Imagens da página
PDF
ePub

dominum et potentem coram vobis sint proposita, veritate tamen non omnia fulciuntur: privilegia enim ecclesiæ multa sunt valde, quæ in una parva cartula non possent de facili singulariter contineri. Nulli etiam dubium est quin, sicut reges et principes mundi de suis temporalibus disponunt, leges condunt et statuta, sic et dominus noster papa, qui est Christi vicarius, libere de spiritualibus habet disponere et statuere, et maxime in causa fidei, quomodo servari debeat et tueri, cui etiam et nos et vos omnes, reges etiam et principes, obedire tenemur. Quod vero tertio dicit, quod ad terræ et vestrorum omnium diffamationem vos omnes dicimus hæreticos et excommunicatos, salva pace tanti viri et tantæ potentiæ, non est verum: non enim in infamiam redundat bonorum quod mali inter bonos inveniantur, nisi a bonis in sua malitia foveantur et protegantur. Nam inter Christi discipulos Judas inventus est proditor, et inter multos sanctos multi mali sunt inventi, et nos in nostra diocesi, in medio multorum bonorum et justorum, nidum unum invenimus diabolicum, turpiorem qui unquam in regno seu dominio domini regis Angliæ sit inventus; ad cujus purgationem cum procederemus, sicut ex debito officii sumus astricti, adversitates non modicas passi sumus, modernis temporibus inauditas; verum propter potentiam et divitias adversariorum pontificalibus induti, corpus Christi portando in manibus, cum presbiterorum et religiosorum magna comitiva, auxilium tuum, domine Arnalde, ratione officii tui in loco ubi sedisti instanter imploravimus contra hæreticos memoratos, sed et tu nulla creatori tuo facta reverentia, dominum nostrum et regem omnium ac etiam patrem tuum episcopum cum vituperiis et tumultu maximo a facie tua extra aulam judicialem turpiter ejecisti, auxilium tuum ecclesiæ in causa fidei penitus denegando, jurare etiam contemnens requisitus prout canonica dictant instituta, in perniciem fidei et scandalum populi infinitum, propter quod sententias a canone latas per medium capitis tui te noveris incurrisse, nec credas dominum nostrum sanctissimum Christi vicarium episcopum sub alis sanctæ Romanæ ecclesiæ nutritum ad vos

transmisisse qui in causa fidei tuam timeat potentiam, minas, seu terrores, quin potius non solum carcerem sed et mortem si oporteat erimus cum Dei adjutorio parati sustinere. Vestro igitur prælatorum et aliorum nobilium relinquimus judicio, si hæc signa et opera fidelium dici debeant an aliorum."

Hæc audiens dominus Arnaldus in iram vehementer commotus surrexit, et episcopo respondit: "Bene bene dabitur tibi obviam quocunque vadas." Cui episcopus : Cui episcopus: "Si nobis obviam cum tuis satellitibus veneris, paratum invenies qui animo læto et jocundo pro fide Christi occurrat tibi." Et hiis dictis, accepta secum militia sua cum præfato Willelmo, cæteris omnibus in parliamento existentibus, recessit ab aula.

