Imagens da página
PDF
ePub

pater mi et domine, postquam annos attigi discretionis, in ista diocesi in officiis variis et majoribus ego fui, multas etiam terras et possessiones mediantibus meis laboribus et diligentiis adquisivi, variis etiam gestibus meis et negligentiis fateor quod inordinate me habui, propter quæ et eorum quodlibet, ad offensas multas et graves ut timeo vicinos meos provocavi. De vestra igitur et ecclesiæ benignitate et misericordia confidens, quæ mihi et cuilibet peccatori debet esse certa, vota derelinquens vicinorum quæ mihi sunt incerta, gratiæ et misericordiæ vestræ et ecclesiæ me committo in omnibus et quoad omnia quæ mihi per vos ex parte ecclesiæ sunt objecta, et ad unionem et gremium ecclesiæ peto me admitti de vestra gratia speciali." Cui e contrario objecit episcopus: "Non viam gratiæ sed justitiæ elegisti, ut de objectis canonice te purgares: justitiam elegisti, et justitia fiet tibi !" Cui ille respondit: "De misericordia et gratia ecclesiæ totaliter confidens, misericordiam eligo, et gratiæ ecclesiæ et vestræ me totaliter committo." Cui episcopus: "Sancta mater ecclesia nulli claudit gremium pœnitenti: verumtamen ex quo viam justitiæ deserens gratiam elegisti, de consilio capituli et cleri nostri deliberare volumus, si pensatis præcedentibus te ad gratiam admittere debeamus."

Convocato igitur statim decano et capitulo, ac etiam majoribus cleri sui exemptis et non exemptis, consilium petivit ab eisdem si ad gratiam ecclesiæ admitti posset et deberet. Quibus omnibus finaliter concordantibus quod sic, episcopus in publico coram omnibus ipsum in causa fidei vehementer suspectum atque diffamatum in purgatione canonica super hiis sibi indicta pronunciavit defecisse, et nihilominus eundem pœnitentem ad gratiam et unitatem ecclesiæ admisit, quatenus canonica dictaverint instituta. Et super gratia facienda ac etiam modo et quantitate ejusdem sibi videbatur magis deliberandum; et ad hoc diem statuit alium, ut interim super hoc cum clero suo plenius deliberaret, decernens ipsum a compedibus ferreis absolutum in carcere ecclesiæ fore custodiendum, donec negotium fidei foret terminatum. Convo

catis igitur omnibus peritioribus totius cleri, tam exemptis quam non exemptis, deliberato consilio, de communi consensu taxata fuit gratia in hunc modum qui sequitur. Ipso ad judicium evocato coram cleri et populi quasi infinita multitudine, post propositionem verbi Dei continuavit episcopus et replicavit processus et objecta juxta retroacta. Postque, quia in causa fidei vehementer habebatur suspectus, et super purgatione sibi indicta defecit ex toto, præsertim cum ecclesia cætera sibi objecta parata fuisset ad probandum, præsumptive habebatur pro convicto, et ideo omnem solenniter abjuravit hæresim ac etiam sortilegia, opera, societatem, favorem, et defensionem eorundem, super sancta Dei quatuor evangelia, manu propria subscribens et sigillo proprio signans abjurationem. Quam etiam flexis genibus manibus tradidit episcopo coram omnibus. Cui idem episcopus seriem abjurationis exposuit in vulgari coram omnibus, et pericula in sacris canonibus contenta eandem concernentia in futurum. Post hæc juravit tactis sacrosanctis coram omnibus de stando mandatis ecclesiæ in omnibus et per omnia, et sic beneficium recepit absolutionis. Deinde in pœnitentiam fuit sibi injunctum, una cum præcedentibus, quod in proximo passagio suis sumptibus adiret terram sanctam. Et si contingeret eum senectute vel debilitate aut etiam infirmitate impediri, quantum ipse expenderet eundo et redeundo tantum ipse, filii, hæredes et executores, sunt et erunt obligati ad dimittendum pro dispositione diocesani, decani, et capituli, in aliquos pios usus convertendum. Insuper quia tempore ventilationis istius causæ fidei, occasione ipsius et per ipsum, ut ab omnibus creditur, Ossoria tota per magnum tempus ecclesiastico supposita fuerat interdicto, injunctum fuit sibi quod in recompensationem tot et tantarum missarum ipse sumptibus propriis unum invenerit perpetuum sacerdotem ad celebrandum divina in ecclesia beatæ Mariæ in eadem civitate, coram imagine ejusdem quam episcopus fieri facit et depingi. Cæterum quia contra ecclesiam insurrexit in causa fidei, quæ est causa martyrii, in qua episcopum est persecutus in tantum ut morti se constanter

