Imagens da página
PDF
ePub

sic per mare usque ad limitem a quo exordiebatur. . . Et in signum maioris evidentie atque roboris omnium premissorum sigillum proprium dicti Thome hiis presentibus est appensum apud dictum reverendum patrem pro perpetuo remansuris Acta in ecclesia Cathedrali Abirdonensi hora decima vel circa ante merediem. . . presentibus ibidem honorabilibus viris Gualtero Ogilvy de Boyne Johanne Haldan de Gleneges Johanne Chene de Eshilmont militibus Andrea Elphinstone de Selmes et Willelmo Pyot.

Et ego Alexander Gallouay etc.

...

Quieta clamatio per Magistrum Johannem Chamer .

40. In Dei nomine Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quarto mensis vero Februarii die decimo sexto . . . In mei notarii publici et testium infrascriptorum presentia personaliter constitutus venerabilis vir Robertus Elphinstoun rector de Kincardin asserens quod alias concordatum fuit inter reverendum in Christo patrem Willelmum Episcopum Abirdonensem ex una et Magistrum Johannem Chamer partibus ab altera quia idem Magister Johannes renuntiaverat omne jus et juris clameum quod habuit aut habere potuit in et ad hospitale Sancti Germani cum annexis et annua pensione quarundam decimarum garbalium ecclesie de Abirluthnot Sancti Andree diocesis pro summa quinquaginta marcarum monete Scotie sibi annuatim solvendarum per magistros studentes et legentes in novo collegio beate virginis Marie sub titulo de nativitate in Universitate Aberdonensi prefato Magistro Johanni ad duos anni terminos usuales . . . donec et quousque dictus reverendus pater sibi provideret in beneficio seu beneficiis aut capellaniis extendentibus ad summam quinquaginta marcarum Et quia dictus reverendus pater eidem Magistro Johanni rectoriam ecclesie de Fethirneir provisit donavit et contulit per collationem ordinariam possessione subsecuta in compensatione . . . viginti librarum dicte summe quinquaginta marcarum volensque idem reverendus pater capellaniam altaris beate Marie Magdalene in ecclesia beati Nicholaii de Aberdein fundatam tunc vacantem eidem Magistro Johanni in contentatione residui huiusmodi summe quinquaginta marcarum conferre de mandato

...

[ocr errors]

dicti reverendi patris Instrumentum autenticum formam collationis prefate capellanie sigillo dicti reverendi patris signoque et subscriptione discreti viri domini Alexandri Gallouay notarii publici roboratum . eidem magistro Johanni exhibuit et deliberavit in finalem contentationem . . prefate summe quinquaginta marcarum Quod idem Magister Johannes reverenter accipiens se fide media promisit allocare verum valorem dicte capellanie tantum quantum recuperare poterit libere in pecuniis in prefata summa quinquaginta marcarum ad visum fidedignorum ecclesiasticorum et burgensium Aberdonensium et de dicta summa prefatos reverendos patrem cancellarium dicte universitatis magistros legentes et studentes ac possessores dicte ecclesie de Abirluthnot suos successores executores et assignatos quieteclamavit imperpetuum . . . Super quibus omnibus . . . dictus dominus rector de Kincardin a me notario publico . . . sibi fieri petiit presens publicum instrumentum . . . Acta ... in dicta ecclesia hora quasi duodecima in meredie sub anno die mense . quibus supra presentibus ibidem discretis et famosis. viris

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]

Et ego Johannes Stirveling etc.

Carta annui reditus de Balhelvys.

...

