Imagens da página
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

AENEIDEM totam, Amice Lector, innumerabili

bus poene mendis scaturientem, ad pristinum sensum revocabimus. In fingulis fere versibus fpuriae occurrunt lectiones, in omnibus quos unquam vidi codicibus, aut vulgatis aut ineditis, ad opprobrium usque Criticorum, in hunc diem existentes. Interea adverte oculos, et his paucis fruere. At fi quae fint in hisce castigationibus, de quibus non fatis liquet, syllabarum quantitates, w poneyópevce noftra Libro ipfi praefigenda, ut consulas, moneo.

:

[ocr errors][merged small]

I. SPECIMEN LIBRI PRIMI

VER. I.

A

RMA Virumque cano, Trojae qui primus

ab oris Italiam, fato profugus, Lavinaque venit Littora. multum ille et terris jactatus et alto, Vi fuperûmArma Virumque cano, Trojae qui primus ab aris Italiam, flatu profugus Latinaque venit Littora. multum ille et terris vexatus et alto, Vi fuperûm-

Ab aris, nempe Hercaei Jovis. vide lib. ii. v. 512. 550.-Flatu, ventorum Aeoli

, ut fequitur-Latina certe littora cum Aeneas aderat, Lavina non nifi poftea ab ipso nominata, lib. xii. v. 193.--Jactatus terris non convenit.

II. VER. 52.

Et quisquis Numen Junonis adoret ?

Et quisquis Nomen Junonis adoret ? Longe melius, quam, ut antea, Numen. et proculdubio fic Virgilius.

III. VER. 86..

Venti, velut agmine facto,
Qua data porta ruunt

Venti, velut aggere fracto,
Qua data porta ruunt.
Sic corrige, meo periculo.

IV. VER.

IV. VER. 117

[ocr errors]

Fidumque vehebat Orontem.

Fortemque vehebat Orontem.
Non fidum. quia Epitheton Achatae notiffimum
Oronti nunquam datur.

V. VER. 119.

Excutitur, pronusque magister
Volvitur in caput.

Excutitur : pronusque magis ter
Volvitur in caput.
Aio Virgilium aliter non fcripfiffe, quod plane con-
firmatur ex sequentibus--- Aft illum ter fluctus ibidem
Torquet.

VI. VER. 122.

Apparent rari nantes in gurgite vasto
Arma virúm.

Armi hominum : Ridicule antea Arma virúm, quae, ex ferro conflata, quomodo poffunt natare ?

[merged small][ocr errors]

VII. VER. 151.
Atque rotis summas leviter perlabitur undas.

Atque rotis spumas leviter perlabitur udas.
Summas, et leviter perlabi, pleonasmus est : Miri-
fice altera lectio Neptuni agilitatem et celeritatem
exprimit. fimili modo Nofter de Camilla, Æn. xi.
Illa vel intactae Jegetis per sumina volaret, etc. hy-
perbolice.

VIII. VER. 154.
Jamque faces et saxa volant, furor arma ministrat.

Jam faeces et saxa volant, fugiuntque ministri :
uti folent, instanti periculo - Faeces facibus longe
IR 3

praeftant;

praeftant; quid enim nisi faeces jactarent vulgus fordidum?

IX. VER. 170. Fronte sub adversa fcopulis pendentibus antrum, Intus aquae dulces, vivoque fedilia faxo.

Fronte sub adversa populis prandentibus antrum. Sic malim, longe potius quam fcopulis pendentibus : Nugae ! nonne vides versu fequenti dulces aquas ad potandum et sedilia ad discumbendum dari ? In

quorum usum ? quippe prandentium.

X. VER. 188.

Tres littore cervos
Profpicit errantes : hos tota armenta fequuntur
A tergo-

Tres littore corvos
Aspicit errantes : hos agmina tota fequuntur

A tergoCervi, lectio vulgata, absurditas notiffima: haec animalia in Africa non inventa, quis nescit ? At motus et ambulandi ritus Corvorum, quis non agnorit hoc loco ? Littore, locus ubi errant Corvi, uti Nofter alibi,

Et fola in ficca secum spatiatur arena. Omen praeclarissimum, immo et agminibus militum frequenter observatum, ut patet ex Hiftoricis.

XI. VER. 748. Arcturum, pluviasque Hyades, geminosque Triones. Error gravissimus. Corrigo,-septemque Triones.

XII. VER. 631. Quare agite, o juvenes, teftis succedite noftris. Lectis potius dicebat Dido, polita magis oratione,

4

et

« AnteriorContinuar »