Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Sed ad rem redeamus. Quoniam profecto pleraque flagitia, ex illa conditione in qua homines nullis utilibus tenentur occupationibus, exoriuntur, in qua quidem egestate et penuria debilitati ad alios injuria afficiendos se convertunt; si quidem hoc modo infestas Fortunæ vices evitare aut comminuere possint: magna ex parte, ut opinor, delicta prohiberentur, si nocentes severissimo labore et vinculis coerceremus. Quibus vero rationibus impedimur, quo minus tale quid castigationis genus instituamus, quod ex labore nocentium aliquam utilitatem civitati præbeat? Quodsi in omnibus flagitiis puniendis, mors irrogetur, æqualia esse omnia peccata existimemus necesse est. Anne ideo nihilum a fure distat sicarius? Nihilne refert, utrum aliquis clam quid surripuerit, an furto etiam cædem adjungat?

Dum autem hæc disquirimus illud nos pœnæ genus fere omisisse arbitramur, quæ longe omnium optima videtur, et quam in nostris temporibus adeo sapienter, adeoque efficienter, a quibusdam legum latoribus adhibitam esse censeo : exilium dico. Hanc enim rationem, maximam in coercendis flagitiis vim habere, mihi quidem persuasissimum est. Quæ enim calamitas gravior, aut majoribus referta doloribus, quam carere patria, aut a judicibus imponi, aut a nocentibus ferri potest? Atque ut Euripidis verbis utamur, longi exilii miserias et sollicitudines perquirentis

Τί τὸ στέρεσθαι πατρίδος, ή κάκον μέγα;

1 Cf. Phon. Euripid. 391. Hunc etiam erga patriam amorem poëta noster Gualterus Scott "ò paxapirns" pulcherrime tractavit in poëmate cui titulus "The Lay of the Last Minstrel." Canto vi.2.

Land of my sires! what mortal hand

Can e'er untie the filial band

That knits me to thy rugged strand? &c.

Cui justissime quidem responsum est,

Μέγιστον· ἔργῳ δ ̓ ἐστὶ μεῖζον ἢ λόγῳ.

Nullum sane majus homini malum accidere arbitror, quam a progenie, cognatis, amicis, denique ab omnibus quæ aut carissima aut jucundissima fuerint, abripi, avelli!

Me autem hæc cogitatio ad hujus quæstionis finem perducit. His enim omnibus perpensis investigatisque sententiis, mihi solum restat, ut ex earum comparatione, quantum possum, inter eas vere recteque dijudicem. Neque ego is sum, qui omnino prohibere velim, quin homines capitis damnentur, neque hortari, ut nulla civitati sit data facultas, qua de improbissimis perditissimisque civibus ultimum sumat supplicium. Veruntamen hoc satis constare arbitror, nec justi nec prudentis esse principis, ad has rationes confugere nisi in periculosissimis reipublicæ temporibus, aut in ipsa cæde punienda. Certe enim necesse est ut in omni civitate aliqua mulctæ species severior, magisque ad terrorem excitandum accommodata constituatur; hanc autem non tam in pœnarum numero, quam quasi ultimum quoddam remedium haberi debemus, quod, si omnes aliæ deficiant rationes, ad eos tantum homines amovendos, quorum vita scelesta aliisque civibus perniciosa videatur, adhibeamus. Si vero hæc condemnandi facultas ad minora quoque flagitia punienda extendatur, hoc modo ut antea diximus, plurima civitati addi vitia, ipsosque populi mores indies magis corruptos fieri percipiemus. Maximi etenim momenti res est, ut in pœnis eligendis, eas quæ a communibus plebis consiliis abhorreant, vitare conemur; quinetiam ea pœnarum genera quæ a pravis iniquisque principiis instituta sunt, sæpissime, in se odium civium attrahere videntur : ea

autem quæ delictis sapienter adæquata sint, ab omnibus probari intelligimus.

Talem igitur hujus disquisitionis habemus exitum talibus legum constitutionibus stabilita civitas, me judice, optime florere posset. Illa certe instituta quæ Philosophia temperata sunt, maxime ad urbes emendendas valere arbitror. O rerum omnium bonarum inventrix atque indagatrix Philosophia! Tu certe omnium populorum mores consuetudinesque formasti, ipsosque homines severitatem exuere cogisti!