41. Omnibus hanc cartam visuris . . . Alexander Boswell de Balmowto miles salutem . . . noveritis me dedisse . . . reverendo in Christo patri ac domino... Willelmo . . . Abirdonensi Episcopo totum et integrum illum meum annuum redditum viginti librarum usualis monete Regni Scotie michi hereditarie debitum . . . de terris et baronia de Balhelvys . . . jacentibus infra vicecomitatum de Abirdene et nunc per dictum reverendum patrem a me conquestum in divini cultus augmentum et scientie incrementum in novo collegio beate Marie virginis in Universitate Abirdonensi et ad sustentationem duorum presbiterorum in artibus magistrorum et in theologia infra dictum collegium continue studentium per ipsum reverendum patrem et suos successores Abirdonenses Episcopos eligendorum et instituendorum . . . Tenendum . . . in puram et perpetuam elimosinam ... Reddendo regi et successoribus suis orationum suffragia devotarum tantum . . . In cuius rei testimonium presenti carte mee sigillum meum proprium est appensum Apud Edinburgh duodecimo die mensis

Februarii anno Domini millesimo quingentesimo quinto coram hiis testibus viz. Andrea Elphinstoun de Selmys Andrea Bruce de Sawlin Willelmo Hay Johanne Kirkpatrik Patricio Levingstoun Willelmo Elphynstoun Johanne Cochrane et Rankino Mure

42. Preceptum Sasine super eadem Carta 12 Februarii 1505.

43. Discharge and receipt by the said Alexander Boswell of Balmowto knicht to Williame Bischop of Abirdene of 480 merks Scots as the price of the said annuity dated at Edinburgh the xxvth day of Februar 1505 befor thir witness Andro Elphinstoun of Selmys Schir Alexander Galloway vicar of Fordice worschipfull and honorable men Schir James Kincragy provest of Boithvile Andro Aytoun capitane of Striveling George Boswell and Patrik Levingstoun . . . subscribed Alexander Bosuel of Balmowto knycht manu propria .

44. Instrumentum Sasine super prefato precepto Sasine per Alexandrum

Boswell concesso 10 Martii 1505.

45. Carta confirmationis sub magno sigillo prefate carte per Alexandrum Boswell concesse Datum apud Edinburgum die . . . mensis Februarii anno Domini millesimo quingentesimo quinto Testibus reverendis in Christo patribus Andrea Episcopo Moraviensi commendatario de Pettynweme . . . et Cottynghame in Anglia David Episcopo Lismorensi . . . Alexandro comite de Huntlie domino Gordoun et Baidzenach Archibaldo comite de Ergile domino Campbele et Lorn magistro hospitii [regis] Patricio comite de Boithvile domino Halis Matheo comite de Levenax domino Dernlie Alexandro domino Hume magno Camerario Andrea domino Gray justiciario venerabili in Cristo patre Jacobo abbate de Dunfermling thesaurario et dilecto clerico Magistro Gawino Dunbar archidiacono Sancti Andree rotulorum et registri ac concilii clerico.

Fundatio Collegii Regii Universitatis Aberdonensis per Gulielmum Episcopum Aberdonensem .

46. Universis Sancte Matris ecclesie filiis presentes literas visuris inspecturis vel audituris Vilhelmus miseratione divina episcopus Aberdonensis in totius humani generis salvatore omniumque bonorum largitore salutem Quia quum alias felicis quondam recordationis sanctissimus Alexander papa sextus in laudem et gloriam omnipotentis Dei salvatoris nostri Jesu Christi et gloriosissime matris sue Marie totiusque curie celestis et fidei nostre orthodoxe robur et Christiane religionis augmentum ad reipublice decus nec non ad instantiam Jacobi quarti Dei gratia Scotorum Regis illustrissimi hospitale Sancti Germani in Laudonia Sancti Andree diocesis cum omnibus et singulis ejusdem annexis connexis et dependentiis pro sustentatione doctorum magistrorum legentium ac quorundam in facultatibus theologie juris pontificii civilis medicine et artium studentium annexuit univit et incorporavit Universitati Studioque generali ville veteris Aberdonensis sicut in ipsis literis apostolicis latius continetur In cujus hospitalis pacifica possessione vel quasi prefati magistri regentes et studentes in predicta universitate apostolica confirmatione roborati fuerunt prout de presenti hactenus existunt Nos vero cupientes numerum doctorum predictorum magistrorum legentium et scolarium in predicta Universitate augeri et ampliari ecclesiam perrochialem de Slanis Aberdonensis diocesis cum consensu et assensu patronorum laicalium ejusdem qui de jure patronatus laicalis existebat nostra authoritate ordinaria eidem universitati doctoribus magistris legentibus et studentibus in eadem commorantibus univimus annexuimus et incorporavimus prout de presenti unimus annectimus et presentium tenore incorporamus.

