Imagens da página
PDF

andri divina providentia pape sexti ejus sub sigillo plumbeo cum cordulis sericis rubei croceique colons alteram similiter bullam sub eodem sigillo cum cordulis canapis more Romane curie impendentibus bullatas ordinationem erectionem et institutionem Alme Universitatis Abirdoneusis continent es una cum processu super huiusmodi erectione ordinatione et institutione per dictum sanctissimum dominum nostrum papam dosuper confecto et concesso sanas et integras non vitiatas non cancellatas nec in earundem aliqua parte suspectas sed omni prorssus vitio et suspicione carentes primam cum cordulis ut supra sericis incipientem Alexander Episcopus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Inter ceteras felicitates [etc. ut supra No. 1.] Alteram vero Bullam processum desuper continentem ut supra cum cordulis canapis incipientem Alexander Episcopus Servus Servorum Dei Venerabilibus fratribus Aberdonensi et Dunblanensi Episcopis et dilecto filio Abbati monasterii de Cambuskynnetht [etc. ut supra No. 2.] Noveritis nos recepisse habuisse et ad plenum intellexisse ac pro parte Magistrorum Doctorum et Scolarium predicte Universitatis Abirdonensis humiliter requisiti hujusmodi bullas intimare insinuare et publicare ac ad uniuscuiusque notitiam deducere exhibere et debite executioni demandare: illorum vero intuitu ac eorundem petitionibus ac requisitionibus quam equissimis ac rationi consonis apprime dediti easdem bullas alta viva voce distincta et intelligibili perlegi publicari ac executioni demandari coram notario et testibus infrascriptis jussimus fecimus et ordinavimus prout pro sentium tenore vobis et vestrum cuilibet in futurum earundemque bullarum tenores intimamus insinuamus publicamus et ad uniuscuiusque notitiam vestrum deducimus exhibemus et executioni demandamus Vobis igitur et vestrum cuilibet in virtute sancte obedientie apostolica auctoritate nobis in hac parte commissa et sub penis suspensionis excommunicationis et interdicti cuiuscunque conditionis status gradus aut eminentie existant stricte precipientes mandamus ne ubilibet in futurum hujusmodi Universitatis erectiones ordinationes et institutiones directe aut indirecte quovisve quesito colore in toto aut in earundem minima parte infringere aut ausu temerario contraire attemptare impugnare aut contradicere presumatis. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras litteras predictarum bullarum publicationem intimationem et insinuationem ac debite executioni demandationem in se continentes exinde fieri fecimus et per notarium publieum subscriptum subscribi et publicari ut supra mandavimus sigillique nostri actentici jussimus et fecimus appensione communiri. Data et acta fuefunt hec in ecclesia nostra Cathedrali Abirdonensi hora quasi undecima vel eocirca ante merediem anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto mensis vero Februarii die vicesima quinta indictione decima quarta Pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini domini Alexandri divina providentia pape sexti quosupra anno quinto presentibus ibidem venerabilibus et circumspectis viris Magistris Archibaldo Lindesay Cantore Abirdonensi Andrea Liell eiusdem sedis thesaurario Alexandro Cullain prebendario de Oyne Duncano Scherrar prebendario de Clate Alexandro Cambell prebendario de Banquhory Adam Gordoun prebendario de Kynkell Thoma Strathaquhyne prebendario de Tullinesle Thoma Kyntor prebendario de Deir et Matheo Pacock notario publico nostreque curie consistorialis scriba cum diversis aliis testibus ad premissa vocatis pariter atque rogatis. Et ego Thomas Myrtoun etc.

Bulla annexationis Hospitalis S. Germani.

Alexander Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam iniunctum nobis desuper apostolice servitutis officium mentem nostram excitat et inducit ut ad ea per que personarum litterarum studiis insistentium necessitatibus consulatur quantum cum Deo possumus operosis studiis et remediis fauorabiliter intendamus . Sane pro parte carissimi in Christo filii nostri Jacobi Scotorum Regis illustris nobis nuper exhibita petitio continebat quod in diocese Sancti Andree ab innumerabili tempore citra fuit hospitale Sancti Germani pro alendis et recipiendis pauperibus et miserabilibus personis fundatum et diversis redditibus ac possessionibus et iuribus dotatum cuius pro tempore rector existens Magister vocari consuevit et in habitu regulari ordinis cruciferorum cum stella sub regula Sancti Augustini incedere et viverc tenetur cuius fructus redditus et proventus sive incuria Magistrorum dicti hospitalis qui pro tempore fuerunt sive propter lites quas dicti Magistri in prosequendis iuribus dicti hospitalis cum diversis personis habuerunt et expensas quas propterea passi fuenmt adeo diminuti sunt quod a tanto tempore citra cuius contrarii hominum memoria non existit nulla in eodem hospitali hospitalitas servata fuit atque servatur quinimo totum hospitale predictum preter capellam Sancti Germani vere in ruinam devenit fructus quoque illius per persouas seculares occupantur et in prophanos usus convertuntur verum si dictum hospitale cuius dilectus filius Thomas pyot Magister existit et qui ad tuendum et recuperandum jura ipsius hospitalis suffragan non potest universitati Studii generalis in villa seu territorio de veteri Aberdon de novo per nos ad humilem ipsius Regis supplicationis instantiam erecti cui nulli adhuc pro sustentandis Magistris et doctoribus aliis in universitate ipsa pro tempore legentibus fructus deputati fuerunt pro salario seu stipendio Magistrorum et doctorum ac scolarium in theologia ac jure canonico civili et artibus pro tempore legentium perpetuo uniretur annecteretur et incorporaretur ex hoc profecto utilitati dicte universitatis non parum consuleretur Quare pro parte eiusdem Regis asserentis frxfctus redditus et proventus dicti hospitalis et illi annexorum triginta librarum Sterlingorum secundum communem extimationem valorem annuum non excedere nobis fait humiliter supplicatum ut hospitale predictum eidem universitati perpetuo unire annectere et incorporare aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur Nos igitur qui dudum inter alia voluimus quod semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis quorum interesset huiusmodi supplicationibus inclinati hospitale predictum cum annexis huiusmodi ac omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem universitati auctoritate apostolica tenore presentium perpetuo unimus annectimus et incorporamus ita quod cedente vel decedente prefato Thoma seu hospitale predictum alias quomodolibet dimittente liceat venerabili fratri nostro moderno et pro tempore existenti Episcopo Aberdonensi dicte universitatis Cancellario per se vel alium seu alios corporalem hospitalis et annexorum iuriumque et pertinentiarum prcdictorum possessionem propria auctoritate libere ^ipprehendere et perpetuo retinere illorumque fructus redditus et proventus inter Magistros et doctores ac scolares prefatos pro tempore in dicta Universitate legentes neenon pro sustentatione unius dicti ordinis religiosi ac trium in hospitali et totidem pauperum in universitate predicta ita pro tempore degentium continue distribuere ac in premissos et non alios usus omnino convertere et ita facere teneatur cuiusvis licentia super hoc minime requisita non obstantibus voluntate nostra predicta ac aliis Constitutionibus et ordinationibus apostolicis Statutis quoque et consuetudinibus dicti ordinis iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis contrariis quibuscunque Aut si aliqui super commissionibus sibi faciendis ac huiusmodi vel aliis hospitalibus in illis partibus speciales vel generales apostolice sedis vel Legatorum eius litteras impetrarunt etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum quasquidem litteras et processus habitos per easdem et inde secuta quecunque ad dictum hospitale volumus non extendi scd multum per hoc eis quoad assecutionern hospitalium aliorum preiudicium generari et quibuslibet aliis privilegiis indulgentiis et litteris apostolicis generalibus vel specialibus quorumeumque tenorum existant per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis Proviso quod propter unionem annexionem et incorporationem predictas dictum hospitale alias debitis non fraudetur obsequiis sed in eo onera predicta congrue supportentur Nos enim exnunc irritum decernimus et innane si secus super hiis a quoquam qua vis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagioam nostre unionis annexationis incorporationis voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Bome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto Quinto idus Februarii pontificatus nostri anno quarto .

Carta in favorem Universitatis per Jacobum IV. Regem Scotorum.

5. Jacobus dei gratia Rex Scotorum Reverendo in Christo patri ac domino domino Willelmo Abirdonensi Episcopo Consiliario nostro predilecto ac nostri Secreti Siguli Custodi reverentias tanto patri dignas congruo cum honore neenon omnibus probis hominibus totius terre nostre clericis et laicis salutem. Noverint vestra reverenda paternitas ac Universitas quod anctissimus Dominus noster Alexander Papa Sextus ad Dei laudem animarumque salutem Regni nostri decus et eiusdem reipublice utilitatem ac ad nostri instantiam et requestum gratiose concessit et erexit Universitatem et generale Studium fieri in civitate veteri Abirdonensi cum omnibus privilegiis Universitatibus Parisiensi et Bononiensi ac quibusvis aliis Studiis generalibus concessis ut inibi favente Deo viros producat alti consilii et scientiarum mergaritis ornatos tam in Theologia Jure canonico et civili quam Medicinis et Artibus liberalibus et qualibet alia licita facultate perpetuis futuris temporibus: Et quia consideravimus et alta mentc conspeximus prefatam Universitatem in fructibus et redditibus pro Begentium et legentium ac Studentium in eadem sustentatione minime fimdatam fore Ideo Sanctissimus dominus noster ob nostram singnlarem contemplationem ad dictorum Regentium legentium et studentium et quorundam capellanorum sustentationem concessit et incorporavit eidem Universitati ecclesiam de Abirlutlmot Sancti Andree diocesis et ecclesias de Glenmyk et Abirgarny Aberdonensis diocesis cum universis suis juribus et proventibus fructibus Redditibus et pertinentibus et cum quibusdam annuis Redditibus inter ipsos dividendis ut in literis apostolicis desuper confectis plenius continetur: Quibus concessioni unioni et incorporationi prefate ecclesie de Abirlutlmot Carissimus noster germanus frater Jacobus Sanctiandree Archiepiscopus in nostra presentia suum prebuit consensum et assensum: Et nos insuper ad Dei laudem et scientiarum in predicta Universitate incrementum dedimus et concessimus admortizavimus et confirmavimus et hac presenti carta nostra pro nobis et successoribus nostris damus concedimus admortizamus et ad manum mortuam pro perpetuo confirmamus Deo omnipotenti gloriosissime Virgini Marie et omnibus sanctis ac dicte Universitati et cuidam Medico in facultate medicine graduato continuo in dicta facultate legenti et suis successoribus medicis similiter graduatis in ipsius et ipsorum sustentationem annuos redditus duodecim librarum et sex solidorum usualis monete regni nostri annuatim exeuntes et levandos ac prius nobis debitos de terris subscriptis cum pertinentibus jacentibus infra vicecomitatum nostrum de Banff videlicet de terris de Orde et Montbrey viginti quatuor solidos de terris de Pettenbrynzane triginta sex solidos de terris de Baldavy triginta sex solidos et de terris de Blareschynnach septem libras decem solidos monete predicte: Tenendos et habendos predictos annuos redditus duodecim librarum et sex solidorum monete predicte de prefatis terris cum pertinentiis annuatim levandos et percipiendos Deo omnipotenti gloriosissimeque Virgini Marie et omnibus Sanctis ac predicte Universitati et cuidam medico in medicinis graduato et suis successoribus medicis graduatis in ipsius et ipsorum sustentationem ut premittitur de nobis et successoribus nostris in puram et perpetuam elimosinam et ad manum mortuam imperpetuum cum omnibus et singulis libertatibus commoditatibus et asiamentis ac justis pertinentiis quibuscunque ad dictos annuos redditus spectantibus seu juste spectare valentibus quomodolibet in futurum: Et cum potestate predictas terras cum pertinentiis pro dictis annuis redditibus totiens quo-tiens opus fuerit distringere et in defectu non solutionis eorundem ipsas terras cum pertinentiis in forma et effectu juris lucrari et recuperare et

« AnteriorContinuar »