Publii Virgilii Maronis opera

Capa
Harding, Mavor et Lepard, 1824 - 476 páginas
 

O que estão dizendo - Escrever uma resenha

Não encontramos nenhuma resenha nos lugares comuns.

Páginas selecionadas

Conteúdo

Outras edições - Visualizar todos

Passagens mais conhecidas

Página 268 - Tantum effata furens antro se immisit aperto: ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra...
Página 28 - Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores ; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Página 73 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Página 278 - Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra moenia lata videt triplici circumdata muro, quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, . 550 Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Página 145 - Et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi Temperet a lacrimis ! et iam nox umida caelo Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Página 192 - Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, o mihi sola mei super Astyanactis imago. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat ; et nunc aequali tecum pubesceret aevo.
Página 189 - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. Signa tibi dicam, tu condita mente teneto : cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Página 120 - ... 80 haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem inpulit in latus : ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Página 343 - Penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas 680 laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus. parte alia ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens ; cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona.
Página 284 - ... suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 'principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

Informações bibliográficas