Desiderantes pro modolo gratie nobis desuper concesse prefatorum doctorum magistrorum et studentium vivendi modos eorundemque studia laudabilia operationes et exercitia augeri et augmentari ac prout divina nobis suppetit gratia in melius commutari ne deinceps delinquendi occasio et inter seculares vagandi et transcurrendi materia secularibus excercitatis negotiis concedi videatur sed ut honestius tutius liberius et quietius sicuti decet Dei ministros et fidei Catholice cultores vacare et incumbere possint et valeant ad quem finem perpetuo deputati existunt et ut unanimes collegialiter in uno domo vescantur atque sub uno tecto dormiant et quiescant

in prefata Universitate ville predicte veteris Aberdonensis ecclesiam collegiatam seu collegium nostra authoritate ordinaria cum consensu et assensu capituli nostri ad hoc specialiter capitulariter congregati ereximus fundavimus et dotavimus cum conditionibus infrascriptis in hunc qui sequitur modum adjectis collegium in honorem et reverentiam sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti intemerateque Virginis Marie genetricis ejusdem Dei et domini nostri Jesu Christi omniumque sanctorum et electorum ejus sub vocabulo Sancte Marie in nativitate pro triginta sex personarum numero ereximus et fundavimus presentiumque tenore erigimus et fundamus. Quarum prima erit magister in theologia si commode haberi potest alioquin in eadem facultate licentiatus cum rigore examinis ejusdem qui infra annum ad magistratus gradum in eadem facultate se faciat promoveri qui et principalis dicti collegii appellari debeat cui omnes in dicto collegio magistri et studentes obedire teneantur et in ejus absentia ejusdem sub-principali. secunda pontificii juris doctor. tertia juris civilis doctor. quarta in medicinis doctor. aut in eisdem facultatibus licentiati. etiam cum rigore examinis si in eisdem facultatibus doctores commode haberi non possunt qui similiter licentiati infra annum ad doctoratus in eisdem facultatibus gradus ascendere teneantur. quinta in artibus magister et in eisdem actu regens qui et sub-principalis dicti collegii dici debeat. sexta alter magister artium pro puerorum et juvenum informatione in gramaticalibus et illius scientie primis rudimentis in dicto collegio institui debeat.

Pro quarum sustentationibus ordinamus et assignamus predicto magistro principali ut supra theologo aut licentiato quadraginta marcas pontificii juris doctori aut in eodem licentiato triginta marcas juris civilis doctori aut in eodem licentiato triginta marcas annuatim solvendas per procuratorem communem dicti collegii de fructibus ecclesiarum de Aberluthnot Sancti Andree diocesis Glenmyk Abyrgerny et Slanis Aberdonensis diocesis donec et quousque hujusmodi fructus earundem ecclesiarum predictis personis et aliis infra scriptis per nos aliter dividantur et assignentur ad quod faciendum et ad evitandas contentiones emulationes et discordias eorundem magistrorum et studentium in dicto collegio nobis et per nos in posterum reservamus . doctori vero in medicinis viginti marcas de annuis redditibus terrarum eidem per serenissimum principem nostrum Jacobum quartum Dei gratia Scotorum regem antedictum assignatas sub-principali vero dicti collegii viginti marcas eidem per procuratorem dicti collegii de fructibus dictarum ecclesiarum solvendas magistro autem artium pro puerorum in gramaticalibus ut

« AnteriorContinuar »