Imagens da página
PDF
ePub

pertinet ullo modo in forma juris." Cui serviens: "Placet vobis, domine, ut ego personaliter vadam ad petendum nomine vestro gratiam istam?" Et respondit episcopus: "Non, fili: nam ex lege vestra regali ex consuetudine tenetis, si quis captus vel attachiatus capientem vel attachiantem deserit, apud curiam regiam pro felone habetur; tu enim, sicut diximus, excommunicatus es cum tua sequela, et dominus tuus similiter; forte si a nobis recederes pœnitens non redires, et imponerent nobis maliciose adversarii ecclesiæ fugam vel desertionem, et ideo quocunque vadas, absque dubio te sequemur." Cui ille: "Maledictus sit homo ille per quem dissensio ista inter dominos meos est seminata et tantum scandalum procuratum!" Et ait quidam loricatus de comitibus dicti servientis: "Fortiter trahit ille dextrarius magnus, quem Willelmus Outlawe domino meo Arnaldo pridie præsentavit, ex quo ad carcerem episcopum nostrum trahit: magnus ille et inauditus est tractus." Cui dictus serviens statim imposuit silentium ut taceret.

Venerunt igitur simul ad carcerem, ad cujus portam cum venissent, episcopus familiam suam lacrimantem blande consolans, ait: "Non debet esse dies ista vobis dies luctus et moeroris, sed magis gaudii et consolationis; nam ad majorem honorem istam pro fide Christi incarcerationem nobis reputamus, quam aliquid quod umquam fuerit nobis factum in vita nostra, sacramento baptismatis tantum excepto et munere nostro consecrationis." Et sic locum carceris ingrediente episcopo tantum cum duobus capellanis et duobus aliis religiosis, statim dictus serviens custodi carceris aliam scripturam autenticam protulit et tradidit, sigillo consimili dicti domini Arnaldi ut præmittitur sigillatam, in qua scriptum erat quod ipse corpus episcopi in carcerem reciperet et salvo custodiret donec aliud receperit in mandatis. Detentus est igitur episcopus in carcere donec transacta esset dies ad quam citatus fuerat memoratus Willelmus. Siluit igitur ecclesia per totam diocesim, sine aliquo mandato per episcopum directo, districte servans interdictum juxta formam decretalis, Si quis

suadente, etc., maxime quia causa omnibus nota erat, etiam pastoribus et bubulcis. Ratione cujus interdicti, quia locus in quo detinebatur episcopus specialiter includitur in eodem, petivit episcopus corpus Christi usque ad carcerem sibi deportari. Decanus igitur et capitulum cum toto clero civitatis, religiosis, et aliis, corpus Christi cum magna reverentia et honore sibi processionaliter detulerunt. Quod devote recipiens, causam fidei et ecclesiæ animamque ejus Christo recommendans, corpus suum coram omnibus in causa fidei prosecutorum publice commisit voluntati. Efficitur clamor magnus, et omnes tam seculares quam religiosi confluebant ad castrum, et assumpto themate per os cujusdam fratris prædicatoris, Beati qui persecutionem patiuntur, etc., episcopum ex parte omni confortabant.

Quæ videns dictus Willelmus, ivit ad dominum Arnaldum apud Kenles, eidem efficaciter suggerens quod totus clerus et etiam populus civitatis confluebant ad castrum, et episcopo honores multos et reverentias exhibebant, xenia quamplurima eidem mittebant, unde et locus ille non carcer sed domus convivii videbatur; et quod omnes ad benedictionem suam confluebant petendam, sicut homines ad locum peregrinationis solent confluere. Qui statim majori constabulario accersito in præsentia ejusdem Willelmi si res ita se haberet quæsivit, districte inhibens ac etiam interdicens ne quis accessum ad locum carceris habeat, exceptis uno fratre socio et uno famulo ad faciendum sibi lectum et uno garcione ad parandum sibi prandium pro coquina. Cui respondit constabularius: "Domine," inquit, "res ista est nova et in Hybernia inaudita, quod quis episcopus fuit incarceratus; nec scimus quem exitum seu finem negotium capiet; nec ego homo sum talis quod tantum et talem prælatum custodire audeam per hunc modum potius ego officio et beneficio renunciabo imperpetuum, quam per me sic debeat custodiri ac etiam detineri." Eo igitur non obstante, permisit constabularius episcopum libere habere in sua comitiva die et nocte in loco carceris duos fratres minores et duos fratres prædicatores et duos capellanos seculares,

CAMD. SOC.

C

et alios familiares omnes et amicos episcopi liberum accessum, ingressum, et egressum, pro suæ libito voluntatis.

