Imagens da página
PDF
ePub

supra informatione prebendam beate Marie ad nives seu ecclesiam parochialem ejusdem in eadem universitate alias per nos apostolica auctoritate erectam et dotatam. Predicti vero doctores et magistri in dicto collegio erunt prebendarii perpetui et ad vitam ac sacerdotio (medico tamen excepto) fungi debeant ac missas pro fundatoribus cum dispositi fuerunt celebrare teneantur Similiter volumus et ordinamus quod in dicto collegio sint de predictorum numero quinque magistri artium in theologia studentes qui similiter cum predictis sacerdotio fungi debeant pro quibus sustentandis primo de eisdem decem libras de terris eisdem per nos assignatis qui quidem in artibus cotidie legere et actualiter regere teneatur secundo de eisdem decem libras de annuis redditibus eidem similiter per nos assignatis tertio etiam similiter et quarto cuilibet decem libras de terris et annuis redditibus per nos eisdem assignatis quinto et ultimo de quinque predictis decem libras de terris et annuis redditibus alias per quondam venerabilem virum magistrum Duncanum Scherar canonicum Aberdonensem fundatis prout in carta ejusdem et regia confirmatione dicto collegio desuper facta latius continetur Quorum studentium in theologia sustentationum assignationes ut supra etiam in cartis nostris desuper confectis latius contineri vidimus Preterea ordinando statuimus et de reliquis suprascriptis in numero personis erunt tresdecim scolares seu clerici pauperes ad scientias tamen speculativas ingeniosi et abiles quibus eorum parentes ad exercitia scolastica commode nequeunt subvenire Pro quorum sustentationibus quoad esculenta et poculenta ordinamus et assignamus cuilibet de dictorum duodecim una cum cameris et aliis ipsius Collegii asiamentis prout decuit duodecim marcas per procuratorem communem dicti Collegii provisori ejusdem pro tempore solvendas de predictis ut supra ecclesiarum fructibus Tertiodecimo vero studenti in artibus quinque libras de terris et annuis redditibus per dictum Magistrum Duncanum Scherar eidem perpetuo fundatis Preterea precipimus et ordinamus quod predicti quinque magistri in Theologia studentes sustententur tantum pro illo tempore quod ad licentiam in Theologia necessario exigatur videlicet pro septem annis tantum inter quos magistros in Theologia studentes per principalem et sub-principalem unus eligi debeat mansuete et melioris inclinationis qui poetriam et rethoricam predictis studentibus ac aliis scolaribus in dicto Collegio legere et docere debeat Dicti autem studentes in artibus pro illo tantum tempore sustentari debeant quod ad gradum magisterii in artibus requiritur videlicet ad tres annos cum dimidio Quibus peractis et finitis sive quinque prefati

magistri in Theologia studentes aut tredecim scolares faciant se promoveri ad dictos in Theologia gradus et artibus sive non removeri debeant et alii ingeniosi et abiles in eorum locis imponi Dictique magistri in Theologia studentes primo tantum excepto una cum duodecim de dictis in artibus. studentibus solvant provisori dicti Collegii pro singulis eorundem sustentationibus quoad esculenta et poculenta duodecim marcas Predicti vero principalis et sub-principalis necnon prefatus regens artium si actualiter et quotidie dictis studentibus in artibus logicam physicam aut methaphysicam profiteantur et doceant per provisorem dicti Collegii in esculentis et poculentis debite et honeste suis expensis provideantur Preterea volumus et ordinamus quod de cetero prebende predictorum magistri principalis et doctorum in jure canonico civili et medicinis sub-principalis et Sancte Marie ad nives conferantur per nos et successores nostros dicte Universitatis Cancellarios Dictorum vero in Theologia studentium per rectorem et decanum facultatis artium Magistrum principalem et sub-principalem nominentur et presententur et per dictum Cancellarium admittantur Similiter predicti tredecim scolares per rectorem et decanum facultatis artium Magistrum principalem et sub-principalem et regentem artium eligantur et per Cancellarium admittantur Et si contingat predictos rectorem decanum principalem sub-principalem et regentes artium infra mensem dictos magistros et studentes non eligere et presentare Volumus et ordinamus dictos Magistros in Theologia et artibus studentes per dictum Cancellarium illa vice provideri et institui aut ipsum in remotis agentem per ejus vicarium generalem et sede vacante per officialem Aberdonensem Tantum pro tempore nostro dispositionem et donationem omnium et singulorum tam prebendariorum quam bursariorum in Theologia et artibus studentium secundum quod nobis videbitur de eisdem disponendum et providendum vel quoad tempus vel quoad vitam predictis nobis reservantes et reservamus Et si contingat aliquem predictorum in Theologia studentium aut artibus ad quodcunque beneficium promoveri quod extunc ipso facto dicta bursa vacans esse censeatur et vacare debeat nisi aliter in vita nostra predictis fuerit provisum Interea statuendo ordinamus quod in electione et impositione dictorum magistrorum et studentium non interveniant supplicationes instantie preces vel munera quorumcunque neque per dictos presentatores tales pro quibus fiunt admittantur Et si tales (quod absit) supplicationes ut supra pro eisdem magistris et studentibus fieri contingat Precipimus quod illa persona pro qua supplicatur non admittatur nec ad hujusmodi bursam

