Imagens da página
PDF
ePub

legitur in historia Sancti Clementis et Sancti Cipriani et Sancti Germani, et aliorum multorum, quia accipiebat figuras aliquorum virorum et mulierum ad decipiendum populum et ad diffamandum creaturas Dei. Et ideo non est credendum quod homines vel mulieres convertantur in anseres, vel aliis similibus. Ea ergo quæ sceleratæ mulieres credunt et profitentur, scilicet se cum Diana dea paganorum nocturnis horis, et cum Herodiade et nimia mulierum multitudine, equitare supra quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempesta noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus obedire velut domino, et cunctis noctibus ad ejus servitium evocari, et quod ab illis possunt aliquæ creaturæ in melius vel in deterius commutari, aut in speciem vel similitudinem aliam transformari: omnia sunt falsa et erronea, et non a divino spiritu sed a maligno, ut dictum est, talia fantasmata mentibus earum irrogantur; quia cum alicujus animam per talem credulitatem subjugaverit sibi, transfigurans se in angelum lucis, et transformans se in diversarum personarum species atque similitudines, mentem quam captivam tenet multipliciter deludit, et nullus debet venire in tantam stultitiam ut credat hæc omnia quæ in somniis et spiritu tantum fiunt etiam in corpore accidere, cum etiam Paulus non audeat asserere quod fuerat raptus in corpore. Quæcunque ergo talia crediderit, scilicet postquam super talibus audierit veritatem vel asseruerit scilicet pertinaciter, proculdubio infidelis est et pagano deterior, xxvj. q. v. episcopi. Et quia nimium abundant tales perversæ mulieres in Delphinatu et in Vaschonia, ubi se asserunt concurrere de nocte in quadam planicie deserta, ubi est aper quidam in rupe qui vulgariter dicitur Elboch de biterne, et quod ibi conveniunt cum candelis accensis et adorant illum aprum, osculantes eum in ano suo, ideo captæ plures earum ab inquisitoribus fidei et convictæ, ignibus comburuntur. Signa autem combustarum sunt depicta, qualiter scilicet adorant cum candelis prædictum aprum, in domo inquisitoris Tholosani, in magna multitudine camisearum, sicut ego propriis oculis aspexi.

NARRATIVE OF THE PROCEEDINGS

AGAINST

DAME ALICE KYTELER,

FOR SORCERY.

NARRATIVE OF THE PROCEEDINGS

AGAINST

DAME ALICE KYTELER

FOR SORCERY.

A.D. 1324.

TEMPORE hujus papæ [Johannis 22] contigerunt in Hybernia quæ sequuntur. Visitante venerabili patre fratre Ricardo episcopo Ossoriensi suam diocesim, invenit per inquisitionem solennem, in qua erant quinque milites et alii nobiles in magna multitudine, quod in civitate Kilkenniæ erant a magnis temporibus et adhuc sunt hæretici sortilegæ quamplures, diversis utentes sortilegiis, quæ sapiebant diversas hæreses, ad quorum investigationem procedens episcopus prout ex officii [debi] to tenebatur, invenit quandam dominam divitem, quæ vocatur domina Alicia Kyteler, matrem Willelmi Outlawe, cum suis multis sodalibus, hæresibus variis irretitam. Primo scilicet, quod ad obtinendum intenta per sua nefaria sortilegia, fidem Christi et ecclesiæ abnegabant ex toto per mensem vel per annum, secundum quod obtinendum per sortilegium erat majus vel minus, ita quod durante illo tempore in nullo crederent quod ecclesia credit, nec corpus Christi adorarent ullo modo, nec ecclesiam intrarent, nec missam audirent, nec panem sumerent benedictum nec aquam benedictam. Secundo, quod sacrificia dabant dæmonibus in animalibus vivis, quæ dividebant membratim et offerebant distribuendo in quadruviis cuidam dæ

CAMD. SOC.

B

moni qui se facit appellari Artis Filium ex pauperioribus inferni. Tertio, quod consilia et responsa per sua sortilegia petebant a dæmonibus. Quarto, quod jurisdictionem et claves ecclesiæ usurpabant in suis conventiculis de nocte, cum candelis de cera accensis, sententiam excommunicationis fulminando, etiam in viros proprios, a planta pedis usque ad verticem capitis per omnia membra expressa nominatim et singillatim, et in fine cum extinctione candelarum dicendo "fi: fi: fi: amen." Quinto, quod de intestinis et interioribus gallorum dæmonibus, ut præmittitur, immolatorum, cum quibusdam vermibus horribilibus, herbis variis, ac etiam unguibus mortuorum, crinibus posteriorum crebro et pannis puerorum decedentium sine baptismo, ac etiam aliis detestabilibus quamplurimis, in testa capitis latronis cujusdam decollati super ignem de lignis quercuum bullitis, varios foverunt pulveres, unguenta, et pixides, ac etiam candelas de pinguedine in dicta testa bullita cum suis variis incantationibus, ad concitandum amores et odia, ad interficiendum ac etiam ad affligendum corpora fidelium christianorum, et alia innumera optinenda. Sexto, quod filii et filiæ quatuor maritorum dictæ dominæ publicis instabant clamoribus apud episcopum, remedium et auxilium postulantes contra eam, publice coram populo allegantes quod ipsa per hujusmodi sortilegia patres eorum quosdam interfecerat, quosdam infatuaverat et ad tantam sensus stoliditatem duxerat quod omnia bona sua sibi et filio suo dederant, ad perpetuam filiorum suorum et hæredum depauperationem, unde et vir ejus qui nunc est, miles dominus Johannes le Power, per hujusmodi pulveres et pixides ac etiam sortilegia in tali statu positus est, quod totus est extenuatus, ungulis privatus, et toto corpore depilatus, sed per ancillam quandam ejusdem doninæ præmunitus, ablatis violenter clavibus cistarum dictæ dominæ de manibus ejusdem et cistis apertis, invenit dictus miles unum saccum plenum de hujusmodi horribilibus et detestabilibus in eisdem, quem cum inventis per manus duorum religiosorum sacerdotum episcopo transmisit supradicto. Septimo, quod dicta domina dæmonem quendam

« AnteriorContinuar »