Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

dum effet ei ratio totius belli descripta, edocui, cum haefitaret, cum teneretur; quaesivi, quid dubitaret eo proficisci, quo iampridem pararat: cun arma, cum secures, cum fasces, cuin tubas, cum figna militaria, cum Aquilam illam argenteam, cui ille etiam facrarium scelerum domi fuae fecerat, scirem efle praeinif fam. In exfilium eiiciebam, quem iam ingressum esse in bellum videbam ? Eienim, credo, Manlius ifte, centurio, qui in agro Fesulano caftra pofuit, bellum populo Romano suo nomine indixit: et illa castra nunc non Catilinaın ducein exspectant: et ille eiectus in exfilium, së Malliliam, ut aiunt, non in haec caftra conferet. O conditionem miseram, non modo administrandae verum etiam conservandae reipublicae ! Nunc, fi C. Catilina, consiliis, laboribus, periculis meis circumclufus, ac debilitatus, subito pertimuerit, fèntentiain mutaverit, deseruerit suos, confilium belli faciundi abiecerit, ex hoc cursu sceleris, et belli, iter ad fugain, atque in exfilium converterit: non ille a me fpoliatus armis audaciae, non obftupefactus, ac perterritus mea diligentia, non de fpe, conatuque de pulsus, sed indemnatus, innocens, in exfilium eiectus à consule, vi, et minis esse dicetur: et erunt, qui illum, 6 hoc fecerit, non improbum, sed miserum me non diligentiffimum consulein, fed crudeliflimuin tyrannum exiftirnari velint. Eft mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae, atque iniquae tempeftatem subire, dummodo a vobis huius horribilis belli, ac nefarii periculum depellatur. Dicatur fané eiectus elle a me, dummodo eat in exsilium. sed mihi credite, non eft itúrus. Numquam ego a diis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae caufa, ut C. Catilinam ducere exercitum hostium, atque in armis volitare audiatis: sed triduo tamen audietis: multoque magis illud timeo, ne mihi fit invidiosum aliquando, quod illum emiferim potius, quam quod eiecerim. sed cum fint homines, qui illum, cuin profectus sit, eiectum esse dicant, idem, fi interfectus eflet, quid dicerent? Quamquam isti, qui Catilinam Malliliam ire dictitant, non tam hoc queruntur, quam verentur.

Nemo elt iftorum tam misericors, qui illum non ad Manlium, quam ad Mashilienses ire malit. Ille autem, fi me her

qu'. cule hoc quod agit, numquam ante cogitaffet, tamen latrocinantem fe interfici mallet, quam exfulem vi vere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipfius voluntatem, cogitationemque acciderit, nifi quod vivis nobis Roma profectus est: optenius potius, ut eat in exfilium, quam queramur.

Sed cur tamdiu de uno hofte loquimur: et de eo hofte, qui iam fatetur se esse hostem: et quem, quia, quod femper volui, murus interest, non timeo: de his, qui dillimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus ? quos quidem ego, fi ullo modo fieri poilet, non tam ulcisci studeo, quam fanare, et ipsos placare reipublicae; neque, id quare fieri non poslit, fi me audire volent, intelligo. Exponain enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum iftae copiae comparentur: deinde fingulis medicinam confilii, atque orationis meae, fiquam potero, afferam. Unum est eorum, qui magno in aere alieno, maiores etiam possessiones habent; quarum amore adducti, disfolvi nullo modo poflunt. Horum hominum fpecies est honestillima: sunt enim locupletes : voluntas vero, et causa impudentislima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus, et copiolus fis: et dubites de poffeffione detrahere, acquirere ad fidem ? Quid enim exspectas? bellum? quid ? ergo in vaftatione omnium tuas poffeffiones sacrosanctas fu. turas putas ? an tabulas novas ? errant, qui istas a Ca. tilina exspectant. meo beneficio tabulae novae proferentur, verum auctionariae. neque enim isti, qui pofselfiones habent, alia ratione ulla falvi elle pollunt. quod fi anatyrius facere voluissent, neque (id quod ftultisfimum eft), certare cum usuris fructibus praediorum; et locupletioribus his, et melioribus civibus utereinur. Sed hosce homines minime puto pertimefcendos, quod aut deduci de sententia pollunt; aut, fi permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rempublicam, quam arma laturi. Alterum genus est eorum, qui quamquam premuntur aere alieno, domi. nationem tamen exspectant: rerum potiri volunt: honores, quos quieta republica desperant, perturbata consequi se posle arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem, quod ceteris omnibus,

[ocr errors]