Episcopo igitur incarcerato, ut præmittitur, statim mandavit dominus Arnaldus senescallus voce præconia in qualibet villa mercatoria per totum comitatum publice proclamari, quicunque esset qui vellet de episcopo conqueri, de clericis suis vel familiaribus, statim veniret ad eum et remedium inveniret cum omni gratia et favore. Cum tamen episcopus in nullo sit subjectus senescallo vel comiti, neque in temporalibus neque in spiritualibus, nec suæ jurisdictioni in aliquo, ipse tamen nihilominus multas et varias cepit inquisitiones contra episcopum. Sed (benedictus Deus!) nihil prorsus invenit, nec etiam unum verbum. Missi sunt igitur duo justiciarii de curia regia per cancellarium domini regis et magistrum Walterum de Isteleppe, domini regis thesaurarium, ad civitatem Kilkenniæ, coram quibus citavit et citari fecit dictus senescallus omnes nobiles totius comitatus ac etiam populares ad inquirendum de episcopo, clericis, et ministris ejus, ac etiam excessibus eorundem. Et licet in inquisitione multa falsa per cedulas et billas enormia et gravia essent intromissa, noluerunt tamen jurati, sicut nec veraciter potuerunt, in quacunque inquisitione episcopum in aliquo accusare, nec contra episcopum aut aliquem de suis aliquid deponere, in modico vel in magno. Per omnia benedictus Deus! qui salvat sperantes in eum. Quod videns supradictus Willelmus Outlawe, statim accessit et in archivis cancellariæ libertatis Kilkenniæ manu propria scrutatus est quandam indictationem sive accusationem, personam episcopi tangentem, antiquam, falsam, et ob hoc judicialiter cancellatam et quassatam, in qua episcopo fuerat impositum quod ipse de bonis cujusdam intestati debuit se intromisisse et sibi appropriasse, uxore dicti defuncti reclamante. Quam, non obstante quod esset cancellata et quassata, cum titulo scripturæ dicente, "Nihil ad nos," quia pertinet ad forum ecclesiasticum, nihilominus tamen transcribi fecit eandem de nova manu, et scripturam illam cum sotularibus propriis fricavit ne appareret de novo scripta, et sic

misit custodi sigilli regii ejusdem libertatis ad sigillandum eandem et curiæ regiæ destinandum. Cui dictus custos respondit quod pro omnibus bonis suis et divitiis non consentiret tantæ falsitati, et maxime quia veritate detecta notari posset de proditione et finaliter confundi. Detulit igitur idem Willelmus eandem domino Arnaldo senescallo, si forte sub colore ejusdem incarceratio episcopi injusta colorari posset. Qui statim nuncios misit ad episcopum in carcere, petens ab eo fidejussores vel manucaptores ad respondendum sibi in curia sua seculari, et ipse episcopum de carcere liberaret. Quibus respondit episcopus, quod episcopus Ossoriensis soli Deo et domino papæ ac suis prælatis in suis spiritualibus est subjectus, et tantum domino regi Angliæ in temporalibus, propter quod nec sibi nec alteri tenebatur in judicio respondere. Insuper causa vera et realis pro qua est incarceratus episcopus, causa est fidei, quæ ad judicem non pertinet seculare. Causa etiain quam prætendit est per ipsummet judicialiter quassata et cancellata, prout patet in rotulis cancellariæ, et per literam suam propriam sigillo senescalli sigillatam. Et posito quod esset vera, causa tamen est testamentaria, et ad forum ecclesiasticum noscitur pertinere. Absit igitur quod propter timorem carceris, vel cujuscunque tormenti, ecclesiam Dei liberam episcopus seculari subjiciat servituti. Insuper quia ipsi in causa fidei episcopum hæreticos persequentem, et contra eos in forum ecclesiæ procedentem, incarcerarunt, excommunicati sunt ipso facto, unde et ipse coram excommunicatis non tenebatur respondere.

Octavadecima die misit dominus Arnaldus senescallus, per manus episcopi Loglinensis, avunculi sui, et vicecomitis Kilkenniæ, warantum sub sigillo suo constabulario castri ad liberandum corpus episcopi, et quod libere permitteretur abire quocunque vellet. Quibus januas aperientibus respondit episcopus: "Non decet," inquit, "episcopum pro fide Christi incarceratum carcerem exire sicut furem vel homicidam. Afferte," inquit, "nobis nostra pontificalia; nam hodie ecclesia Dei de suis et nostris adversariis incipit triumphare, et ideo justum est ut

laudes cum debita solennitate ac etiam jocunditate cordis Deo persolvamus." Et sic cum toto clero solenniter inducto ac etiam populo infinito, cum magna solennitate, per medium totius civitatis processionaliter suam ecclesiam adiit cathedralem; et statim coram populo, assumpto themate, " Laqueus contritus est, et nos liberati sumus; adjutorium nostrum in nomine Domini," coram omnibus contra dictos hæreticos ubi dimiserat constanter suos continuavit processus. Et quia episcopus in carcere detentus erat donec transacta esset dies illa ad quam citatus fuerat supradictus Willelmus, de hæresi notatus, receptatione et favore iterato, episcopus eundem ad alium diem citavit, et per publicum edictum in foribus civitatis et valvis ecclesiarum appensum citari mandavit in causa fidei tam matrem quam filium. Sed parum ante diem illum præfixum quo coram episcopo comparere debuerant, venit quidam serviens ex parte cancellarii regis, quoddam breve regium eidem demonstrans vicecomiti Dubliniæ directum, ad habendum corpus dicti episcopi eodem die ad quem erant citati coram justiciario Hyberniæ, ubicunque esset in Hybernia, ad respondendum domino regi quare episcopus in sua dyocesi posuerat interdictum, et ad respondendum domino Arnaldo le Pouwer super querela sua, dicto justiciario nihil penitus sciente de hujusmodi mandato. Cui etiam dixit dictus serviens, quod nisi episcopus foret præsens corporaliter illo die coram justiciario, amerciaretur in mille libris. Et sic nec prima die nec secunda sine impedimento prosequi potuit episcopus causam fidei memoratam. Citatus est etiam episcopus per magistrum Willelmum de Rodzerd, decanum ecclesiæ metropolitanæ, vicarium domini archiepiscopi Dublinensis, ipso in remotis agente, quod compareret coram eo Dubliniæ ad respondendum querelæ dicti domini Arnaldi, et specialiter quare per ipsum terræ suæ ecclesiastico suppositæ fuerant interdicto. Sed episcopus per procuratorem suum comparens, legitime se excusavit, quod ad locum illum accedendi per viam tutus sibi et suis non patebat accessus, præsertim cum versus locum illum transitus alius nullus sit nisi per terras et potentiam dicti domini

« AnteriorContinuar »