Sed cum multi, immo quasi omnes, ad standum firmiter in causa fidei episcopum animarent, non est tamen quisquam inventus inter omnes qui publice se auderet exponere, propter timorem adversariorum et eorum amicos et fautores. Episcopis igitur et aliis prælatis simul existentibus in parliamento una cum discreto viro decano cathedrali ac etiam vicario generali ecclesiæ Dublinensis, accessit ad eos episcopus Ossoriensis, consilium et auxilium in causa fidei petens ab eisdem. Cui respondet vicarius supradictus, quod in terra Hiberniæ dominus Arnaldus le Power est vir magnæ potentiæ, et expediret primum quod inter episcopum et ipsum pax reformaretur, et extunc in causa ecclesiæ liberius procedi posset. Cui episcopus Ossoriensis: "Cum sint," inquit, "simul hic congregati prælati quamplures, et viri catholici, allegatis hinc inde ex utraque parte rationibus, nos libenter in hac parte, salvo jure Dei et ecclesiæ, vestræ stabimus ordinationi." Finaliter ex parte episcopi Ossoriensis et domini Arnaldi conventum erat, quod quatuor episcopi, scilicet Fernensis, Darensis, Ymelacensis, et Lysmonensis, una cum supradicto decano vicario generali domini archiepiscopi Dublinensis, causas hinc inde audirent, et amicabiliter tractarent super pacis reformatione inter ipsos. Sed cum episcopus Ossoriensis inter cætera gravamina sua allegaret in causa fidei injustam incarcerationem, decanus supradictus vehementer

admirans, ad credendum se reddidit difficilem, donec episcopus literam sigillatam sigillo noto dicti domini Arnaldi coram omnibus episcopis ostenderet, in qua expresse erat præceptum per eundem, ut præmittitur, super ejus captione et incarceratione. Quibus episcopus Ossoriensis: "Factum," inquit, "est in se tam notorium et patens, quod neminem latet in Ossoria, immo nec pastores nec bubulcos." Ad informationem igitur dictorum prælatorum una cum dicto decano, coram majore justiciario Hyberniæ ac etiam toto consilio regni, supradictus dominus Arnaldus le Power episcopo Ossoriensi se humiliavit, veniam petens super injuriis illatis ab eodem. Cui statim coram omnibus respondit episcopus, quod libenter eidem omnem remitteret quantum in ipso est injuriam personalem, etiam si in decuplo major esset, dumtamen hæreticis et eorum fautoribus et receptatoribus in sua diocesi defensionem non præstaret vel juvamen, sed libere permitteret eundem inimicos Christi prosequi et contra eosdem procedere secundum canonicas sanctiones. Quod pro eo fideliter manuceperunt episcopi cum vicario domini archiepiscopi supradicto. Et sic osculati sunt mutuo coram prælatis et omnibus de consilio regis, facta pace inter ipsos; beneficium tamen absolutionis non habuit nec petivit, sciens episcopi potestatem ad hoc extendere se non posse, sicut per supradictos episcopos et vicarium domini archiepiscopi supradictum sibi extiterat intimatum.

Porrexit igitur episcopus literas patentes sigillo suo signatas supplicatorias præfato cancellario domini regis, ut supradictam Aliciam Kyteler excommunicatam per quadraginta dies et amplius in causa hæresis pro suis contumaciis pariter et offensis per breve regium capi mandaret, et secundum formam sacrorum canonum carceri mancipari, maxime quia in civitate Dubliniæ et partibus circumvicinis publice conversabatur. Rogavit etiam episcopus venerabilem virum magistrum Willelmum, decanum ecclesiæ cathedralis Dubliniæ, domini archiepiscopi Dublinensis vicarium generalem, quod ipse in favorem fidei Christianæ citaret dictam Aliciam ad respondendum certo die apud Kylkenniam in Ossoria

episcopo memorato super crimine hæresis et relapsus. Cui benigne et gratiose annuit, viriliter pro fide se opponens. Sed non obstante diligentia episcopi personali, ac etiam suorum clericorum et procuratorum, literas tamen regias pro captione dictæ Alicia nunquam potuit optinere, donec mediante citatione in publico consistorio Dubliniæ facta, quam dictus dominus decanus personaliter ibidem deprehendit, causa hæresis omnibus esset patefacta, et supradicta hæretica manus ecclesiæ libere de civitate Dubliniæ subterfugisset. Rogavit igitur episcopus dominum justiciarium Hyberniæ, cancellarium, thesaurarium, et cæteros de consilio domini regis, quod in adjutorium fidei Christianæ in transitu eorum per civitatem Kilkenniæ suum benignum præbere vellent auditum, ne adversarii ecclesiæ, qui divites sunt et potentes, aliud suggerant regiæ majestati quam denunciatum sit ecclesiæ et inventum de processu. Cui benigne ut vir catholicus annuit justiciarius, et ejusdem adventum concessit in proximo affuturum.

