Imagens da página
PDF

Confirmatio Episcopi .

15. "Willelmus . . . Abirdonensis episcopus universis . . . Salutem . . . Cum ineffabiles et onorabiles precelse et intemerate domine gloriosissime semper virginis Marie advocatricis mee misericordissime laudes et glorie inestimabiles quibus reliquis angelicis cetibus prestare primitus et antecellere fertur ac decoranda venit premeditando et contemplando interius olmixe revolvimus et apprime cogitamus Eandem quibus poterimus uti astringimur et tenemur dignis laudibus decorandam venerandam et excolendam duximus et illius piis sufrragiis et pro nobis ad suum benignissimum filium intercessionibus quantum valemus extollendam perpetuo nostris lugubrationibus et vigiliis satisfacere curavimus Quia serenissimus nuper et invictissimus princeps noster Jacobus quartus Scotorum rex illustrissimus jus patronatus totamque . . . provisionem et dispositionem ecclesie parochialis de Slanys . . . cum pertinentiis tam rectorie quam vicarie ejusdem nobis sub magno sigillo suo dederat . . . nobilisque etiam ac potens dominus Alexander comes Buchanie pretendens se patronum .... dicte ecclesie . . . pro singularibus favore et benevolentia quibus dictus Alexander in personam nostram dum vixerat exhibuit . . . Jus suum quodeunque si ad eandem ecclesiam aliquod habuit . . . nobis per cartam suam eius sub sigillo pro perpetuo . . . condonavit . . . Volentes interea quantum possumus decorem et honestatem domus Dei ad honorem et gloriam prememorate virginis Marie . . . pro salute anime dicti Jacobi Scotorum principis animeque nostre et animarum parentum et benefactorum meorum predictam ecclesiam parochialem de Slanys . . . cum consensu . . . nostri capituli nostraque ordinaria auctoritate . . . nostro novo collegio sepius narrate beatissime virginis Marie in universitate Aberdonensi magistris doctoribus et scolaribus eiusdem univimus . . . Sic videlicet quod liceat dictis magistris . . . realem . . . possessionem . . . libere apprehendere . . . dicteque ecclesie fructus . . . inter eosdem . . . juxta nostram fundationem . . . distribuere proviso tamen quod dicta ecclesia debitis propterea non defraudetur obsequiis nec ipsius animarum cura in ea aliquatenus negligatur ... In quorum omnium et singulorum . . . testimonium premissorum presentes nostras litteras . . . exinde fieri fecimus et per notarium publicum subscriptum subscribi et publicari mandavimus sigillique nostri attentici unacum sigillo communi dicti nostri capituli jussimus . . . appensione communiri . . . Acta fuerunt hec infra predictam ecclesiam nostram cathedralem . . . hora quasi decima vel circa ante merediem sub anno . . . millesimo quadringentesimo nonagesimo nono mensis vero Decembris die septimo . Indictione secunda pontificatus domini nostri . . . domini Alexandri divina providentia . . . pape sexti . . . presentibus ibidem venerabilibus et circumspectis viris magistris et dominis Jacobo Broune decano Aberdonensi Andrea Liell thesaurario Aberdonensi Johanne Flescheour cancellario Aberdonensi Alexandro Cullan prebendario de Oyne Duncano Scherrer prebendario de Clat Alexandro Symsoun prebendario de Munimusk Thoma Strathaquhyne prebendario de Tullinessle Roberto Elphinstoun archidiacono Aberdonensi Alexandro Cambell prebendario de Banquhory Georgeo Jbonsone prebendario de Dulmaok Thoma Pyot prebendario de Crowdann Alexandro Monimeill prebendario de Forbess capitulum pro tempore representantibus Matheo Pacok et Johanne Sterling notariis publicis unacum vicariis chori et aliis . . .

Et ego Thomas Myrtoun etc.

I)e annexatione vicarie nove ville .

