Imagens da página
PDF
ePub

sentibus et futuris in illis videlicet que judicialem requirunt indaginem summarie et de plano sine strepitu et figura judicii in aliis vero prout qualitas eorum exegerit justitie complementum occupatores seu detentores presumptores seu molestatores et injuriatores hujusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles cujuscunque dignitatis status gradus ordinis vel conditionis extiterint etiam si Archiepiscopali Primatiali Legationali vel Episcopali aut alia quavis dignitate prefulgeant quandocunque et quotiescunque expedierit auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis Ceterum si per summariam informationem per vos desuper habendam vobis constiterit quod ad predictos vigore presentium pro citationibus de eis faciendis tutus non pateat accessus vobis citationes ipsas per edicta publica locis affigenda publicis eisdem vicinis de quibus sit verisimilis conjectura quod ad eorundem citandorum notitiam pervenire valeant faciendi et legitimis per vos super hiis habendis servatis processibus illos iteratis vicibus aggravandi et reaggravandi plenam et liberam concedimus tenore presentium facultatem ac volumus quod citationes hujusmodi sic facte perinde ipsos citatos arctent ac si eis personaliter intimate extitissent Non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii Pape VIII. predecessoris nostri (in quibus cavetur ne aliquis extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur seu ne judices et conservatores a sede deputati predicta extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere seu alii vel aliis vices suas committere aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis earundem trahere presumant) et de duabus dietis in concilio generali edita (dummodo ultra quatuor dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur seu quod de aliis quam de manifestis injuriis et violentiis et aliis que judicialem requirunt indaginem penis in eos si secus egerint et in id procurantes adjectis conservatores se nullatenus intromittant) quam aliis quibuscunque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus tam de judicibus delegatis et conservatoribus quam personis ultra certum numerum ad judicium non vocandis aut aliis editis que vestre possent in hac parte jurisdictioni aut potestati ejusque libero exercitio quomodolibet obviare seu si aliquibus communiter vel divisim a predicta sit sede indultum quod excommunicari suspendi vel interdici seu extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per

litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi et eorum personis locis ordinibus et nominibus propriis mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cujuscunque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam vestre jurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri et de qua cujusque toto tenore de verbo ad verbum in nostris litteris habenda sit mentio specialis Ceterum Volumus et auctoritate apostolica decernimus quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus Quodque a data presentium sit vobis et unicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis presentibus et futuris perpetuata potestas et jurisdictio attributa ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis presentibus et futuris et pro predictis procedere ac si predicta omnia et singula coram vobis cepta fuissent et jurisdictio vestra et cuilibet vestrum in predictis omnibus et singulis per citationem vel modum alium perpetuata legitimum extitisset constitutione predicta super conservatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstante presentibus perpetuis et futuris temporibus valentibus Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quarto Nonas Julii Pontificatus nostri anno octavo.

Indultum Alexandri VI. Pape pro Ecclesiasticis ad Studium Juris Civilis in Universitate Aberdonensi necnon pro Exemptione Magistrorum ac Studentium ibidem.

20. Alexander Episcopus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Eximie devotionis affectus quem carissimus in Christo filius noster Jacobus Scotorum Rex illustris ad nos et Romanam gerit ecclesiam non indigne meretur ut petitiones suas illas presertim ex quibus personis ecclesiasticis juris civilis studio (quo justitia colitur tam publica quam privata res geritur utiliter omnisque prosperitas humane conditionis regitur) operam dare cupientibus opportune commoditatis auxilia provenire conspicimus ad exauditionis gratiam favorabiliter admittamus illasque prosequamur favore gratie specialis Dudum siquidem ad supplicationem prefati Regis in civitate

[ocr errors]

veteri Aberdonensi ad divini nominis laudem Catholice fidei exaltationem et animarum salutem ac regni ipsius Regis decus ac reipublice partium illarum commodum et utilitatem tam in Theologia ac Jure Canonico et Civili necnon Medicina et Artibus liberalibus quam quavis alia licita facultate Studium generale apostolica auctoritate ereximus et instituimus prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte prefati Jacobi Regis petitio continebat licet inibi dictum studium erectum fuerit quia tamen in prefato regno pauci admodum immo paucissimi conjugati sunt qui ultra primas litteras litterarum studiis operam dent ac legibus imperialibus seu juri civili vacent et presbyteris ac parochialium ecclesiarum rectoribus aliisque personis ecclesiasticis et religiosis studio juris civilis hujusmodi vacare sacris canonibus prohibetur dictus Jacobus Rex quibusvis personis etiam Pontificali dignitate fulgentibus ac in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutis et quecunque beneficia ac dignitates obtinentibus necnon religiosis quorumvis etiam Cisterciencium non tamen mendicantium ordinum in prefato studio leges audiendi et legendi et in eisdem studendi et graduandi libere et licite licentiam quodque tam ipsi quam alie persone Universitatis Studii hujusmodi ne eorum studium interrumpere cogantur extra dictam Universitatem ad judicium in quibuscunque causis trahi nequeant concedi summopere desiderat pro parte ejusdem Jacobi Regis nobis fuit humiliter supplicatum ut eis in premissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur Nos igitur qui per que studium (quod de bono semper in melius dirigi cupimus) perturbari posset obviare supremis desideramus affectibus ipsius Jacobi Regis hujusmodi supplicationibus inclinati quibusvis scolaribus personis ecclesiasticis in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutis et quecunque quotcunque et qualiacunque beneficia ecclesiastica ac dignitates obtinentibus ac quacunque etiam Pontificali et Archiepiscopali dignitate fulgentibus necnon a suis superioribus licentiam habentibus quibusvis religiosis cujusvis ordinis etiam Cisterciencium non tamen mendicantium nunc et pro tempore existentibus ut in dicto studio leges publice legere audire et in illis studere ac quoscunque actus scolasticos in legibus hujusmodi exercere necnon Baccalariatus Licentie et Doctoratus gradus etiam publice alias juxta eorum merita recipere et illis uti libere et licite possint eisdemque Doctoribus et Magistris graduatis studentibus scolaribus suppositis et aliis personis dicte Universitatis ut teneantur coram dicte Universitatis Cancellario pro tempore existente duntaxat de eis querelantibus de justitia respondere nec

