Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nimìs severæ immitesque videantur, reprehendamus, et quantum possumus mitigemus. Cum enim in curiam, in forum, in rostra, in judicum tribunalia abripimur, in iis omnibus maxime Philosophiam dominari videmus—ab illa nimirum, clementia et mansuetudine improbos ad virtutem cohortari, et a vitiis revocare docemur. Quinetiam haud prætermittendum est, quod ex omni jure civili, et legum cognitione totius disciplinæ oratoriæ, omniumque fontes disputationum, profluere et emanare cernimus; et idcirco miram quandam suavitatem et delectationem, a juris civilis perceptione atque cognitione accedere intelligimus. Si quid autem in me est judicii, quod sentio quam sit exiguum eo omni utar necesse est, dum aliorum hominum sententias, quæ ad rem nobis exponendam spectant, diligenter colligere, et quantum possum vera fidelique trutina expendere tentabo; neque de mea quidem sententia aliquid novi afferre aut considerare audebo, sed in hunc libellum ex optimis doctissimisque scriptoribus materia quam diligentissime collata, quæcunque mihi maxime admiratione digna videantur, illustrare conabor, ut argumenta cum argumentis comparando, eas rationes considerare possim eaque legum institutorumque genera proferre, quæ ad communia civitatum commoda maxime pertinere videantur. Mihi autem, de hac re parum cognita et difficillima scribenti, magna timoris causa est, ne temere vel falso judicio sumpto rem exponam; in quibus erroribus incidenti, si qui hujus sermonis lectores futuri estis, scriptori, obsecro, ignoscite.

Omnia enim suppliciorum commoda aut incommoda, atque omnis materia quæ ad hæc investiganda atque consideranda pertinet, in duas præcipue partes dividi potest, in quibus omnes hujus argumenti sententiæ continentur :nempe, quæ et qualia delicta supplicio capitis cöerceri

debeant :-tum, quænam alia remedia, hoc pœnæ genere adempto adhibeamus, quæ maxime ad alicujus civitatis commodum conducant.

In hac autem quæstione, fortasse non omnino inutile esse videbitur, ad legum principia constitutionesque animum paullulum advertere, et eas res quæ ad societatem præcipue pertinent, considerare; hac enim ratione facillime omnia delictorum genera et remedia, quæcunque valentissima appareant, investigari inducamur nec tamen in hac re tractanda tantum mihi in animo est, unius cujusdam civitatis mores, aut certas judiciorum regulas spectare, nec quibus modis in aliquod delictorum genus Athenis animadversum esset, aut quænam pœnæ Romæ irrogari solerent, quærere; quantum universe de iis rebus quæ supplicio dignæ apud omnes populos habentur, disputando, veram civilis scientiæ cognitionem illustrare.

Si igitur, ad alicujus gentis originem reverti, eosque fontes, a quibus omnes populorum mores derivati sint, exquirere velimus, percipiemus homines barbaros, nullaque lege aut consuetudinum regulis cöercitos, per silvas, ferarum more vagari solitos esse. His nullæ erant divitiæ, nullæ facultates, nisi quibus universi uterentur" in medium quærebant1"—ideoque nullis legibus opus erat, quia nulla peculiaris rei cujusdam possessio cuiquam adhuc contigerat. Quando autem luxuria et opibus gentes amplificabantur, tunc alia crimina accrescere, et cædes furtaque pœnis antea ignotis prohiberi cœperunt; neque ullum populum, qui vel paullum e prisca barbaria excesserit, reperiemus, cui non quædam civilis disciplinæ rationes, aut certæ constitutæ sint regulæ, per quas supplicio improbos afficere, tutarique

1 Cf. Virg. Georg. lib. ii. 127.

·

bonos possint. Civitatem autem præclarissime ab Aristotele explicatam habemus. Η πόλις, inquit, κοινωνία τίς ἐστι τῶν ὁμοίων ἕνεκεν δὲ ζωῆς τῆς ἐνδεχομένης ἀρίστης 1: quo tamen propius aliqua gens ad humanitatem reducta est, eo magis se ad delicta animadvertenda applicat. Ex his etiam vetustissimis exordiis gradatim ad civilem disciplinam perventum est, et legibus termini fixi sunt, quibus vitia cohibeantur, omnibusque præbeatur securitas. Cum autem, quasi communi populorum consensu, in omnibus terris, quædam rationes, ad delicta cohibenda inventæ sint, tum etiam, si omnium populorum instituta contemplemur, vix unquam, ut opinor, apud diversas gentes eandem pœnarum regulam adhibitam esse videbimus.