16. In Dei nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo nono mensis vero Junii die xxiii°, Willelmus Dei et apostolice sedis gratia Episcopus Aberdonensis in domo capitulari eiusdern canonicis subscriptis ad hoc capitulariter congregatis intervenientibus solempni tractatu et matura deliberatione cum expressis consensu et assensu decani et capituli vicariam nove ville veteris Aberdonen' univit annexuit et incorporavit Universitati Aberdonensi pro perpetuo statuitque decrevit et ordinavit cum consensu ut supra quod vicarii quicunque fuerint sint graduati in jure canonico ad minus baccalarii et qui legant continue cum fuerint dispositi in eadem facultate . dispensat tamen cum vicario moderno usque novum mandatum . Ordinavit insuper quod dicta vicaria solvat jura episcopalia sicut cetere tales ecclesie in diocesi Aberdonensi . . . presentibus ibidem venerabilibus viris Magistris Jacobo Broune decano Johanne Fleschar Cancellario Archibaldo Lindesay cantore Andrea Liell thesaurario Alexandro Culane rectorc de Ovyne Duncano Scherer rectore de Clat David Guthre rectore de Abirdour Johanne Edmistoun prebendario de Phillortht Alexandro Symsoun prebendario de Monimusk Thoma Strathachin prebendario de Tullinessill domino Thoma Pyot prebendario de Crowdan et Magistro Thoma Kyntor prebendario de Deir . . .

Et ego Johannes Kennerty etc.

Decani et capituli consensus .

17. In Dei nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo nono mensis vero Junii die prima . . . venerabilis vir Magister Jacobus Broune decanus Aberdonensis considerans laudabile magnificum et meritorium opus alme Universitatis Aberdonensis noviter fundate labores et graves sumptus per reverendum in Christo patrem Willelmum . . . Episcopum Aberdonensem desuper factos et ingenti perseverantia toto suo conatu pro completione eiusdem man us adiutrices porrigere volens Idem decanus in supplementum tanti operis ac divini cultus benivole supplere cum consensu et assensu dicti reverendi patris et venerabilium ac egregiorum virorum dominorum canonicorum capituli Aberdonensis propter hoc capitulariter congregatorum matura deliberatione prehabita ad erectionem vicarie perpetue eidem universitati per Magistrum Willelmum Strathachtin vicarium perpetuum noviter erectum et successores suos vicarios eiusdem imperpetuum et ibidem actu studentes deservitur' illas decimas garbales sui decanatus de Setone et ville noviter edificate Aberdonensis vocate de edificiis constructis et construendis in eadem specificatis et nominatis prout nominantur et modificantur in collatione sibi vicario facta per dictum reverendum patrem cum omnibus aliis decimis dicte nove ville que de jure vicario pertinere in talibus debeant dictus decanus suum expressum consensum dedit ac eidem pio operi consentiit adhibendas attento quod non cedit dicto decano in magnum preiudicium ac ad maiorem rei evidentiam et securitatem premissorum prefatus reverendus pater et dicti domini de capitulo in signum unanimis consensus eorundum sigillum eiusdem reverendi patris cum sigillo communi capituli Aberdonensis presenti Instrumento snnt appensa unacum subscriptionibus canonicorum subscriptorum capitulum representantium Acta erant hec in domo capitulari Aberdonensi suh anno mense die et indictione et pontificatu quibus supra presentibus ibidem domino Willelmo Rolland Roberto Wemis et Johanue Kinkell cum multis aliis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis .

Et ego Matheus Pacok etc.

Et ego Thomas Myrton etc.

Carta confirmationis de annuo reditu Roberti Blinseile .