eligibilis existat Nullique de dictis magistris et studentibus eligantur vel admittantur nisi fuerint abiles mansueti modesti et bone inclinationis alias nullatenus recipiantur Statuentes et ordinantes preterea quod de dictis tredecim studentibus in artibus eligantur duo primi cognominis nostri Elphinstoun qui postquam in artibus graduati fuerint inter magistros in Theologia studentes si inter eosdem locus aliquis vacaverit recipi debeant et admitti si tales commode haberi possint Ac similiter de eisdem in artibus studentibus de parochiis ecclesiarum de Aberluthnot Glenmyk Abirgerny et Slanis tres scolares de qualibet parochia unus abilis eligi debeat et per dictos recipi et admitti Et cum loca seu burse predictorum magistrorum in Theologia studentium vacaverint seu locus aliquis vel bursa vacaverit quod unus aut plures prout res ipsa postulat de abilioribus et inclinationis melioris de dictis tredecim postquam ad gradum magistratus in artibus fuerint promoti in eorundem locis assumi debeant et admitti seu assumetur et imponatur Et quod in promotione receptione vel admissione alicujus in Collegio ad dictas prebendas temporales seu perpetuas vel bursas cujuscunque conditionis existat primo et ante omnia tactis sacrosanctis Dei evangeliis idem recipiendus vel promovendus juramentum prestat corporale has nostras ordinationes statuta et singula privilegia ipsius Collegii inviolabiliter observare commodum et utilitatem ejusdem in omnibus juxta posse suum procurabit nec dispensationes seu rescripta aliqua contra premissa aut infrascripta quomodolibet impetrabit ad quemcunque statum devenerit quod si prestare renuerit nullatenus admitti debeat Et postquam dicti magistri et studentes fuerint sic ut premittitur electi presentati et admissi quod infra septa dicti Collegii commedant et dormiant Canonista medico et prebendario sancte Marie ad nives cui animarum cura admittitur et legista tantummodo exceptis qui suas extra idem Collegium habeant mansiones sic quod post octavam horam in yeme et decimam de sero in estate ipsius Collegii porte claudantur quarum claves principalis et sub-principalis custodiat nec ante quartam in estate et quintam in yeme unquam sint aperte Et si infra dictum Collegium delinquens aut inobediens reperiatur per principalem et sub-principalem aut regentes corrigatur quod si per dictos corrigi aut puniri contempserit per rectorem et decanum facultatis artium quibus etiam si fuerit quomodolibet obstinatus aut infestus per Cancellarium juxta delicti qualitatem et modum cum rigore puniri debeat Item ut omnes in dicto Collegio honeste vivant ut decet ecclesiasticos statuimus et ordinamus quod non habeant nec habere permittantur publicas

concubinas nec sint noctivagi seu brigantes Et si tales (quod absit) reperiantur per dictos Magistrum principalem sub-principalem et regentes corrigantur Et si incorrigibilis aliquis reperiatur per dictum cancellarium cum consilio dictorum rectoris decani magistri principalis et regentium privetur et alius ejus loco ut supra imponatur Ordinamus preterea quod dicti magistri prebendarii et studentes personalem in dicto Collegio faciant residentiam Quod si per mensem simul in anno interpellatim vel successsive eorum aliquis sese absentaverit ipso facto et extunc illius prebende privatum esse declaramus et de ipsius prebenda seu loco ut supra vel bursa per cancellarium alteri provideatur Statuentes preterea ut dicti magistri et studentes continuo studio actualiter incumbant nulle in quacumque facultate per annum integrum fiant vacantie Et quod principalis dicti Collegii cum dispositus fuerit quolibet die legibili in Theologia legere debeat et sexties in anno populo verbum Dei predicare Et dicti studentes in Theologia similiter cum dispositi fuerint postquam ad bachalariatus gradum promoti fuerint in Theologia legere teneantur et sexties similiter in anno ad populum predicare Et ante predictum bachalariatus gradum vicissim in capitulo dicti Collegii mandato magistri principalis ejusdem convocatis singulis studentibus omni die dominica per totum annum et festivis diebus quibus mechanicas artes excercere prohibetur majoribus tantummodo festis exceptis sermone Latino predicare Et dicti regentes in artibus instruant et informent suos scolares in scientiis liberalibus prout regentes artium in alma Universitate Parisiensi suos ibidem instruunt scolares et informant Predicti insuper doctores in jure canonico civili et medicinis quolibet die legibili in dictis facultatibus in suis propriis cappis ut decet legere debeant videlicet Canonista secundum formam et consuetudinem sacrorum canonum facultatis et primi regentis juris canonici in dicta Universitate Parisiensi et Legista secundum formam statutorum et laudabilium consuetudinum Universitatis Aurelianensis et quod tutelam habeat et regat ac in eadem suos in legibus scolares doceat et instruat nec non in eadem facultate legales institutiones Justiniani quotidie legere teneatur Medicus autem in medicinis instar dicte Universitatis Parisiensis legat et profiteatur et quos ad hujusmodi discendas allicere valeat inducat et doceat Ordinamus preterea et constituimus rectorem Universitatis antedicte dummodo de gremio dicti Collegii non existat (quo sic existente decanum facultatis artium et officialem Aberdonensem) semel in anno dictum Collegium tam in capite quam in membris visitare ac defectus ejusdem quoscunque tam in personis

quam in rebus necnon alienationibus impignorationibus seu bonorum dicti Collegii consumptionibus presertim summe infrascripte ad reparationem edificiorum et vestimentorum ejusdem Collegii deputate et constitute de consilio quatuor ab Universitate antedicta ad hoc specialiter deputandorum qui singula in scriptis redigere habeant et illico Cancellario presentabunt quiquidem cum dictorum quatuor consilio que reformanda et corrigenda veniunt et existunt reformabit Nihilominus cum dicto cancellario expediens visum fuerit idem collegium per se ipsum pariter potest visitare de cetero Insuper volumus quod hujusmodi prebende in dicto Collegio sint ad quecunque beneficia seu officia in nostra ecclesia cathedrali existentia incompetibiles sed ad alia autem beneficia in quibuscunque aliis ecclesiis etiam si talia fuerint beneficia vel officia alias incompetibilia cum eisdem prebendis gaudere permittimus et cum predictis competibiles esse declaramus Statuentes et ordinantes insuper prefatum Collegium et personas quascunque in eodem nec non beneficia eidem annexa ab omnibus episcoporum subsidiis custumis exactionibus talliis pedagiis taxationibus vigiliis et aliis quibuscunque impositionibus quacunque auctoritate impositis seu imponendis eisdem preter prescripta pro nobis et successoribus nostris in hac parte nec non a solutione et a quacunque alia exactione et petitione per rectores et vicarios quoscunque quoad oblationem vel decimarum suorum hortorum prestationem financiis paschalibus solitis et consuetis tantummodo exceptis exemptos et liberos in perpetuum esse declaramus Et ut prefati magistri doctores regentes et studentes in dicto Collegio et prebendarii infrascripti in choro ecclesie ejusdem Collegii divino servitio et studiis liberius incumbere possint dicti magister principalis juris pontificii et civilis doctores sub-principalis cantor et sacrista eligant de gremio ejusdem procuratorem seu receptorem communem pro tanto tempore quod eisdem videbitur expedire et in casu discordie super hujusmodi electione ad cancellarium prefati accedant qui inter electos ab una et altera partibus quem voluerit confirmabit Cujus officium erit recipere fructus redditus et proventus dictarum ecclesiarum prefato Collegio unitarum et incorporatarum Et juxta nostram divisionem et assignationem magistris regentibus prebendariis et studentibus in eodem factam singulos singulis distribuere et administrare Qui pro suis laboribus ultra suam prebendam aut bursam de eisdem fructibus ecclesiarum singulis annis percipiet quinque marcas Et idem bis in anno compotum et ratiocinium predictis magistris doctoribus prebendariis et studentibus reddere teneatur donec et quousque hujusmodi fructus predicta

« AnteriorContinuar »