Sex. Aurelii Propertii Elegiae

Capa
typis impensis Ge. Reimeri, 1829 - 122 páginas
 

O que estão dizendo - Escrever uma resenha

Não encontramos nenhuma resenha nos lugares comuns.

Páginas selecionadas

Outras edições - Visualizar todos

Passagens mais conhecidas

Página 64 - CALLIMACHI Manes et Coi sacra Philetae, In vestrum, quaeso, me sinite ire nemus. Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos ítala per Graios orgia ferre choros.
Página 87 - I nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, stantiaque in plausum tota theatra iuvent, Attalicas supera vestes, atque omnia magnis gemmea sint ludis : ignibus ista dabis.
Página 56 - Quo fugis, ah! demens? nulla est fuga. Tu licet usque Ad Tanain fugias : usque sequetur Amor. Non , si Pegaseo vecteris in aere dorso , Nec , tibi si Persei moverit ala pedes ; Vel si te sectae rapiant talaribus aurae , Nil tibi Mercurii proderit alta via. Instat semper Amor supra caput : instat amanti, Et gravis ipse super libera colla sedet. Excubat ille acer custos , et tollere numquam Te patietur humo lumina capta semel.
Página 5 - Im ido, tu tandem voces compesce molestas Et sine nos cursu, quo sumus, ire pares. Quid tibi vis, insane? meos sentire furores? Infelix, properas ultima nosse mala 5 Et miser ignotos vestigia ferre per ignes Et bibere e tota toxica Thessalia.
Página 64 - Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent, 15 qui finem imperii Bactra futura canent: sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum detulit intacta pagina nostra via. Mollia, Pegasides, date vestro serta poetae: non faciet capiti dura corona meo.
Página 9 - Hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, Sed potui blandi carminis obsequio. 40 Sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, Quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est.
Página 69 - Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, Curve suos fines altum non exeat aequor, Plenus et in partes quattuor annus eat, Sub terris sint iura deum et tormenta...
Página 63 - ... haec quoque perfecto ludebat lasone Varro, Varro Leucadiae maxima flamma suae ; haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, Lesbia quis ipsa notior est Helena ; haec etiam docti confessa est pagina Calvi, cum caneret miserae funera Quintiliae.
Página 68 - Incipiam et titulis oppida capta legam, Tela fugacis equi et braccati militis arcus Et subter captos arma sedere duces. Ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum, Cernis ab Aenea quod superesse caput.
Página 23 - Qua pote quisque, in ea conterat arte diem. Laus in amore mori: laus altera, si datur uno Posse frui: fruar o solus amore meo!

Informações bibliográficas