opponeret, pro eadem injunctum erat sibi quod citius quo posset limina visitaret beati Thomæ Martyris, et ibidem publice suum fateatur reatum. Omni etiam feria tertia a carnibus abstineret, donec suam compleverit peregrinationem. Publice etiam coram omnibus juramento se astrinxit, quod si contingat ipsum inposterum, publice vel occulte, verbo vel opere, contra ecclesiam, episcopum, vel aliquem de suis, insurgere, quod ipse, hæredes sui et executores, obligati sint episcopo et successoribus suis in mille libris sterlingorum, solvendis et levandis pro episcopi voluntate. Quas quidem pœnitentias gratanter et gaudenter coram omnibus admisit, et sic sub spe emendationis vitæ suæ a carcere ecclesiæ gratiose extitit liberatus.

De cæteris autem hæreticis ac etiam sortilegis memoratæ societatis pestiferæ prædicti Robini filii Artis, observato juris ordine, quidam ex eis publice sunt combusti, alii publice coram toto populo sua detegentes facinora in veste superiori post abjuratam hæresim ante et retro ut moris est sunt cruce signati, alii per civitatem et mercatum solenniter fustigati, alii extra civitatem et diocesim exulati, alii jurisdictionem ecclesiæ subterfugientes publice sunt excommunicati, alii præ timore fugientes et latitantes nondum sunt inventi. Et sic nidus ille turpissimus auctoritate sanctæ matris ecclesiæ, auxiliante Domino, de sua gratia speciali dissipatus est et destructus, et utique vere dici potest, quod de gratia Dei speciali. Nam in tam ardua causa et inter tot adversa et contra tot adversarios tam potentes, contra etiam tot et tantos advocatos jurisperitiores, quos Deus in medio legum suarum excæcavit, licet multi fuerint amici in secreto, imo quasi omnes episcopum ad constantiam animantes, non est tamen de tota Hybernia inventa persona una quæ publice vellet et auderet se opponere, sola persona episcopi excepta, qui mortem in causa fidei quam affectavit et satis diligenter quæsivit nondum invenit.

NOTES.

P. 1. Hujus papæ.-John XXII. occupied the papal see from 1316 to 1334. He was the author of some of the earliest formal decrees against witchcraft. The following will perhaps not be thought misplaced here: I give it from Binsfeld, Confessio Maleficorum, p. 612.

Extravagans Johannis XXII. contra magos magicasque supersti

tiones.

