Imagens da página
PDF

FASTI ABERDONENSES.

Prima Erectio Universitatis.

1. Alexander Episcopus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Inter ceteras felicitates quae mortalis homo in hac labili vita ex dono Dei nancisci potest ea non in ultimis computari merctur quod per assiduum stndiam adipisci valeat scientie margaritam, que bene beatequc vivendi viam prebet ac peritum sua pretiositate longe excellere facit imperitum et ad mundi archana cognoscenda dilucide inducit suffragatur indoctis et infimo loco natos erigit in sublimes. Et proptcrea sedes apostolica rerum spiritualium et temporalium provida ministratrix et cujusvis laudabilis exercitii perpetua et constans adjutrix ut eo facilius homines ad tam excelsum humane conditionis fastigium acquirendum et acquisitum in alios transfundendum semper cum augmento quesiti facilius inducantur cum aliarum rerum distributio massam minuat scientie vero communicatio quanto in plures difiunditur tanto magis augeatur et crescat illos hortatur eis loca preparat et oportuna commoditatis auxilia impartitur Catholicorum Principum votis favorabiliter annuendo prout locorum et personarum exposcit utilitas et id conspicit in Domino salubriter expedire Sane pro parte carissimi in Christo filii nostri Jacobi Scotorum Regis illustris nobis nuper exhibita petitio continebat quod ipse Jacobus Rex Regni sui in quo due metropolitane et quamplures alie cathedrales ecclesie et insignes civitates et totidem dioceses ab invicem distincte ncenon diversa notabilia monasteria prioratus praepositurc ac beneficia ecclesiastica cum cura et wine cura sccularia et diversorum ordinum regularia copiosissirnusquc tam ecclesiasticorum regularium et secularium quatn laicalium Nobilium et plebearum personarum Humerus consistunt ac populi ipsius Regni statum prosperari desiderans ac considerans quod in partibus Borealibus seu Aquilonalibus dicti regni sunt aliqua loca ab aliis partibus ipsius Regni per maris bracchia et montes altissimos distantia in quibus habitant homines rudes et litterarum ignari et fere indomiti qui propter nimiam distantiam a locis in quibus vigent Studia generalia et periculosum ad loca hujusmodi transitum studiis litterarum vacare non possunt quinimo litterarum earundem adeo sunt ignari ut nedum ad verbum Dei populis illarum partium predicandum sed etiam sacramenta ecclesiastica ministrandum viri ydonei non reperiantur: quodque si iu inclita civitate veteri Aberdonensi que locis predictis satis vicina est vigeret generale Studium litterarum in qualibet licita facultatc quamplures homines ipsius regni et precipue partium illarnm tam ecclesiastici quam laici litterarnm studio hujusmodi libenter intenderent et scientie margaritam prctiosissimam acquirerent ignari scientes et rudes eruditi efficerentur ac nedum reipublice dicti Regni utilitati sed etiam animarum saluti quamplurimum consuleretur prefatique populi rudes et ignari per alios qui litterarum studiis hujusmodi intenderent in vita et moribus honestis instruerentur: et propterea prefatus Jacobus Rex summopere cupit in prefata Civitate veteri Aberdonensi que insulis borealibus et montibus predictis ut prefertur satis vicina est et in qua aeris viget temperies ac victualium ubertas habitationum commoditas ceterarumque rerum ad usum vite humane pertinentium copia repperitur erigi et ordinari Studium generale in qualibet licita facultate Quare Rex ipse qui et ejus progenitores Scotorum Reges qui hactenus fuerunt Romane ecclesie et sedi apostolice constantissimi et sine aliqua varietate filii obedientes fuerunt ut hujus honestissimi voti sui compos fiat prefatumque Regnum scientiarum ornetur muneribus ita ut viros producat consilii maturitate conspicuos virtutum redimitos ornatibus ac diversarum facultatum dogmatibus eruditos sitque ibi fons irriguus de cujus plenitudine hauriant universi Christi fideles undeemique illuc affluentes et litteris virtutibusque ornari volentes: nobis humiliter supplicari fecit ut ad divini nominis laudem Catholice fidei exaltationem et animarum salutem ac rei publice partium illarnm commodum et profectum quod in dicta Civitate Veteri Aberdonensi de cetero sit et perpetuis futuris temporibus vigeat Studium generale et Universitas existat studii generalis tam in Theologia ac iure Canonico et Civili neenon Medicina et Artibus liberalibus quam quavis alia licita facultate in quibus sicut in Parisiensi et Bononiensi et quibusvis aliis generalibus studiis ad hoc privilegiatis ecclesiastici quicunque qualiacunque beneficia ecclesiastica obtinentes et laici Magistri et Doctores doceant et studere volentes undecunque fuerint studeant et proficiant ac benemeriti Baccallariatus Licentie Doctoratus et Magisterii ac quoscunque alios gradus et insignia recipere illaque eis impendi libere et licite valeant statuere et ordinare ac ipsum studium ibidem erigere et instituere aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui Catholice fidei exaltationem et animarum salutem ac fidelium omnium commodum et utilitatem omnibus quibus possumus mediis exquirimus huiusmodi supplicationibus inclinati auctoritate apostolica tenore presentium iStatuimus et ordinamus quod in dicta Civitate veteri Aberdonensi de cetero sit et perpetuis futuris temporibus vigeat studium generale et Universitas existat studii generalis tam in Theologia ac iure Canonico et Civili neenon Medicina et Artibus liberalibus quam quavis alia licita facultate in quibus sicut in predictis et quibusvis aliis studiis generalibus ad hoc privilegiatis ecclesiastici quicunque qualiacunque beneficia ecclesiastica obtinentes et laici Magistri et Doctores legant et doceant ac studere volentes undecunque fuerint studeant et proficiant ac benemeriti gradus et insignia recipere illaque eis impendi valeant ipsumque Studium ibidem eadem auctoritate erigimus et instituimus Statuentes similiter et ordinantes quod Venerabilis frater noster Willelmus et pro tempore existens Episcopus Aberdonensis sit studii et Universitatis huiusmodi Cancellarius qui aut per cum sen sede Episcopali Aberdonensi vacante per illius capitulum ad hoc pro tempore deputatus vicarius in qualibet dictarum facultatum commendabilis vite Scolaribus quos ad hoc Rector Studii ac Regentes Magistri sive Doctores facultatis in qua singuli graduari postulabunt seu maior pars eorundem ydoneos reputaverint Bacallariatus licentieque gradus conferat ac singuli ipsius Studii Magistri sive Doctores in facultatibus in quibus ibidem rexerint aliis cum rigore examinis Licentiatis quibuscunque Magisterii sive Doctoratus insignia de consilio et assensu aliorum Doctornm sive Magistrorum prefate facultatis impendere et exhibere valeant et tunc illi qui insignia huiusmodi sic receperint licentiam habeant tam in predicto quam ubicunque terrarum quocunque alio Studio absque alio examine vel approbatione legendi docendi et cetera faciendi et exercendi que Magistri et Doctores in aliquo dictorum Studiorum facere et exercere possunt quodque ipse Cancellarius seu Vicarius et qui pro tempore Rector ipsius Studii fucrit et Doctores inibi residentes vocatis secum in competenti numero prout cis videbitur de qualibet facultate aliquibus Licentiatis et Scolaribus providis dicti studii Aberdonensis ac duobus ad minus de Regis Scotio pro tempore existentis Consiliariis pro fclici statu et salutari directione dicti Studii quecunque salubria ordinationes et statuta condere possint: super quibus omnibus et singulis ipsis et cuilibet eorundem facultatem et potestatem conccdimus per presentes. Preterea omnibus et singulis Magistris Doctoribus Licentiatis Scolaribus et Studentibus ac studere volentibus ad ipsam Civitatem veterem Aberdonensem accedendi et inibi legendi docendi et studendi ac gradus et insignia huiusmodi modis premissis recipiendi et impendendr plenam et liberam licentiam dicta auctoritate clargimur. Ceteris ipsis inibi pro tempore legentibus et studentibus et qui gradus et insignia ibidem modis premissis rcceperint quod ipsi et eornm singuli omnibus et singulis privilegiis preeminentiis libertatibus immunitatibus exemptionibus favoribus et indultis quibusvis aliis Universitatibus quorumcunque studiorum generalium in genere concessis uti potiri et gaudere libere et licitc valeant auctoritate predicta harum serie indulgemus Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti ordinationis crectionis institutionis concessionis elargitionis et indulti infringerc vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem boc attemptarc presumpscrit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto Quarto Idus Februarii Pontificatus nostri anno tertio.