ut

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

ut desperent, se id, quod conantur, consequi posle: primum omnium me iplum vigilare, adelle, provi, dere reipublicae. deinde niagnos animos elle in bonis viris, magnam concordiain, maximam multitudinem, magnas praeterea copias militum: deos denique in mortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi, contra tantam vim sceleris, prasentes auxilium elle laturos. Quod fi iain fint id, quod cum fummo furore cupiunt, adepti: num illi in cinere urbis, et sanguine civium, quae mente conscelerata, ac nefaria concupierunt, se consules, ac dictatores, aut etiam reges [perant futuros ? non vident id fe cupere, quod fi adepti fuerint, fugitivo alicui, aut gladiatori concedi fit necelle? Tertium genus eft aetate iam affectum, sed tamen exercitatione robuftum: quo ex genere est ipse Manlius, cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex iis coloniis, quas Fesulis Sulla constituit: quas ego universas, civium elle optiinorum, et fortiffiorum virorum sentio: sed tamen hi sunt coloni, qui se insperatis, repentinisque pecuniis sumptuosius, insolentiusque iactarunt, hi dum aedificant, tamquam beati: dum praediis, lecticis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, fi salvi elle velint, Sulla fit iis ab inferis excitandus. qui etiam nonnullos agrestes, homines te. nues, atque egentes, in eandem illam fpem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque, Quirites, in eodem genere praedatorum, direptoruinque pono. Sed eos hoc moneo, delinant furere, ac profcriptiones, et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati, ut iam ista non modo hoinines, sed ne pecudes quidem mihi palsurae esse videan. tur. Quartum genus est sane varium, et mistum; et turbulentum: qui iampridem premuntur; qui num

quam emergent: qui partim inertia, partiin male gerendo negotio, partim etiam sumptibus, in vetere aere alieno vacillant: qui vadiinoniis, iudiciis, proscriptionibus bonorum defatigati, permulti et ex urbe, et ex agris se in illa caftra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acres, quam infitiatores lentos elle arbitror, qui homines primum fi stare non poffunt, corruant: sed ita, ut non modo civitas, sed ne vicini

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quidem proximi fentiant. nam illud non intelligo, quamobrem, fi vivere, honeste non poflunt, perire turpiter velint: aut cur minore dolore perituros se cum multis, qua fi foli pereant, arbitrentur. Quintum genus est parricidarum, ficariorum, denique omnium facinoroforum: quos ego a Catilina non revoco. nam neque divelli ab eo poľunt: et pereant fane in latroci. nio, quoniam sunt ita multi, ut eos capere carcer non poffit. Poftremum autem genus est, non solum numero, verum etiam genere ipso atque vita: quod proprium eft Catilinae, de eius delectu, immo vero de complexu eius, ac linu: quos pexo capillo, nitidos, aut imberbes, aut bene barbatos videtis: manicatis , et talaribus tunicis: velis amictos, non togis: quorum omnis industria vitae, et vigilandi labor in antelucanis cenis.expromitur. In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri, impudicique verfan. tur. hi pueri tam lepidi, ac delicati, non folum ainare, et amari, neque cantare, et saltare, sed etiam ficas vibrare, et fpargere venena didicerunt: qui nifi exeunt, nisi pereunt, etiam fi Catilina perierit, scitote hoc in republica seminarium Catilinarium futurum. Verum tainen quid libi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in caftra ducturi? quemadmodum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus ? quo autem pacto illi Appenninum, atque illas pruinas, ac nives perferent? nifi idcirco fe facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt,

O bellum magnopere pertimefcendum, cum hanc fit habiturus Catilina (cortorum cohortem praetoriam. Instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia, veftrosque exercitus: et primum gladiatori illi confecto et saucio, consules, imperatoresque opponite: deinde contra illam naufragorum eiectam, ac debilitatam manum, florem totius Ita. liae, ac robur educite. iam vero urbes coloniarum, ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis filveftribus. Neque vero ceteras copias, ornamenta, praehdia vestra, cum illius latronis inopia, atque egeftate conferre debeo. Sed, fi, omillis his rebus omnibus, quibus nos fuppeditamus, eget ille, senatu, equitibus

Roma

[ocr errors]
[ocr errors]

e Romanis, populo, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta

Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, fi, inquam, his rebus omissis, ipsas causas, quae inter se confligant, contendere velimus: ex eo ipso, quam valde illi iaceant, intelligere pollumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia: hinc pudicitia, illinc ftuprum: hinc fides, illinc fraudatio; hinc pie. tas, illinc fcelus: hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia , illinc li. bido: denique aequitas, temperantia, fortitudo, pridentia, virtutes omnes, certant cum iniquitate, cum luxuria, cum ignavia, cum teineritate, cum vitiis omnibus: poftremo copiae cum egeftate, bona ratio cum perdita , mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In huiusmodi certamine ac proelio, nonne, etiam si hominum studia deficiant, dii ipsi immortales cogent ab his praeclarissimis virtutibus, toi, et tanta vitia superari? Quae cum ita fint, Quirites, vos, quemadmodum iam antea dixi, veftra tecta custodiis, vigiliisque defendite: mihi, ut urbi sine vestro moiu, ac sine ullo tumultu, satis ellet praefidii, consultum, ac provisum eft. Coloni omnes, municipesque vestri, certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae, facile urbes fuas, finesque defendent: gladiatores, quam fibi ille maxiinam nanum et certiffimam fore putavit, quamquam ineliore animo funt, quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus, quem ego profpiciens hoc, in agrum Gallicanum, Picenumque praemisi, aut opprimet hominem, aut omnes eius motus, conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, Inaturandis, agendis, iam ad senatuin referemus, quem vocari videtis.

Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis falutem, omniumque vestrum, in urbe a Catilina relicti sunt, quanquam sunt hostes, tamen quia nati sunt cives, monitos etiam atque etiain volo. Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit, ut id, quod latebat, erumperet. quod reliquum est, iain non possum oblivisci, meam hanc elle patriam, me horum elle consulem: mihi aut cum his vivendum, aut pro his elle moriendum. nullus est Beisp. Samil. 8. 6. 2. Abth.

LI

por

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »