Imagens da página
PDF
ePub

generalibus studiis ad hoc privilegiatis ecclesiastici quicunque qualiacunque beneficia ecclesiastica obtinentes et laici Magistri et Doctores doceant et studere volentes undecunque fuerint studeant et proficiant ac benemeriti Baccallariatus Licentie Doctoratus et Magisterii ac quoscunque alios gradus et insignia recipere illaque eis impendi libere et licite valeant statuere et ordinare ac ipsum studium ibidem erigere et instituere aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui Catholice fidei exaltationem et animarum salutem ac fidelium omnium commodum et utilitatem omnibus quibus possumus mediis exquirimus huiusmodi supplicationibus inclinati auctoritate apostolica tenore presentium Statuimus et ordinamus quod in dicta Civitate veteri Aberdonensi de cetero sit et perpetuis futuris temporibus vigeat studium generale et Universitas existat studii generalis tam in Theologia ac iure Canonico et Civili necnon Medicina et Artibus liberalibus quam quavis alia licita facultate in quibus sicut in predictis et quibusvis aliis studiis generalibus ad hoc privilegiatis ecclesiastici quicunque qualiacunque beneficia ecclesiastica obtinentes et laici Magistri et Doctores legant et doceant ac studere volentes undecunque fuerint studeant et proficiant ac benemeriti gradus et insignia recipere illaque eis impendi valeant ipsumque Studium ibidem eadem auctoritate erigimus et instituimus Statuentes similiter et ordinantes quod Venerabilis frater noster Willelmus et pro tempore existens Episcopus Aberdonensis sit studii et Universitatis huiusmodi Cancellarius qui aut per eum seu sede Episcopali Aberdonensi vacante per illius capitulum ad hoc pro tempore deputatus vicarius in qualibet dictarum facultatum commendabilis vite Scolaribus quos ad hoc Rector Studii ac Regentes Magistri sive Doctores facultatis in qua singuli graduari postulabunt seu maior pars eorundem ydoneos reputaverint Bacallariatus licentieque gradus conferat ac singuli ipsius Studii Magistri sive Doctores in facultatibus in quibus ibidem rexerint aliis cum rigore examinis Licentiatis quibuscunque Magisterii sive Doctoratus insignia de consilio et assensu aliorum Doctorum sive Magistrorum prefate facultatis impendere et exhibere valeant et tunc illi qui insignia huiusmodi sic receperint licentiam habeant tam in predicto quam ubicunque terrarum quocunque alio Studio absque alio examine vel approbatione legendi docendi et cetera faciendi et exercendi que Magistri et Doctores in aliquo dictorum Studiorum facere et exercere possunt quodque ipse Cancellarius seu Vicarius et qui pro tempore Rector ipsius Studii fuerit et Doctores inibi residentes vocatis secum in competenti

numero prout eis videbitur de qualibet facultate aliquibus Licentiatis et Scolaribus providis dicti studii Aberdonensis ac duobus ad minus de Regis Scotie pro tempore existentis Consiliariis pro felici statu et salutari directione dicti Studii quecunque salubria ordinationes et statuta condere possint super quibus omnibus et singulis ipsis et cuilibet eorundem facultatem et potestatem concedimus per presentes. Preterea omnibus et singulis Magistris Doctoribus Licentiatis Scolaribus et Studentibus ac studere volentibus ad ipsam Civitatem veterem Aberdonensem accedendi et inibi legendi docendi et studendi ac gradus et insignia huiusmodi modis premissis recipiendi et impendendi plenam et liberam licentiam dicta auctoritate elargimur. Ceteris ipsis inibi pro tempore legentibus et studentibus et qui gradus et insignia ibidem modis premissis receperint quod ipsi et eorum singuli omnibus et singulis privilegiis preeminentiis libertatibus immunitatibus exemptionibus favoribus et indultis quibusvis aliis Universitatibus quorumcunque studiorum generalium in genere concessis uti potiri et gaudere libere et licite valeant auctoritate predicta harum serie indulgemus Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti ordinationis erectionis institutionis concessionis elargitionis et indulti infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto Quarto Idus Februarii Pontificatus nostri

anno tertio.

Mandatum Pape directum Episcopo Aberdonensi de publicanda Erectione Universitatis.

2. Alexander Episcopus Servus Servorum Dei Venerabilibus fratribus Aberdonensi et Dumblanensi Episcopis et dilecto filio Abbati Monasterii de Cambuskynneth Sancti Andree diocesis salutem et apostolicam benedictionem Hodie a nobis emanarunt littere tenoris subsequentis Alexander Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Inter ceteras felicitates [etc. ut supra No. 1.] Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vos vel duo aut unus vestrum

per vos vel alium seu alios predictas litteras ac omnia et singula in eis contenta ubi et quando expedierit ac quotiens pro parte Magistrorum Doctorum et Scolarium predictorum seu alicujus eorum fueritis super hoc requisiti solemniter publicantes eisque in premissis efficacis defensionis auxilio assistentes faciatis statutum ordinationem erectionem et institutionem huiusmodi perpetuo inviolabiliter observari ipsosque Magistros Doctores et Scolares privilegiis preeminentiis libertatibus exemptionibus immunitatibus et indultis prefatis pacifice gaudere non permittentes ipsis contra illorum ac predictarum litterarum tenorem per quoscunque quomodolibet molestari Contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam et alia iuris remedia appellatione postposita compescendo invocato ad hoc si opus fuerit auxilio bracchii secularis Non obstantibus omnibus supradictis necnon felicis recordationis Bonifacii Pape VIII. predecessoris nostri qua inter alia cavetur nequis extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur: seu ne judices a sede apostolica deputati extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere aut alii vel aliis vices suas committere presumant: ac Duabus Dietis in Concilio Generali edita aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscunque Aut si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem Datum Rome apud Sanctumpetrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto Quarto Idus Februarii Pontificatus nostri Anno Tertio.

Publicatio Erectionis.

3. Universis et singulis sancte matris ecclesie filiis omnibusque quorum interest aut interesse poterit quos infrascriptum tangit negotium seu tangere poterit quomodolibet in futurum Willelmus miseratione divina Abirdonensis Episcopus una cum nostris in hac parte collegis cum clausula quatenus vos duo aut unus vestrum etc. judex et executor ad infrascripta a sede apostolica specialiter constitutus Salutem in quo est omnium vera salus Bullas sanctissimi in Christo patris ac domini domini Alex

andri divina providentia pape sexti ejus sub sigillo plumbeo cum cordulis sericis rubei croceique coloris alteram similiter bullam sub eodem sigillo cum cordulis canapis more Romane curie impendentibus bullatas ordinationem erectionem et institutionem Alme Universitatis Abirdonensis continentes una cum processu super huiusmodi erectione ordinatione et institutione per dictum sanctissimum dominum nostrum papam desuper confecto et concesso sanas et integras non vitiatas non cancellatas nec in earundem aliqua parte suspectas sed omni prorssus vitio et suspicione carentes primam cum cordulis ut supra sericis incipientem Alexander Episcopus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Inter ceteras felicitates [etc. ut supra No. 1.] Alteram vero Bullam processum desuper continentem ut supra cum cordulis canapis incipientem Alexander Episcopus Servus Servorum Dei Venerabilibus fratribus Aberdonensi et Dunblanensi Episcopis et dilecto filio Abbati monasterii de Cambuskynnetht [etc. ut supra No. 2.] Noveritis nos recepisse habuisse et ad plenum intellexisse ac pro parte Magistrorum Doctorum et Scolarium predicte Universitatis Abirdonensis humiliter requisiti hujusmodi bullas intimare insinuare et publicare ac ad uniuscuiusque notitiam deducere exhibere et debite executioni demandare: illorum vero intuitu ac eorundem petitionibus ac requisitionibus quam equissimis ac rationi consonis apprime dediti easdem bullas alta viva voce distincta et intelligibili perlegi publicari ac executioni demandari coram notario et testibus infrascriptis jussimus fecimus et ordinavimus prout presentium tenore vobis et vestrum cuilibet in futurum earundemque bullarum tenores intimamus insinuamus publicamus et ad uniuscuiusque notitiam vestrum deducimus exhibemus et executioni demandamus Vobis igitur et vestrum cuilibet in virtute sancte obedientie apostolica auctoritate nobis in hac parte commissa et sub penis suspensionis excommunicationis et interdicti cuiuscunque conditionis status gradus aut eminentie existant stricte precipientes mandamus ne ubilibet in futurum hujusmodi Universitatis erectiones ordinationes et institutiones directe aut indirecte quovisve quesito colore in toto aut in earundem minima parte infringere aut ausu temerario contraire attemptare impugnare aut contradicere presumatis. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras litteras predictarum bullarum publicationem intimationem et insinuationem ac debite executioni demandationem in se continentes exinde fieri fecimus et per notarium publicum subscriptum subscribi et publicari ut supra mandavimus sigillique nostri actentici

jussimus et fecimus appensione communiri. Data et acta fuerunt hec in ecclesia nostra Cathedrali Abirdonensi hora quasi undecima vel eocirca ante merediem anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto mensis vero Februarii die vicesima quinta indictione decima quarta Pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini domini Alexandri divina providentia pape sexti quosupra anno quinto presentibus ibidem venerabilibus et circumspectis viris Magistris Archibaldo Lindesay Cantore Abirdonensi Andrea Liell eiusdem sedis thesaurario Alexandro Cullain prebendario de Oyne Duncano Scherrar prebendario de Clate Alexandro Cambell prebendario de Banquhory Adam Gordoun prebendario de Kynkell Thoma Strathaquhyne prebendario de Tullinesle Thoma Kyntor prebendario de Deir et Matheo Pacock notario publico nostreque curie consistorialis scriba cum diversis aliis testibus ad premissa vocatis pariter atque rogatis. Et ego Thomas Myrtoun etc.

Bulla annexationis Hospitalis S. Germani.

4. Alexander Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam iniunctum nobis desuper apostolice servitutis officium mentem nostram excitat et inducit ut ad ea per que personarum litterarum studiis insistentium necessitatibus consulatur quantum cum Deo possumus operosis studiis et remediis fauorabiliter intendamus. Sane pro parte carissimi in Christo filii nostri Jacobi Scotorum Regis illustris nobis nuper exhibita petitio continebat quod in diocese Sancti Andree ab innumerabili tempore citra fuit hospitale Sancti Germani pro alendis et recipiendis pauperibus et miserabilibus personis fundatum et diversis redditibus ac possessionibus et iuribus dotatum cuius pro tempore rector existens Magister vocari consuevit et in habitu regulari ordinis cruciferorum cum stella sub regula Sancti Augustini incedere et vivere tenetur cuius fructus redditus et proventus sive incuria Magistrorum dicti hospitalis qui pro tempore fuerunt sive propter lites quas dicti Magistri in prosequendis iuribus dicti hospitalis cum diversis personis habuerunt et expensas quas propterea passi fuerunt adeo diminuti sunt quod a tanto tempore citra cuius contrarii hominum memoria non existit nulla in eodem hospitali hospitalitas servata fuit atque servatur quinimo totum hospitale predictum preter capellam Sancti Germani vere in ruinam devenit fructus quoque illius per personas seculares occupantur et in prophanos usus

« AnteriorContinuar »