18. Jacobus Dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem sciatis nos quandam cartam donationis . . . factam per dilectum nostrum Robertum Blinseile burgensem burgi nostri de Abirdene in honorem Dei omnipotentis beatissime virginis Marie de nativitate eiusdem et omnium civium supernorum . . . de mandato nostro . . . diligenter examinatam ... ad plenum intellexisse sub hac forma Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Robertus Blinseile burgensis burgi de Abirdene . . . Salutem . Cum omnes stabimus ante tribunal domini nostri •Inesu Christi sive bonum sive malum fuerit recepturi prout in presenti seculo meruimus Igitur diem extremi judicii operibus misericordie expediens est prevenire ut seminata in terris multiplici fructu colligamus in celis Unde noveritis me in honorem Dei omnipotentis beatissime virginis Marie de nativitate eiusdem et omnium civium supernorum pro salute amme mee anime Elizabeth Wode sponse mee carissime animarum quondam Duncani Blinseile et Niniani Blinseile filiorum meorum animarum parentum meorum benefactorum et omnium fidelium defunctorum dedisse . . . doctoribus magistris regentibus prebendariis studentibus ac pueris chori ecclesie collegii universitatis Abirdonensis totum et integrum illum annuum redditum meum viginti trium solidorum usualis monete Scotie . . . levandum de tota et integra terra tam anteriore quam interiore quondam David Hill cum suis pertinentiis jacente infra dictum burgum in vico castri ex boreali parte eiusdem vici inter terram Johannis Murray ex orientali ex una et terram recuperatam per Magistrum Andream Cadiow ex occidentali paribus ab altera et communem viam regiam versus austrum et terram quondam Johannis Howisone versus boream Tenendum ... in puram et perpetuam elimosinam imperpetuum . . . celebrantes inde annuatim dicti doctores magistri regentes. prebendarii studentes ac pueri chori et sui successores ad magnum altare dicte ecclesie pro salute anime mee ct amme dicte Elizabeth spouse mee animarum parentum benefactornm meorum ac omnium fidelium defunctorum unum anniversarium videlicet exequias defunctorum cum placebo et dirige in Sabato post pascha ac cantantes missam de nota in dominica inde sequenti cum residuo trigintalis per ebdomitam sequentem Insuper . . . clericorum preconem per totum burgum Abirdonensem transire causabit premunien' audien' adorand' pro dictis animabus tabulam super monimentum situabit pallio decente cooperiet ac luminaria inveniet ut moris est Neenon celebrantes annuatim alium anniversarium pari forma pro salute animarum dictorum Duncani et Niniani parentum suorum benefactorum ac omnium fidelium defunctorum videlicet exequias defunctorum in proximo sabbato post festum Sancti Martini ac missam de nota in dominica inde sequenti cum Residuo trigintalis per ebdomitam sequentem ac collector preconem tabulam super monimentum ac luminaria ad dictum anniversarium preparabit et inveniet in omnibus ut in priore anniversario Insuper collector eorundem preconem in Universitate Abirdonensi in sabbatis ante meridiem- et in dominicis premunire aures audientium annuatim in dictis anniversariis accedere causabit et sacristam omnes maiores Campanas dicte Ecclesie ad spatium dimedii hore ad dictas exequias et missas de nota singulis annis pulsare faciet tantum pro omni alio servitio ... In cuius Rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum et sigillum providi viri Davidis Mar unius ballivorum dicti burgi . . . sunt appensa apud Abirdene vicesimo die mensis Augusti anno Domini millesimo quingentesimo coram honorabilibus et famosis magistris Dauid Guthre rectore de Aberdour Thoma Prat magistro Hectore Boyiss . . . Quamquidem cartam ... in omnibus suis punctis et articulis . . . ratificamus . . . Salvis nobis et successoribus nostris dictorum doctorum magistrorum regentium prebendariorum studentium et puerorum dicti Collegii et Universitatis eorundem successorum orationum suffragiis devotarum tantum . In cuius Rei testimonium presenti carte nostre admortizationis et confirmationis Magnum Sigillum nostrum apponi precepimus . Testibus reverendo in Christo patre Willelmo Episcopo Abirdonensi nostri secreti sigilli custode dilectis consanguineis nostris Georgeo comite de Huntlie domino Badzenach cancellario nostro Archibaldo comite de Ergile domino Campbell et Lorne magistro hospitii nostri Patricio comite de Boithvile domino Halis Alexandro domino Hume magno Camerario nostro Andrea domino Gray justiciario nostro et dilectis clericis nostris magistris Ricardo Murehede decano Glasguensi secretario nostro et

[graphic]
« AnteriorContinuar »