Imagens da página
PDF
ePub

Arnaldi et suorum, quia tunc temporis senescallus erat comitatus de Carlagh, et ibidem curiam suam et placita publice continuabat. Sed decanus supradictus et vicarius, excusatione episcopi non admissa sed repulsa in favorem dicti domini Arnaldi, per literas suas patentes interdictum relaxavit prædictum. Quod, utique sicut postmodum episcopo retulit, nullo modo fecisset si ei de veritate et maxime in causa fidei, ut postmodum patuit, plenius constitisset.

Cum igitur dictus senescallus libertatis Kilkenniæ, die Lunæ proxima post octabas Paschæ anno domini Mo. ccco xxiiij°., in civitate Kilkenniæ in aula ejusdem judiciali sua teneret placita, coram ipso militibus omnibus, nobilibus, et aliis libere tenentibus insimul convocatis, decrevit episcopus cum consilio peritorum cleri sui super præmissis invocandum ab ipso et ministris reipublicæ auxilium brachii secularis, ad quod faciendum præmisit religiosos viros priorem fratrum prædicatorum, gardianum fratrum minorum Kilkenniæ, cum eorum sociis, petens per eosdem a dicto senescallo sedente pro tribunali, quod idem episcopus in causa fidei et ecclesiæ verba quædam posset dicere coram ipso, nobilibus, et populo, parochianis suis ibidem congregatis. Qui redeuntes ad episcopum ex parte dicti senescalli responderunt quod episcopus aulam judicialem non intraret nisi suo periculo ullo modo. Quod episcopus audiens, "Absit," inquit, "ut in causa fidei vir ecclesiasticus minas judicum timere debeat vel terrores!" Et statim pontificalibus indutus, corpus Christi portans in manibus solenniter in vase deaurato cum luminaribus, cum dictis priore et aliis quinque fratribus de ordine prædicatorum, gardiano et aliis quinque fratribus de ordine minorum, ac etiam capellanis suis et clericis, processit ad tribunal dicti senescalli. Cui post ingressum aulæ obviantes quidam nobiles inhibuerunt ex parte dicti senescalli ne ulterius progrederetur, minas graves intentantes eidem. Quibus episcopus respondit: "Absit," inquit, "quod causa fidei inter tot christianos tepescat vel pereat propter minas!" Ascendens igitur episcopus constanter ad tribunal, et

reverenter elevans corpus Christi, petivit a senescallo, justiciario, vicecomite, et ballivis, quod ob reverentiam et amorem Christi quem tenebat in manibus, audientia in causa fidei sibi concederetur. In quem dictus dominus Arnaldus senescallus multis obprobriis et vituperiis irreverenter statim irruens, nulla Christo facta reverentia debita vel honore, cum magno vituperio et clamore et infinito populi scandalo, episcopum cum corpore Christi a sua præsentia turpiter ejecit et de aula fugavit. Stans igitur episcopus in hostio aulæ, tam clerum quam etiam populum totum invocavit in testimonium, quod in causa fidei et expugnatione hæreticorum sibi et ecclesiæ fuit audientia denegata.

Tandem ad preces magnas militum et nobilium, licet cum magna difficultate hoc optinuerint, reductus est episcopus ad præsentiam dicti senescalli. Quem videns senescallus, statim præcepit ut ad barram, scilicet ad locum illum duceretur ille vilis rusticus trutannus de Anglia, cum suo hordys quem portat in manibus, ubi stare consueverunt latrones et rei quando pro suis flagitiis debent judicari. Quod videns episcopus, respondit coram omnibus alta voce: "Heu! heu! heu!" inquit, " quod ad hunc statum devenit fides Christiana, quod ad barram mittitur Christus ad standum in causa propria coram judice mortali inter Christianos, quod a seculo non est auditum postquam stetit coram præside Pontio Pilato! Domine," inquit episcopus, "Arnalde senescalle, ex parte Christi quem tenemus in manibus et sanctæ ecclesiæ Dei, requirimus et monemus te et judices tuos, vicecomitem et ballivos, ac etiam officiales, quod juramentum nobis et ecclesiæ Dei præstes præcise attendere, inviolabiliter observare, ac facere a tuis subditis observari, toto tempore tui regiminis, constitutiones per sedem apostolicam promulgatas et approbatas contra hæreticos, credentes, receptatores, fautores, et eorum defensores." Cui senescallus statim coram omnibus respondit : "Rem istam tibi nunquam ero facturus." Cui statim episcopus, coram omnibus librum decretalium in manu tenens apertum, "Tu," inquit, "miles cum sis aliqualiter literatus, ne ignorantia

in hoc facto te posset excusare, parati sumus coram toto isto populo tibi ostendere et legere in istis decretalibus, quod tu et officiales tui hoc facere tenemini sub pœnis gravibus in eisdem contentis." Cui respondit senescallus: "Vade," inquit, "ad ecclesiam cum tuis decretalibus, et prædica ibi, quia juramentum istud tibi nunquam faciemus." Cui episcopus: "Cum in nostris visitationibus nuper invenerimus de hæresi notatos, et relapsos quosdam eis credentes, et eorum fautores, receptatores, et defensores, ex parte Christi redemptoris nostri, quem tenemus in manibus, et sanctæ matris ecclesiæ, te requirimus et monemus primo, secundo, et tertio, auxilium tuum et brachii secularis invocando, ut personas istas pestiferas, quas tibi coram toto populo sub sigillo nostro offerimus in hiis scriptis, capias seu capi facias sine mora, ad carcerem ducas seu duci facias, in arcta et secura custodia detinendo donec eorum negotium per ecclesiæ judicium terminetur." Quam quidem monitionem dictus episcopus tam in Anglico quam in Gallico coram toto populo tertio replicavit. Quod cum facere senescallus publice coram omnibus recusaret, finaliter episcopus, pro eo quod fama publica in populo et suspicio in fide erat de dicta Alicia Kyteler et Willelmo Out lawe filio ejusdem, duas istas personas nominatim expressit in vulgari, monendo, requirendo ex parte ecclesiæ, ac etiam adjurando, ut eas caperet, incarceraret, et salvo custodiret, secundum sacros canones sub pœnis statutis in eisdem. Cui dictus senescallus respondit publice coram omnibus: "Provideas tibi," inquit," de alio adjutorio in curia regia vel aliunde, quia in isto negocio tua jurisdictio de curia ista a nobis nullum adjutorium reportabit." Quibus dictis, episcopus super hiis testimonium omnium qui præsentes erant invocavit, et recessit.