[graphic][graphic]

Mandatum Pape directum Episcopo Aberdonensi de publicanda Erectionc Universitatis.

2. Alexander Episcopus Servus Servorum Dei Venerabilibus fratribus Aberdonensi et Dumblanensi Episcopis et dilecto filio Abbati Monasterii de Cambuskynneth Sancti Andree diocesis salutem et apostolicam benedictionem Hodie a nobis emanarunt littere tenoris subsequentis Alexander Episcopus eervus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam . Inter ceteras felicitates [etc. ut supra No. 1.] Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios predictas litteras ac omnia et singula in eis contenta ubi et quando expedient ac quotiena pro parte Magistrorum Doctorum et Scolarium predictorum seu alicujus eorum fueritis super hoc requisiti solemniter publicantes eisque in premissis efficacis defensionis auxilio assistentes faciatis statutum ordinationem erectionem et institutionem huiusmodi perpetuo inviolabiliter observari ipsosque Magistros Doctores et Scolares privilegiis preeminentiis libertatibus exemptionibus immunitatibus et indultis prefatis pacifice gauderc non permittentes ipsis contra illorum ac predictarum litterarum tenorem per quoscunque quomodolibet molestari Contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam et alia iuris remedia appellatione postposita compescendo invocato ad hoc si opus fuerit auxilio bracchii secularis Non obstantibus omnibus supradictis neenon felicis recordationis Bonifacii Pape VIII. predecessoris nostri qua inter alia cavetur nequis extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur: seu ne judices a sede apostolica deputati extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere aut alii vel aliis vices suas committere presumant: ac Duabus Dietis in Concilio Generali edita aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscunqne Aut si aliqnibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem Datum Rome apud Sanctumpetrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto Quarto Idus Februarii Pontificatus nostri Anno Tertio.

[graphic]

Publicatio Erectionis.

3. Universis et singulis sancte matris ecclesie filiis omnibusque quorum interest aut interesse poterit quos infrascriptum tangit negotium seu tangere poterit quomodolibet in futurum Willelmus miseratione divina Abirdonensis Episcopus una cum nostris in hac parte collegis cum clausula quatenus vos duo aut unus vestrum etc. judex et executor ad infrascripta a sede apostolica specialiter constitutus Salutem in quo est omnium vera salus Bullas sanctissimi in Christo patris ac domini domini Alex

« AnteriorContinuar »