Imagens da página
PDF

coram quibuscunque aliis Judicibus etiam Conservatoribus pariformiter privilegiatis etiam quocunque privilegio fuleitis aut pretextu quarumeunque litterarum apostolicarum super quibusvis causis et actionibus tam criminalibus quam civilibus realibus personalibus ac mixtis ecclesiasticis seu temporalibus inviti ad judicium evocari seu trahi possint premissis ac felicis recordationis Honorii Pape III. predecessoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus ceterisque contrariis nequaquam obstantibus prefata auctoritate apostolica tenore presentium de specialis dono gratie licentiam concedimus pariter et indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et indulti infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quarto Nonas Julii Pontificatus nostri anno octavo .

Publicatio Indulti Prescripti .

1. Willelmus miseratione divina Aberdonensis Episcopus una cum nostris in hac parte collegis cum clausula quatenus vos vel duo aut unus vestrum etc. ad infrascripta exequenda a sede apostolica specialiter constitutus Univereis Sancte, Matris ecclesie filiis ceterisque omnibus et singulis quorum interest aut interesse poterit quos infrascriptum tangit negotium seu tangere poterit quomodolibet in futurum salutem in eo in quo est omnium vera salus Noveritis nos duas bullas sanctissimi in Christo Patris ac Domini Domini Alexandri divina providentia Pape Sexti ejus sub sigillo plumbeo unam cum cordulis canapis more Romane curie bullatam de et super conservatoria privilegiorum Doctorum Magistrorum et Scolarium eorundemque familiarium ot servitorum in Universitate Aberdonensi tenorem in principio continentem Alexander Episcopus Servus servorum [etc. ut supra No. 19] Alteram vero bullam cum cordulis sericis rubei croceique coloris de et super facultate docendi legendi audiendi ct interpretandi in dicta Universitate in jure civili et aliis in eadem et eisdem variis privilegiis tenorem etiam in principio continentem Alexander Episcopus Servus Servorum [etc. ut supra No. 20.] sanas et integras non vitiatas non cancellatas nec in earundem aliqua parte suspectas sed omni prorsus vitio et suspicione carentes respexisse inspexisse et diligenter examinasse ac ad plenum intellexisse . Nec non ex parte dictorum magistrorum doctorum et scolarium dicte Universitatis Aberdonensis humiliter requisites ad hujusmodi bullas secujidum earundem tenores intimandum insinuandum et publicandum et ad uniuscujusque notitiam ducendum exhibendum ac debite executioni demandandum Nos vero predictorum petitionibus favorabiliter inclinati Volentesque preterea mandatum apostolicum reverenter exequi ut tenemur easdem bullas alta viva voce distincta et intelligibili coram notario et testibus infrascriptis perlegi et publicari fecimus et jussimus et illas executioni debite ut supra poni ordinavimus prout nos etc. apostolica auctoritate in hac parte hujusmodi bullas earundem tenores vobis et vestrum singulis quibus presentes littere nostre supra diriguntur intimamus insiuuamus et publicamus et ad uniuscujusque vestrum notitiam exhibemus deducimus et executioni demandare volumus per presentes vobis predictis omnibus et singulis virtute sancte obedientie . . . apostolica auctoritate et sub pena suspensionis excommunicationis et interdicti cujuscunque gradus status sexus conditionis aut eminentie existant stricte precipientes mandamus ne in futurum ubilibet hujusmodi Universitatis conservatorias et legum civilium facultates predictas quovis quesito colore aut in earundem minima parte infringere aut ausu temerario contraire attemptare impugnare aut contradicere presumatis aut contra nostram publicationem directe aut indirecte in judicio aut extra coram quibuscunque Judicibus ecclesiastico seu seculari per se aut mediam personam venire curatis In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostre publicationis et intimationis literas instrumentum publicum in se continentes exinde fieri fecimus et per notarium publicum subscriptum subscribi et publicari mandavimus sigillique nostri autentici appensione jussimus et fecimus communiri apud ecclesiam nostram cathedralem Aberdonensem vicesimo octavo die mensis Octobris anno Domini millesimo quingentesimo primo hora quasi decima ante meridiem Indictione quinta Pontificatus sanctissimi in Christo patris ac Domini Domini nostri Alexandri divina providentia Pape Sexti anno decimo presentibus ibidem venerabilibus egregiis doctis et circumspectis viris magistris et dominis Andrea Liell Rectore Universitatis Aberdonensis ac thesaurario Jacobo Brebner decano Archibaldo Lindesay precentore Duncano Scherar decano tacultatis Alexandro Cullan prebendario de Oyne Hectore Boicius Alexandro Monymeill prebendario de Forbes Johanne Kynninmond et Willekno Mureson capellanis cum diversis aliis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis ,

Kundatio Duncani Scherar .

TJniversis Christi fidelibus hanc cartam visuris . . . Magister Duncanus Scherar prebendarius de Clat ac canonicus Aberdonensis salutem . . . Quia per devotas orationes ac missarum celebrationes nbi Christus Dei filius pro peccatis nostris patri offertur presertim creditur peccata dimitti purgatorii penas demoliri et ab eis defunctorum animas frcquentius liberari ac in paradisii gaudiis eollocari hinc est quod ego dictus Magister Duncanus pic devotionis affectu ductus In honorem sancte et jndividue Trinitatis gloriosissime virginis Marie beati Andree Apostoli neenon sanctorum Moloci et Fotini omniumque sanctorum Dei in augmentatione unius perpetue capellanie uni capellano ydoneo perpetue celebraturo in ecclesia Cathedrali Aberdonensi :id altare Sancti Andree per quondam bone memorie M agist nun Laurentium Pyot quondam archidiaconum ab antiquo in parte fundate eandem capellaniam de novo ampliare . . . disposui . . . cum terris et annuis redditibus infrascriptis unacum consensu . . . domini Willelmi Episcopi Aberdonensis et capituli eiusdem prout in literis patentibus michi de jure patronatus desuper confectis plenius continetur . Noverit igitur Universitas vestra me . . . dedisse . . . Deo et gloriosissime virgini Marie Sancto Andree Sancto Moloco et Sancto Fotino dictoque altari et capellano inibi pro perpetuo celebraturo pro salute et animabus Jacobi quarti nunc Regis Scottorum . . . et domini Willelmi Episcopi nunc Aberdonensis ac pro anima moa ac patris et matris meorum et priorum fundatorum eiusdem capellanie parentum successorum nostrorum fratrum sororum et benefactorum meorum omniumque aliorum vivorum et defunctonun a quo vel a quibus aliqua bona recepi et eisdem ad condignum non satisfeci totum illud tenementum meum sive terram meam de novo constructam jacentem iu universitate Aberdonensi inter communem viam regiam ex orientali ex una et terras de Setone ex occidentali partibus ab altera et terram Magistri Ade (irordoun precentoris Moraviensis versus austrum et communem venellam versus boream ac unum annuum redditum decem solidorum de terra Andree Kennerty jacente in eadem Universitate Aberdonensi inter terram Johannis Zoung ex australi ex una et terram Willelmi Wilsone ex borcali partibus ab altera Insuper noveritis me . , . dedisse . . . nni juveni studenti in artibus de sanguine meo si reperiatur habilis ad studia literarum residentiam personalem facienti in novo collegio Universitatis Abirdonensis omnes et singulos annuos redditus subscriptos ad summam trium librarum et decem s.olidorum extendentes annuatim videlicet unum annuum redditum decem solidorum de terra quondam Willelmi Andersone jacente in burgo de Aberdene in vico inferiore ecclesie inter terram quondam David Symsone ex parte australi et terram quondam David Watsone ex occidentali parte et communem viam regiam ex orientali parte Et unum annuum redditum viginti solidorum de terra Johannis Gollisone jacente in vico furcarum ex orientali parte eiusdem vici inter terram quondam Willelmi Cantuly ex australi parte ex una et terram Richardi Hill ex boreali partibus ab altera Et unum annuum redditum viginti solidorum de terra domini Johannis Ruthirfurd militis jacente in vico superiore dicti burgi ex australi parte oiusdem vici inter terram Richardi Waus ex orientali ex una et torrentem currentem ex occidentali partibus ab altera et communem viam regiam versus boream et terram quondam Thome Cullane versus austrum Et unum annuum redditum quinque solidorum de terra Willelmi Amfray jacente in burgo de Kintor le Park vocata ex boreali parte eiusdem vici inter terram Johannis Smert ex orientali ex una et lacum dicti burgi ex occidentali partibus ab altera Et unum annuum redditum quinque solidorum