Episcopo igitur, ut prædicitur, existente apud Dubliniam circa negotia fidei et ecclesiæ, ipse misit commissionem quandam officiali Ossoriæ et duobus aliis clericis jurisperitis, ad inquirendum et investigandum in causa fidei contra hæreticos memoratos. Quorum commissio cum in consistorio in ecclesia cathedrali et capitulis ruralibus lecta esset et patefacta, statim mandatum est per majores reipublicæ rectores in Ossoria omnibus servientibus per totum comitatum, ad prædictos clericos capiendum et carceri Kilkenniæ mancipandum. Præcepit etiam prædictus senescallus præfato vicecomiti et Willelmo Outlawe supradicto laicis, quod ipsi procederent et inquirerent in causa fidei de sortilegiis, si forte vera essent quæ per episcopum erant suggesta. Qui suam commissionem inchoantes in civitate Kilkenniæ, dimiserunt cives ejusdem in tres partes, tres facientes inquisitiones, quarum quælibet inquisitio singillatim et publice matrem dicti Willelmi una cum sex sodalibus suis sortilegis in causa fidei, ut præmittitur, manifeste notavit et fœdavit. Quod videns dictus vicecomes et ministri ejusdem, auctoritate propria et dicti senescalli pauperiores

quidem ceperunt et diversis carceribus manciparunt, sed matrem Willelmi Outlawe, magistram omnium, libere aufugere permise

runt.

Audiens igitur episcopus, apud Dubliniam existens, personas illas pro parte incarceratas pro quarum captione petiverat, licet hoc facere contempserint ministri seculares ad requisitionem ejusdem et ecclesiæ, lætus tamen ad propriam suam remeavit diocesim. Sed antequam ad pontem illum periculosum, ubi latitabant insidiæ ut præmissum est, deveniret, pro certo didicit quod omnes adversarii sui qui in insidiis latitaverant die immediate præcedente per suos inimicos fuerant decollati, et eorum capitaneus de genere dicti domini Arnaldi captus et letaliter vulneratus. Veniens igitur episcopus ad civitatem Kilkenniæ, statim cum magna multitudine clericorum, religiosorum, et aliorum nobilium majorum totius civitatis loca carcerum introivit, et tactis sacrosanctis evangeliis quæsivit ab incarceratis super articulis et hæresibus supradictis. Qui statim coram omnibus omnia fatebantur supradicta, et illorum et multorum aliorum criminum detestabilium quasi infinitorum se reos sunt publice confessati. Dixerunt etiam dictam dominam Aliciam Kyteler in præmissis omnibus esse et fuisse matrem et magistram. Scripsit igitur episcopus literas suas patentes sæpefato cancellario ut ipse literas regias concederet de domini regis cancellaria, quarum tenor talis est:

Supplicat vestræ magnæ discretioni, frater Rogere Outlawe, cancellarie domini nostri regis Angliæ in Hybernia, frater Ricardus Dei et apostolicæ sedis gratia Ossoriensis episcopus, cum in sua diocesi prædicta quamplures sint personæ de hæresibus notatæ, diffamatæ, et coram eo indictatæ, ac etiam nonnullæ personæ fautores, credentes, receptatores, et defensores earundem, quatinus vicecomiti Kilkenniæ cæterisque servientibus et ballivis dicti comitatus breve regium mittere velitis ex officio cancellariæ, pro earundem investigatione, captione sine mora, ac etiam in carcere sive in castro Kilkenniæ detentione et custodia diligenti, cum per episcopum diocesanum fuerint requisti, donec negotium fidei per

« AnteriorContinuar »