter quos cancellarius regis consanguineus dicti Willelmi, scilicet frater Rogerus Owtlawe, de ordine hospitalariorum sancti Johannis, et dominus Arnaldus le Pouwer, senescallus Kilkenniæ, episcopo scripserunt litteras deprecatorias multum speciales ad supersedendum in causa vel etiam dissimulandum. Quibus cum responderet episcopus quod in causa tam ardua sicut est causa fidei hoc nullo modo esset faciendum, respondit cancellarius quod breve captionis non obtineret pro eisdem, donec facto publico processu excommunicati essent per quadraginta dies. Cui episcopus, "Alia," inquit," via tractandi sunt hæretici quam aliunde excommunicati: nam si perpendere possint hæretici processus ecclesiæ contra ipsos, fugient ad partes alias sine mora, et hoc in magnum scandalum et fidei periculum poterit redundare." Sed, hiis non obstantibus, breve regium pro captione eorundem a cancellario non potuit obtinere. Citavit igitur episcopus dictam dominam Aliciam in domo filii sui Willelmi prædicti, ubi tunc degebat, per duos apparitores cum sacerdotum solenni comitiva. Quæ licet citatione esset præventa, fugit tamen statim jurisdictionem ecclesiæ in causa fidei contempnendo. Verumptamen die illo quo dicta domina comparere debebat, præfatus cancellarius, frater Rogerus Outlawe, misit

quamplures advocatos clericos suos, qui et publice defensarunt eandem et allegarunt quod in crimine tam detestabili sicut est crimen hæresis non tenebatur ipsa personaliter, sed sufficiebat per procuratorem comparere. Episcopus igitur convocatis decano et capitulo ac etiam majoribus totius cleri sui, de consilio eorundem processus continuavit contra eam in forma juris. Qua tandem, juris ordine in omnibus observato, solenniter excommunicata per quadraginta dies et amplius, citavit episcopus filium ejusdem, scilicet Willelum Outlawe, super crimine hæresis, credulitate, favore hæreticorum et receptatione et defensione irretitum. Quod audiens dominus Arnaldus le Pouwer, baro, senescallus libertatis Kilkenniæ, venit cum domino Willelmo ad prioratum de Kenles, ubi episcopus memoratus super hiis et aliis tunc temporis suam continuabat visitationem. Cui etiam affectuosissime supplicavit ad dissimulandum vel supersedendum in causa memorata, sermonem protrahens fere usque ad mediam noctem, multa offerens et ampliora promittens. Sed cum episcopus eidem finaliter diceret quod in causa fidei non audebat nec volebat dissimulare, dictus Arnaldus post multa convitia et obprobria episcopo illata minas tandem gravissimas eidem intentavit; et in crastino summo mane, scilicet die Martis, post celebrationem divinorum egrediente episcopo prioratum ad continuandam suam visitationem in partibus de Clomore, in fine villæ de Kenles occurrit episcopo cum loricatis quidam domicellus, nomine Stephanus le Pouwer, serviens vel ballivus illius contratæ in Ossoria quæ vulgariter Ouerke appellatur. Qui episcopum in strata publica aggreditur in hunc modum: "Domine," inquit, " episcope, pro malo non habeatis: habemus aliqua vobis dicere multum nobis displicentia, oportet tamen facere quod nobis est injunctum : habemus enim in mandatis ad capiendum et attachiandum personam vestram, cum omnibus bonis vestris et catallis, et ducendum ad prisonam castri Kilkenniæ." Cui episcopus: "Fili, quis dedit tibi istud in mandatis?" Cui serviens: " Dominus," inquit, " meus, dominus Arnaldus, senescallus totius comitatus." Cui episcopus: "Habes tu pro te

66

Qui re

aliquod autenticum sub sigillo ad hoc faciendum?" spondit: "Habeo, domine." Et statim protulit, et episcopo optulit unam cedulam, sigillo domini Arnaldi sigillatam, cujus scriptura hujus erat: "Præceptum est servienti de Ouerke quod capiat corpus fratris Ricardi de Leddrede, episcopi Ossoriensis, cum omnibus bonis suis et catallis, et illud prisonæ Kilkenniæ sine dilatione liberari faciat." Quam cedulam legens episcopus publice coram omnibus, licet notitiam satis haberet sigilli, quæsivit tamen a circumstantibus si omnes sigilli sui haberent notitiam, quod omnibus publice tradidit circumstantibus ad legendum et inspiciendum. Qui omnes sigillum notum cognoscentes, asseruerunt sigillum esse dicti domini et manum scribentis esse notam. Cui serviens: "Creditis," inquit, "domine episcope, quod nos falsificaverimus sigillum domini Arnaldi, vel tam arduum negotium aggredi velimus sine præcepto et autentico, maxime cum sitis episcopus et dominus meus, et ego vester domicellus, portans robas vestras?" Cui episcopus: "Non, fili, sed arduum negotium, ut dicis, aggressus es, et in arduis oportet testimonium habere veritatis scis tu," inquit, “fili, ob quam causam dominus tuus hoc tibi dedit in mandatis?" Qui respondit: "Certe, domine, non; sed hac nocte circa mediam noctem, vocato me coram ipso et Willelmo Outlawe in camera sua super lectum, jurare me compulit tactis sacrosanctis quod ego ista facerem et nulli detegerem donec opere completa essent." Cui episcopus: "Et nos, fili, causam bene conjicimus pro qua non tantum carcerem sed et mortem subire parati sumus; valde tamen dolemus de domino tuo, filio et amico nostro karissimo, et de te qui semper nobis amicus fuisti et domicellus specialis, quod ita manifeste contra ecclesiam insurgitis, et ita profunde in sententiis excommunicationum vos immersitis quod a nemine absolvi potestis præterquam a persona summi pontificis, qui caput est ecclesiæ et vicarius Jhesu Christi: dolemus etiam valde ex eo quod totam nostram diocesim in isto sacro tempore quadragesimali per istud factum reddetis. desolatam." Cui serviens: "Domine," inquit, "episcope, vos