de terra dicti Johannis Smert jacente ex australi parte eiusdem vici inter terram heredum quondam Johannis Forbes ex orientali ex una et aliam terram ipsius Johannis Smert ex occidentali partibus ab altera Et unum annuum redditum quatuor solidorum de duabus rudis dicti Johannis Smert ex australi parte eiusdem vici inter terram Johannis Dennys ex occidentali parte et communem venellam ex orientali parte Et unum annuum redditum trium solidorum de quatuor rudis Willelmi Thomsone jacentibus in dicto burgo de Kintor ex boreali parte vie regie inter terras Willelmi Myle ex boreali et orientali partibus Et unum annuum redditum duorum solidorum de duabus rudis Andree Kelly jacentibus infra dictum burgum de Kintor ex australi parte dicte ville quarum una jacet inter terram hospitalis Sancti Thome de Aberdene ex orientali ex una et terras Fergusii Philp ex occidentali partibus ab altera Et alia ruda jacet inter terram Johannis Kelle ex orientali parte et terram hospitalis Sancti Thome ex occidentali parte Et unum annuum redditum duodecim denariorum de duabus rudis jacentibus in eodem burgo inter terram Johannis Smert ex occidentali parte et terram dicti hospitalis ex orientali parte Insuper noveritis me dedisse . . . venerabilibus viris dominis Magistris capellanis et pueris fundatis et fundandis in novo collegio Universitatis Abirdonensis unum annuum redditum viginti solidorum . . . de terra Richardi Hill jacente in dicto burgo Aberdonensi in vico furcarum ex orientali parte eiusdem vici inter terram .lohannis Collisoun ex australi et terram quondam Duncani Lundoris ex boreali pro uno anniversario singulis annis ad magnum altare eiusdem annuatim celebrando pro illis pro quibus orare teneor in festo Sancti Moloci dum vixero Et post decessum meum ipsi et sui successores anniversarium solempne pro salute anime mee animarum parentum meonun benefactorum et omnium fidelium defunctorum annuatim celebrabunt in die obitus mei videlicet exequias defunctorum placebo et dirige in nocte precedenti et missam de nota in die cum trigintali missarum sequenti in ebdomita Insuper collector eorum annuatim unam tabulam super monimentum situabit eandem pallio decenti cooperiet ac luminaria inveniet ut moris est in huiusmodi anniversariis Tenendum ... in puram et perpetuam elimosinam . . . Et volo quod capellanus quicunque sit celebraturus ad altare Sancti Andree aliam curam seu beneficium non habeat nisi sit beneficium vel officium tam exilis valoris quam idem capellanus potest illud legittime optinere et ministrare in eadem capellania . . . ltesidentiam personalem facere in novo collegio et apud eandem ut supra Etiam volo . . . quod dictus capellanus singulis annis obitus mei placebo et dirige nocte precedenti obitum meum et missam in crastino celebrare teneatur Tandem volo quod dictus capellanus . . . omnibus diebns dominicis et festivis ac vigiliis eorundem assit indutus superpellicio in choro dicte ecclesie vel in choro novi collegii ad beneplacitum domini mei reverendi moderni et dominorum de capitulo ... In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum est appensum apud Universitatem Aberdonensem vicesimo primo die mensis Marcii anno Domini millesimo quingentesimo primo coram discretis et famosis viris Magistris Matheo Pacock Andrea Patersoun et Gilberto Chamer vicario de Tullicht David Liell et domino Johanne Stirveling notario publico .

23. Carta eonfirmationis ejusdem sub magno sigillo 18 Aprilis 1502.

Preceptum sasine annui reditus de Oudny .

24. Magistcr Duncanus Scherar canonicus Aberdonensis ac rector de Clat dilectis meis Henrico Gareauch Thome Turing Jacobo Gourlay . . . coniunctim et divisim ballivis meis . . . Salutem quia dedi et con

« AnteriorContinuar »