Imagens da página
PDF
ePub

Nestora præsidiumque suis, certamque futurum
Hosti perniciem. Quicumque es Vectius, ergo
Tironem quoties peccat revocabis, idemque
Bissenis verbum vicibus resonare jubebis

Quo præeas modulo. Neque enim quærenda voluptas

Hoc studio tantum. Vires tractatio vocis

Dicendis etiam superadjicit. Omnia mentis

Frivola sunt sine voce. Tenor dat pondera rebus.

480

The exercise of the Voice important, and practised by Augustus in the height of his power.— Boys were exercised weekly in Declamation.

Tu vero istius quicumque novitius artis
Exercende venis, curis puerilibus istam

Ne, moneo, curam adnumera. Rerum ipse potitus

Tum bello Parthos exercet et imperat orbi
Augustus, vocemque exercet et imperat ori.

*Sexta quâque die teneri dixere Quirites

Sub Fabio, pater adductis quæ audirett amicis :

Sic visus labor iste viros puerosque decere.

490

The passage from Persius to which Lucas alludes is the following: he speaks of his dislike of this practice of recitation, and his pretence of sore eyes in order to excuse himself.

Sæpe oculos memini tangebam parvus olivo,

Grandia si nollem morituri verba Catonis
Discere, ab insano multum laudanda magistro,
Quæ pater adductis sudans audiret amicis.†

The Voice must be kept in constant exercise.
Nec, publica tantum

Concio cum condicta premit, voce utere; nam vox
Si fuerit multos ignava et inutilis annos,
Comperies sensim vanescere: sive meatum
Præpedit aggestus desuetis faucibus humor,
Seu vox ipsa fugit. Vocem experiere colendo
Durare, et longo se conservare labori.

505

Ne tamen assiduo stomachum clamore fatiga,
Neu jubeo, æternum recitando guttura frangas.

The poet concludes his instructions by enumerating the remedies for the voice, the same nearly as those mentioned by Curius Fortunatianus, and also cautions the speaker against the use of certain things, as nuts, figs, cheese, and olives.

[blocks in formation]

Faciei dicentis convenire, ut sit recta: ut eo vertatur quo gestus corporis.

Oris non esse nimium mutandam speciem, ne aut ad ineptias, aut ad pravitatem aliquam deferamur.

Labra et porrigi male, et scindi, et astringi, et diduci, et dentes nudari, et in latus ac pene ad aures trahi, et velut quodam fastidio replicari, et pendere, et vocem tantum altera parte dimitti, lambere quoque ea et mordere esse indecorum.

Oculos opertos compressosque in dicendo neminem nisi plane rudem et stultum habere: inæqualem illorum motum, qualem in Pisone fuisse ait Cicero, item rigidos et extentos, aut languidos et torpentes, aut lascivos aut mobiles, aut limos reprehendi.

In superciliis vitium esse, si aut immota sint omnino, aut nimium mobila, aut inequalitate dissident.

Naribus ut et labris non fere quicquam decenter ostendi: indecorum esse, et corrugare nares, et inflare, et movere, et digito inquietare, et impulsu subito spiritum excutere, et diducere sæpius, et plana manu resupinare et emungere frequentius.

Cavendum esse ne mentum pectori sit affixum.

Cervicem commendari rectam, non rigidam aut supinam: sicut et caput et collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahi et tendi.

Pectus et vent. m nequaquam projiciendum, latera tantum cum gestu consentire oportere pectus cædere, scenicum esse.

Humeros raro elevandos atque contrahendos. Exemplo esse Demosthenem, qui cum humeros jactare soleret, hoc vitium tandem metu hastæ humero imminentis emendavit. Brachia moderate projicienda esse remissis humeris, atque explicantibus se in proferenda manu digitis. Vitiose transversum brachium proferri et cubito pronuntiari.

Manus nec non movendas, nec more levium histrionum indecore movendas: ad sensum magis quam ad verba accommodandas esse, hoc est, non proferendas ante scnsum, neque sensum sequi oportere. Non quicquid dicitur manibus ostendendum esse. Nunquam ultra oculos, neque infra pectus seu suggestum movendas esse. Sinistram inanum per se nunquam facere gestum. Neque ultra humerum moveri debere, neque etiam ultra latus. Neutram manum in posteriora agendam esse. Complodere manus scenicum esse. Digitorum argutias vitandas esse, ne ad numerum cadat articulus.

Pedum complosionem nimis frequentem ut ridiculam rejici. Vitanda illorum varicationem, in statione turpem, in motu obscenam. Rarum incessum, neque ita longum pro

bari.

P. 324. In genere vultum motumque pronunciantis et ipsi voci et animo consentaneum esse oportere. In specie pronunciationem propriam prudenti consilio pro loco et tempore, causæque et auditorum respectu moderandam esse. Sic in brachiorum jactu plus apud Italos quam Germanos dicturis permittitur.

Pronunciatio fidei est, qua cum docemus aut fidem facimus utimur. Huic convenit ea pronunciatio, quam contentionem autor ad Herennium appellat.

Partes hujus duæ: continuatio et distributio.

The voice in this action should encrease in force. The action should be rapid, and the aspect ardent and fixed (aspectu acri et defixo.)

« AnteriorContinuar »