coram quibuscunque aliis Judicibus etiam Conservatoribus pariformiter privilegiatis etiam quocunque privilegio fulcitis aut pretextu quarumcunque litterarum apostolicarum super quibusvis causis et actionibus tam criminalibus quam civilibus realibus personalibus ac mixtis ecclesiasticis seu temporalibus inviti ad judicium evocari seu trahi possint premissis ac felicis recordationis Honorii Pape III. predecessoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus ceterisque contrariis nequaquam obstantibus prefata auctoritate apostolica tenore presentium de specialis dono gratie licentiam concedimus pariter et indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et indulti infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quarto Nonas Julii Pontificatus nostri anno octavo.

Publicatio Indulti Prescripti.

21. Willelmus miseratione divina Aberdonensis Episcopus una cum nostris in hac parte collegis cum clausula quatenus vos vel duo aut unus vestrum etc. ad infrascripta exequenda a sede apostolica specialiter constitutus Universis Sancte Matris ecclesie filiis ceterisque omnibus et singulis quorum interest aut interesse poterit quos infrascriptum tangit negotium seu tangere poterit quomodolibet in futurum salutem in eo in quo est omnium vera salus Noveritis nos duas bullas sanctissimi in Christo Patris ac Domini Domini Alexandri divina providentia Pape Sexti ejus sub sigillo plumbeo unam cum cordulis canapis more Romane curie bullatam de et super conservatoria privilegiorum Doctorum Magistrorum et Scolarium eorundemque familiarium et servitorum in Universitate Aberdonensi tenorem in principio continentein Alexander Episcopus Servus servorum [etc. ut supra No. 19] Alteram vero bullam cum cordulis sericis rubei croceique coloris de et super facultate docendi legendi audiendi et interpretandi in dicta Universitate in jure civili et aliis in eadem et eisdem variis privilegiis tenorem etiam in principio continentem Alexander Episcopus Servus Servorum [etc. ut supra No. 20.] sanas et integras non vitiatas non cancellatas nec in earundem aliqua parte suspectas sed omni prorsus vitio et suspicione carentes respexisse inspexisse et diligenter examinasse ac ad plenum intellexisse .

Nec non ex parte dictorum magistrorum doctorum et scolarium dicte Universitatis Aberdonensis humiliter requisitus ad hujusmodi bullas secundum earundem tenores intimandum insinuandum et publicandum et ad uniuscujusque notitiam ducendum exhibendum ac debite executioni demandandum Nos vero predictorum petitionibus favorabiliter inclinati Volentesque preterea mandatum apostolicum reverenter exequi ut tenemur easdem bullas alta viva voce distincta et intelligibili coram notario et testibus infrascriptis perlegi et publicari fecimus et jussimus et illas executioni debite ut supra poni ordinavimus prout nos etc. apostolica auctoritate in hac parte hujusmodi bullas earundem tenores vobis et vestrum singulis quibus presentes littere nostre supra diriguntur intimamus insinuamus et publicamus et ad uniuscujusque vestrum notitiam exhibemus deducimus et executioni demandare volumus per presentes vobis predictis omnibus et singulis virtute sancte obedientie . . . apostolica auctoritate et sub pena suspensionis excommunicationis et interdicti cujuscunque gradus status sexus conditionis. aut eminentie existant stricte precipientes mandamus ne in futurum ubilibet hujusmodi Universitatis conservatorias et legum civilium facultates predictas quovis quesito colore aut in earundem minima parte infringere aut ausu temerario contraire attemptare impugnare aut contradicere presumatis aut contra nostram publicationem directe aut indirecte in judicio aut extra coram quibuscunque Judicibus ecclesiastico seu seculari per se aut mediam personam venire curatis In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostre publicationis et intimationis literas instrumentum publicum in se continentes exinde fieri fecimus et per notarium publicum subscriptum subscribi et publicari mandavimus sigillique nostri autentici appensione jussimus et fecimus communiri apud ecclesiam nostram cathedralem Aberdonensem vicesimo octavo die mensis Octobris anno Domini millesimo quingentesimo primo hora quasi decima ante meridiem Indictione quinta Pontificatus sanctissimi in Christo patris ac Domini Domini nostri Alexandri divina providentia Pape Sexti anno decimo presentibus ibidem venerabilibus egregiis doctis et circumspectis viris magistris et dominis Andrea Liell Rectore Universitatis Aberdonensis ac thesaurario Jacobo Brebner decano Archibaldo Lindesay precentore Duncano Scherar decano facultatis Alexandro Cullan prebendario de Oyne Hectore Boicius Alexandro Monymeill prebendario de Forbes Johanne Kynninmond et Willelmo Mureson capellanis cum diversis aliis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis.

« AnteriorContinuar »