Denique ad hujus commentarioli finem pervenimus, quem non tam nostris quam adscitis virorum in rebus politicis maxime versatorum opinionibus elaborare potuimus; quod ut excusemus, sufficiat ut magnitudinem rei perdifficilis, nec satis cognitæ afferamus. Mihi equidem non omnino tempus aut operam perdidisse videbor, si quid pro judiciorum lenitate et mansuetudine dixerim.

[ocr errors]

HENRICUS JOANNES HODGSON,

Reg. Schol. Salop. Alumnus.

SPECTATOR, No. 287.

MIHI quidem si quis eligendum proponat, quibus præcipue legibus tum in rebus politicis tum in sacris obtemperare statuam, bene mecum actum dicerem, quod patriis institutis omnino nulla anteponenda esse viderentur. Quam sane opinionem et ratione et meo ipsius judicio satis, credo, superque comprobatam habeo. Quodsi cuipiam in hac re ex opinione præjudicata nimis temere statuisse visus fuerim, probe tamen, opinor, integreque judicavi: hæc autem sententia, ut amore patriæ exorta est, ita elaborandum est mihi, ne unquam ab animo meo evelli possit.

2

Quum autem sæpenumero in prioribus scriptis reverentiam meam studiumque in Ecclesiam Anglicanam ostendere conatus sum, in hac disputatione de civilibus reipublicæ nostræ institutionibus separatim agere visum est; idque propterea libentius aggredior, quod permulta ipse, quæ apud cæteros scriptores adhuc reperire nequeo, cogitatione assecutus sum. Si quid igitur est in me judicii, egregia imprimis ac probabilis videtur ea civitatis administrandæ ratio, quæ communem naturæ nostræ conditionem latissime amplectitur, et communi pariter otio salutique consulit. Hæc veræ libertatis nomine dignanda est; hinc efficitur ne subjiciatur omnino alius alii, quatenus per legum administrationem ordinemque rerum gerendarum licebit.

Quoniam igitur in omni loco una eademque natura omnes fruimur, oportet singulatim atque æquabiliter diffundatur libertas, quæ si propria sit unius duntaxat atque alterius partis, nihil in se habet propter quod omnino existere debeat. Hujusmodi enim libertate qui privantur, eorum augentur ærumnæ, fortunam cæterorum cum sua eo graviore animo comparantium. Sed custoditur optime libertas in iis civitatibus, quarum administratio apud plurimos collocatur, eosque ut plurimum tum e diversis ordinibus electos tum alia alios studia consectantes: constitutis quippe ex uno tantum ordine gubernatoribus perspicuum est omnia illos præ iis quæ suæ sint parti convenientia pro nihilo habituros esse; eodem igitur fere res redituræ sunt ac si unius arbitrio nutuque dirigantur. Conservant autem libertatem populi tutissima præsidia, quum ii quos penes est legum sanciendarum potestas, ita et studiis et ordinibus inter se discrepant, ut quæ pro se quisque ac suis consilia suscipiat, ea demum e civitate fiant universa: sive, ut aliter rem complectamur, quum sit nemo qui non eadem, quæ aliqui saltem e principibus, et sentiat et sequatur.

Quamobrem si ex eodem loco seligantur omnes a quibus ferendæ sunt leges, haud scio an istiusmodi reipublicæ anteferendum sit unius imperium; si bipartito divisa fuerit potestas desiderabitur pars aliqua ad decernenda omnia, de quibus variatæ fuerunt sententiæ, et disceptationibus controversiisque necessario ortis, alterutra factio aliquando extinguatur necesse est. Quinetiam adhibitis quatuor partibus haud minora proveniunt incommoda quam quæ a duabus oriuntur; delectis adhuc pluribus, evertentur in agendis rebus ordo omnis et concordia. Nunquam equidem sine tacita quadam oblectatione potui, aut Ciceronis locum aut Polybii

« ZurückWeiter »