Post cujus recessum, ad suggestionem et procurationem dictæ dominæ Aliciæ sortilegæ et hæreticæ, statim citatus est episcopus Ossoriensis per literas domini officialis curiæ Dublinensis, quod compareret certis die et loco responsurus in causa appellationis petitioni dictæ dominæ, super infamia in crimine hæresis, ac etiam

quare ipsam non citatam, non monitam, non convictam super dicto crimine, solenniter excommunicaverat, a qua sententia, tanquam ab iniqua et injusta, dixit se appellasse ad curiam Dublinensem. Quibus die et loco episcopo per procuratorem comparente, ac etiam per literas et advocatos jurisperitos publice respondente, quod dicta sortilega alias convicta fuerat coram dicto episcopo de hæresi, post cujus abjurationem, fama publica compellente et testibus super hoc apparentibus, episcopus ex officio super crimine hæresis contra ipsam procedit de relapsu, nihilominus spretis allegationibus ex parte episcopi propositis, sæpefata domina sortilega et hæretica et maga libere permittitur in civitate cum fidelibus convivere, deducentibus eam solenniter Willelmo Doucemanne, civitatis Dubliniæ, et aliis quamplurimis clericis et laicis, et in consistoriis publicis inter primos et majores solenniter collocatur. Allegato igitur publice in consistoriis archiepiscopi pro parte episcopi per discretum virum magistrum Willelmum de Notyngham, jurisperitum, qui solus in causa fidei inventus est ausus inter tot adversa allegare et proponere quod in crimine tam detestabili sicut est crimen hæresis locum non habet appellatio, maxime ubi per diocesanum seu inquisitorem agitur de relapsu, dictus tamen officialis nihilominus spretis allegationibus causam commisit variis commissariis, propter quod magnis laboribus et expensis episcopus multipliciter est afflictus.

Misit etiam eodem tempore sæpedictus cancellarius ad prædictum episcopum literas regias sub sigillo magno domini regis, ad citandum eundem quod compareret in parliamento Dubliniæ coram justiciario Hiberniæ et terræ proceribus. Sed episcopus sperans ibidem adjutorium in causa fidei se habiturum ratione prælatorum ibidem congregandorum, versus Dubliniam ad arripiendum iter sine magno discrimine se paravit. Contra quem per viam in quodam ponte armatorum insidiæ parabantur occulte ad dandum eidem insultum, per quem locum oportuit ipsum necessario transire, si tamen via regia transire vellet. Propter quod oportuit episcopum cum paucis extraneis per loca deserta,

montuosa et invia iter arripere versus Dubliniam, et non sine magno discrimine viarum pertransire, capellanis suis propriis, clericis, et domicellis, et cæteris de familia sua interim fugientibus et latitantibus die et nocte in silvis et locis paludosis.

Quo cum pervenisset, totam curiam regis integre ac etiam archiepiscopi contra ipsum invenit informatam; audientiam tamen et auxilium in causa fidei coram omnibus prælatis et terræ proceribus publice postulabat. Cui statim coram omnibus audientia fuit denegata, et silentium ei impositum, donec parliamentum esset consummatum. Sequente vero die, justiciario et consilio regis privato separatim existentibus, prælatis vero, comitibus, baronibus et aliis terræ proceribus existentibus in aula, venit dictus dominus Arnaldus, Willelmum Outlawe antedictum de robis suis habens in comitiva, cedulam portans in manu quasi ex parte consilii regis. Tria proposuit in genere in parliamento tractanda; in quorum principio continebatur quod voluntas domini regis est quod ecclesia suis gaudeat libertatibus prout in carta magna continetur. Et statim adjecit dictus dominus Arnaldus de capite proprio "Notate," inquit, "non dicit rex quibuscunque libertatibus, sed prout continetur in carta magna; si enim trutannus aliquis de Anglia vel aliunde bullam seu privilegium impetraverit in curia papæ, nos dictæ bullæ non tenemur obedire, nisi sub sigillo regis hoc nobis fuerit intimatum. Hoc dicimus, quia vos melius nostis quod in terra Hyberniæ nunquam inventi fuerunt hæretici, sed insula sanctorum consuevit appellari; nunc autem venit quidam alienigena de Anglia, et dicit nos omnes esse hæreticos et excommunicatos, allegans pro se quasdam constitutiones papales de quibus nunquam audivimus usque modo; et quia infamia istius terræ personas omnium nostrum tangit, decet ut vos omnes partem faciatis contra ipsum." Cæteri igitur episcopi Ossoriensem episcopum pulsare cœperunt, ut aliquid ei responderet, ne coram tanta multitudine qualemcunque victoriam in causa fidei videretur reportare. Et ait episcopus Ossoriensis coram omnibus: "Venerabiles," inquit, "patres et domini, licet multa per istum nobilem

CAMD. SOC.

D

« AnteriorContinuar »