nostis potentiam domini mei Arnaldi, cujus præceptis resistere non sum ausus." Cui episcopus: Cui episcopus: "Igitur facere potes, fili, quod imperatum est tibi, et nos pro ecclesia Dei parati erimus sustinere." Cui serviens: "Eamus ergo ad carcerem." Cui respondit episcopus: "Non, fili, sed plus requiritur: nam non reputamus nos captos nisi manu nos tangas, vel frenum equi nostri, vel saltem officii tui virga." Cui serviens: "Hoc ego pro omnibus bonis domini mei non facerem ut mittam in episcopum et dominum meum manum." Cui episcopus: "De alio modo capiendi vel attachiandi quemquam in dominio regis Angliæ nondum audivimus; et forte alias dominus tuus in excusationem sui nobis imponeret quod non capti neque coacti sed sponte imus ad carcerem." Cui serviens: "Domine," inquit, "non decet episcopum rapi per illum modum per quem capiuntur populares; sed totam vobis detegam veritatem, a domino meo juratus districte recepi in mandatis quod nisi hujusmodi captioni parere velitis, supra vos et vestros clamorem levabimus et hutesium, cum cornibus tubicinando, ac etiam contra vos patriam et populum concitando secundum morem patriæ, ut fiat de persona vestra ac vestris et de bonis vestris omnibus quod fieri solet de felonibus domini regis,”— ad quod faciendum loricati qui cum serviente erant et cæteri pedites cornua ad hoc parata habuerunt circa colla. Et statim serviens antedictus equum quem equitabat pungens calcaribus, se posuit ex transverso equi cui episcopus insidebat, adjiciens hæc verba: "Domine episcope, adhuc ex parte domini mei domini Arnaldi tibi dicimus et mandamus, ne ulterius progrediaris in via ista, sed statim redeas et vadas nobiscum cum omnibus bonis tuis et catallis ad carcerem castri Kilkenniæ sine mora." Cui episcopus, frenum equi statim retrahens, " Fili," inquit, " tibi non displiceat si aliquantulum deliberemus." Et convocans omnes capellanos domicellos suos, et alios de patria qui secum erant in magna comitiva, quæsivit ab eis si secundum morem patriæ captio ista sufficiens videretur. Quibus omnibus respondentibus quod sic, adquievit eorum consilio, et cogitans penes se ipsum ne istud

in posterum verteretur in dubium, ait ad servientem: "Fili, da nobis autenticum tuum ad inspiciendum, et plenius deliberandum super eo." Quod cum recepisset ab eodem, dextra manu secretius aperiens bursam suam reposuit illud in eadem, dicens : "Eamus," inquit, "fili, ad carcerem eum benedictione Dei!" Cui serviens: "Numquid, domine, vultis me autentico et waranto meo spoliare?" Et subridens episcopus respondit: "Fili, istud autenticum diligenter portasti et ostendisti in testimonium de faciendo, et nos ex nunc illud nobiscum portabimus et diligenter custodiemus in testimonium de obediendo." Et sic versus locum carceris cum capella, equis, hernesiis, et aliis bonis, insimul sunt regressi.

Transeuntibus igitur sic insimul versus carcerem, contigit ut per portam transirent hospitii in quo dictus dominus Arnaldus tunc temporis fuit hospitatus. Et ait serviens ad episcopum : "Placeat vobis, domine, personaliter intrare, vel saltem aliquos de capellanis vestris aut domicellis intromittere, ad dominum meum senescallum, et gratiam petere ab eodem ut per manucaptores vel fidejussores per vos oblatos et inventos ad respondendum coram eo certis die et loco stare possitis extra carcerem, et interim amici tractare poterunt inter vos de pacis reformatione?" Cui episcopus: "Fili, tu melius nosti quod a tempore fundationis ecclesiæ Dei in Hybernia, archiepiscopi et episcopi sub Deo et domino nostro papa regi Angliæ in temporalibus sunt subjecti; unde curiis comitum seu baronum in nullo modo tenentur respondere, cum in spiritualibus superiores et majores et in temporalibus sunt vicini: absit igitur ut episcopus sub alis sacrosanctæ sedis apostolicæ nutritus, educatus, et promotus, in episcopum ad partes istas transmissus, tam perniciosum aliis terræ proceribus præbeat exemplum, ut episcopos et alios prælatos ecclesiæ per attachiationes vel manucaptiones ad suas trahant curias seculares, quin potius carcerem magis subire volumus, vel mortem si oporteat, antequam ecclesiam Dei sponsam seculari subjiciamus servituti, maxime cum causam fidei habeamus in manibus, cujus cognitio ad dominum tuum non

« AnteriorContinuar »