Super illius specula, quamvis immeriti, ejus favente clementia, qui primum hominem humani quidem generis protoplasti, terrenis prælatum, divinis virtutibus adornatum, conformem et consimilem imagini suæ fecit, revocavit profugum legem dando, ac demum liberavit captivum, reinvenit perditum et redemit venditum merito suæ passionis, ut contemplaremur ex illa super filios hominum, qui Christianæ religionis cultu Deum intelligunt et requirunt, dolenter advertimus, quod etiam cum nostrorum turbatione viscerum cogitamus, quamplures esse solo nomine Christianos qui, relicto primo veritatis lumine, tanta erroris caligine obnubilantur, quod cum morte fœdus ineunt et pactum faciunt cum inferno: dæmonibus namque immolant hos adorant, fabricant ac fabricari procurant imagines, annulum, vel speculum, vel phialam, vel rem quamcunque aliam magice ad dæmones inibi alligandos, ab his petunt, responsa ab his recipiunt, et pro implendis pravis suis desideriis auxilia postulant, pro re fœtidissima fœtidam exhibent servitutem, (proh dolor!) hujusmodi morbus pestifer, nunc per mundum solido amplius convalescens, successive gravius inficit Christi gregem. Cum igitur ex debito suscepti pastoralis officii oves oberrantes per devia teneamur ad caulas Christi reducere, et excludere a grege dominico morbidas ne alias corrumpant, hoc edicto in perpetuum valituro, de consilio fratrum nostrorum, monemus omnes et singulos renatos fonte baptismatis, in virtute sanctæ obedientiæ, et sub interminatione anathematis præcipientes eisdem, quod nullus ipsorum aliquid de perversis dictis dogmatibus docere ac addiscere audeat, vel, quod execrabilius est, quomodolibet alio in aliquo illis uti. Et quia dignum est, quod hi, qui per sua opera perversa spernunt altissimum, pœnis suis pro culpis debitis percellantur: nos in omnes et singulos, qui contra nostra saluberrima monita et mandata facere de prædictis quicquam præsumpserint, excommunicationis sententiam

CAMD. SOC.

G

promulgamus, quam ipsos incurrere volumus ipso facto: statuentes firmiter, quod præter pœnas prædictas, contra tales, qui admoniti de prædictis, seu prædictorum aliquo, infra octo dies a munitione computandos præfata, a præfatis non se correxerint, ad infligendas poenas omnes et singulas, præter bonorum confiscationem dumtaxat, quas de jure merentur hæretici, per suos competentes judices procedatur. Verum cum sit expediens, quod ad hæc tam nefanda omnis via omnisque occasio præcludantur, de dictorum nostrorum fratrum consilio universis præcipimus et mandamus, quod nullus eorum libellos, scripturas quascunque de præfatis damnatis erroribus quicquam continentes, habere, aut tenere, vel in ipsis studere præsumat; quin potius volumus, et in virtute sanctæ obedientiæ cunctis præcipimus, quod quicunque de scripturis præfatis vel libellis quicquam habuerint infra octo dierum spatium ab hujusmodi edicti nostri notitia computandum, totum et in toto et in qualibet sui parte abolere et comburere teneantur: alioquin volumus, quod incurrant sententiam excommunicationis ipso facto, processuri contra contemptores hujusmodi (cum constiterit) ad pœnas alias graviores. Datum Avinione.

Ib. Ricardo episcopo Ossoriensi.-The following is Sir James Ware's account of Richard de Leddrede, bishop of Ossory, who acts such a prominent part in the present history.

Richard Ledred, a Franciscan frier of London, was by mandate* from the Pope, John the XXII. consecrated at Avignon, in 1318 [by Nicholas, Bishop of Ostium, being advanced the year before by the same Pope. In 1320 he held a synod of his clergy; the canons of which are extant in the

id are lately published by Dr. Wilkins in Concil. ils of Ireland," published by Camden,† one meets ubles raised against him by Arnold Poer, Seneschal se retorted back on the seneschal by him [which than what we meet with in the said annals; as it spirit of this prelate. In 1325+ the Lady Alice her son, and Petronil and Basil her accomplices, raft and enchantments in the spiritual court of onvicted and burned; the lady and Basil fled, and d nine weeks in strict durance, and then at the Poer to the higher powers was delivered. But Jonn Clyn, who was a frier at that time in Kilkenny, and must be supposed to know the fact, placeth it in 1324, and says that the Lady Alice suffered death for heresy; and observes that she was the first that ever was known to suffer for that crime in Ireland. Be that as it will, it created

[graphic]

Regist. Pont. in Wad. Ann. tom. iii. p. 63.

† Ad ann. 1325, and 1328.

6 Clyn's Annals ad ann. 1324,

Holinsh. p. 69.

« AnteriorContinuar »