[ocr errors]

Hactenus hæc. Prætermissa autem hac disquisitione, nunc ad primam rem considerandam pergamus - nempe, quatenus in delictis puniendis capitis aliquem damnare justum sit. Cuique nimirum Sacras Historias perlegenti, prima omnium, quæ memoriæ produntur scelerum, occurrit cædes; tunc, mundo vix formato, hoc primum enatum est crimen; idque ipsius Dei prohibitum verbis, quis non maxime culpandum existimet? Quis non vereatur tremendum illud Dei mandatum, "Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius, ad imaginem quippe Dei factus est homo." Quod si ad minora quoque flagitia descendamus, eaque consideremus delictorum genera, quæ quamvis non ad vitam ipsam adimendam pertinent, veruntamen ea sunt, a quibus aliqua rei familiaris, aut pecuniæ diminutio aut alia quædam injuria fiat, inveniemus adeo dispares habitas esse sententias, consiliaque doctissimorum hominum adeo

1 Cf. Arist. Polit. vii.

2 Cf. Genesis, chap. ix. 6. "Whoso sheddeth man's blood, by man shall his blood be shed."

inter se pugnare, utrum Mors in omnia hujusmodi scelera irrogari debeat, an quædam castigatio levior, magisque par facinori adhibenda sit, ut vix ullo modo, hac investigatione ad verum accedere possimus.

66

Cum igitur hoc animo teneamus, tum vero etiam aliud contemplemur, quod fortasse non longe a proposito nostro abborrere videatur, et quod ad hunc locum recte dijudicandum non sit omnino inutile, quinam eventus e severissimis animadversionibus in reos oriantur, et quænam ab hac pœnarum ratione profluant utilitates; nam a legibus consiliisque salutaribus præcipuam urbes gloriam adipisci videntur: nec vero dubitari potest, quin illam civitatem optime administratam dicamus, in qua virtus maxime efflorescat, et " vulgi pars ultima,"1 et scelesta, adeo adstricta, propriisque frænis cohibita sit, ut honestis pacatisque civibus secure vivere liceat. Si enim Platoni 2 credamus ratissime optimas rerum administrandarum rationes definienti, et legibus maxime insignes civitates consideranti ; —si, inquam, ei credamus, illæ urbes, longe omnium improbissimæ habendæ sunt, in quibus cives animos ad injuriam aliis faciendam applicant, et scelesti honestos tum numero tum potestate adeo exsuperant, ut ab omni civili munere eos detrudere, et in servitutem redigere possint. Quod si illis civitatibus animum advertamus, in quibus boni contra improbos superiores sunt, administrationem sane videre est, principiis probissimis maximeque diuturnis stabilitam. In quibus profecto justus atque honestus labor

1 Cf. Juvenal Sat. lib. viii. 44.

accu

2 De Legg. 1. p.627. ὥς ποτε πολῖται ξυγγενεῖς καὶ τῆς αὐτῆς πόλεως γεγονότες, ἄδικοι καὶ πολλοὶ ξυνελθόντες δικαίως ἐλάττους ὄντας βιάσονται δουλούμενοι, καὶ ὅταν μὲν κρατήσωσιν, ἥττων ἡ πόλις αὑτῆς ὀρθῶς αὕτη λέγοιτ' ἂν ἅμα καὶ κακή· ὅπου δ ̓ ἂν ἡττῶνται, κρείττων τε καὶ ἀγαθή.

honoribus præmiisque decoratur: vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinculis, interdum etiàm morte mulctantur.

Legum vero latoribus etiam animadvertendum est, quodnam supplicii genus ad vitia quæ suorum temporum propria sint coercenda, maxime efficax atque idoneum sit; — respiciendum est, quæ præcipue castigationes ad delictorum conditionem spectare videantur,ne dum mulctas vitare mitiores cupit, minora quoque flagitia severiori supplicio constringat; necesse enim est, ut,

Adsit

Regula peccatis quæ pœnas irroget æquas ;
Ne scutica dignum horribili sectere flagello. 1

Quando profecto de flagitiis supplicium sumitur, hoc pro comperto habere debemus, ut eæ castigationes quas maxime efficaces esse velimus, æquabiliter ad diversa crimina accommodentur; legumque etiam latori necessarium est, ut sceleribus inter se comparatis, mulctarum seriem idoneam, nec ab æqui juris regulis abhorrentem constituat. Omne enim supplicium qualecunque sit, malum, sed id quidem necessarium habemus; quanto autem amplificatur hoc malum, si iniquis rationibus dispertitum sit! Ea nimirum civitas, ut viri clarissimi2, sententia utamur, in qua talis inter crimina pœnasque constat æquabilitas, recte summam libertatis gloriam attigisse dicatur. In omnibus autem pœnis statuendis, si modos, quibus facillime delicta puniantur, contemplemur, hoc ante omnia alia consilium duplex animo occurrit:

1 Cf. Hor. Sat. I. 3. 117.

2 Alluditur ad illum celeberrimum civilis scientiæ auctorem Baron de Montesquieu.

« ZurückWeiter »