Imagens da página
PDF

sacerdoti viginti mercas uni doctori in jure civili si commode haberi possit saltim clerico legenti in eadem facultate regenti et infra universitatem prescriptam ad instar tutelam aurilianensis universitatis tenenti viginti libras sin autem uni licentiato clerico legenti ut supra viginti quinque mercas vel eo deficiente uni bachalario clerico viginti mercas et uni magistro legenti et regenti in artibus sacerdoti viginti mercas et cuilibet juveni ex sex juvenibus clericis decem mercas continue studentibus in artibus usque ad complementum temporis magisterii suscipiendi ut in statutis facultatis artium continetur Et cuilibet sacerdoti ex sex sacerdotibus prebendariis quorum unus sacrista deputabitur studentibus in artibus vel injure canonico aut theologia decem libras solvendas et deliberandas fideliter infra dictam universitatem prelibatis magistris doctoribus capellanis scolaribus annuatim videlicet in festo Penthecostes et Sancti Martini per equales portiones de fructibus redditibus et proventibus ecclesiarum de Abirlutlmotht Sancti Andree diocesis Glenmyk et Abirgerny Abirdonensis diocesis et de omnibus et singulis annuis redditibus ex parte boreali aque de Forth per unum deputatum de predictis magistris doctoribus aut capellanum per dictum cancellarium ordinandum donee et quousque divisio hec per dictum cancellarium specialius inter dictas personas ordinamus 1nsuper quod dicti sex sacerdotes prebendarii in ecclesia per nos ad hoc deputanda et Dei gratia in dicta universitate collegiata fundanda et cdificanda matutinas vesperas missam de nostra domina et magnam missam in habitibus videlicet almuciis et superpelliciis temporibus ad hoc requisitis et cappis nigris aliis temporibus congruentibus in choro cotidie cum nota cantabunt et frequentabunt Et in dominicis et aliis festivis duplicibus in quibus ordinarie non legitur cantabunt primam et alias horas cum precioso et martilegio et quod omnes prefati doctores magistri et studentes unacum dictis prebendariis capellanis omnibus diebus dominicis et duplicibus festis tam majoribus quam minoribus in quibus ordinarie non legitur vesperis matutinis et magne misse in habitibus predictis intersint et interesse teneantur sub penas in statutis super hoc condendis Suademus etiam dictis doctoribus magistris et presbiteris ut se in choro eisdem diebus in cantu exerceant et ordinamus quod vesperas matutinas et magnas missas in principalioribus duplicibus per se ipsos ordinate et vicissim cantent et executores dicti officii eisdem diebus fiant Et dicti studentes lectiones ad matutinas et epistolas ad missam dictis diebus dominicis et festivis in turno legant et cantent Et ordinamus quod doctores sive ordinarie legentes in jure civili licentiati sive bachalarii eisdem diebus dominicis et festivis similiter in habitibus predictis intersint Omnibus predictis in prefatis suis facultatibus continue in prefata Universitate ad modum studiorum Universitatum Parisiensiis et aurilianensiis in jure civili legentibus et regentibus ordinamus quod non liceat eis aut eorum alicui habere alia beneficia qualiacumque in dicta civitate vel dicta ecclesia Abirdonensi ne occasio eis detur a dicta lectura vacare seu quoquomodo abstinere aut suani continuam residentiam et studium pretermittere aut interrumpere Volumus tamen quod extra ecclesiam et civitatem predictas in aliis civitatibus et locis quibuscunque beneficio et beneficiis ecclesiasticis cum dictis prebendis gaudere valeant Ordinamus insuper uni capellano cum stella etc. pro missa et divino servicio celebrandis in dicto hospitali cum dispositus merit in capella Sancti Germani omnes et singulas terras dicte capellanie contigue adiacentes pro sua et pauperum sustentatione neenon omnes et singulos amnios redditus et proventus eiusdem ex parte australi aque de forth cum omnibus et singulis obventionibus et oblationibus eiusdem capelle et per questores in patria congregandis cum potestate unum vel plures questorem seu questores imponendi et cligendi et illum vel illos distituendi et alium seu alios de novo ordinandi Et ipse capellanus sustinebit ex predictis terris aunuis redditibus et oblationibus tres pauperes in dicto hospitali eosdemque pauperes et capellam reget et ipsam capellam ornatam in tecto muris et aliis ornamentis cum mansione et orto honeste sustentabit ut decet Reservando nobis et successoribus nostris Cancellariis dicte universitatis ad utilitatem studentium . . . que superioritatem omnium et singulorum libere tenentium dicti hospitalis et eorum servitium cum potestate eos investiendi et de novo infeodandi et eosdem distituendi totiens quotiens opus fuerit et juris ordo postulat et requirit et ipsum capellanum sive religiosum nunc et pro tempore futuro eligendi eundem in eodem hospitali imponendi ac ipsum ab eodem prout nobis et successoribus nostris visum fuerit expediens ex causis legitimis removendi et disponendi et alium in loco suo instituendi et imponendi ac compotum de intromissis petendi et audiendi et ipsum exonerandi Reservando nobis pro tempore nostro presentes nostras divisiones et statuta mutandi corrigendi et audiendi [potestatem] prout nobis totiens quotiens expediens visum fuerit In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras litteras in hanc publicam formam per notarios publicos subscriptos redegi sigillique nostri autentici ac signo et subscriptione notariorum subscriptorum iussimus et fecimus appensione communiri Datum et actum infra burgum de Edinburgh in loco nostre residentie hora secunda post merediem decimo die mensis Septembris anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo indictione decima quinta pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti anno sexto presentibus ibidem nobili et potenti domino Willelmo domino Ruthwine venerabili in Christo patre Henrico permissions divina abbate monasterii de Cambuskinneth Magistria Ricardo Lausone de Hieriggis Jaspero Cranstone rectore de Fethiresso Johanne Elphinstone de Pettindrech Jacobo Muir et Johanne Cragingelt Testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis .

[graphic][graphic]

Et ego Georgius Newtoune etc.

Et ego Thomas Myrtone etc.

Preceptum sasine redituum medico assignatorum .

Jacobus Dei gratia Rex Scottorum vicecomiti et ballivis suis de Banff necnon dilectis nostris Waltero Ogilvy de Boyne Willelmo Wyseman Alexandro Haye Andree Cantuly et Alexandro Colt ac eorum cuilibet . . . Quia nos ad dei laudem et scientiarum incrementum in universitate et generali studio per sanctissimum dominum nostrum Alexandrum papam sextum in civitate veteri Aberdonensi erecto dedimus . . . et ad manum mortuam pro perpetuo confirmavimus Deo omnipotenti gloriosissimeque virgini Marie et omnibus sanctis ac dicte univeraitati et cuidam medico in facultate medicine graduate continuo in dicta facultate legenti et suis successoribus medicis similiter graduatis in ipsius et eorum sustentationem annuos redditus duodecim librarum et sex solidorum usualis monete regni nostri annuatim exeuntium de terris subscriptis cum pertinentiis jacentibus infra vicecomitatum de Banff viz. de tenia de Orde ct Montbrey viginti quatuor solidos de tenia de Pettinbrinzane triginta sex solidos de terris de Baldavy triginta sex solidos et de terris de Blareschinnach septem libras et decem solidos monete predicte . . . Vobis igitur precipimus et mandamus quatenus reverendo in Christo patri nostroque consiliario predilecto Willelmo Abirdonensi Episcopo . . . Sasinam predictorum annuorum reddituum . . . Juste haberi faciatis . . . Datum sub testimonio magni sigilli nostri . Apud Stirvelin vicenmo aecundo die mensis Maij anno regni nostri nono .

[graphic]

11. Instrumentum Sasine super eodem precepto 12 Julii 1497 .

Episcopi confirmatio de ecclesia de Slanis .

12. W^llelmus Dei et apostolice sedis gratia Episcopus Aberdonensis venerabili viro Magistro Andree Lyell thesaurario nostro Aberdonensi ac Rectori Universitatis Aberdonensis per serenissimum principem Jacobum quartum Scotorum regem illustrissimum nuper fundate et per apostolicam sedem confirmate salutem . . . Cum idem serenissimus princeps pro salute anime sue antecessorum et successorum suorum regum Scotie pro fundatione et complemento Universitatis et ecclesie collegiate eiusdem constituende in edificiis collegii et ecclesie et pro duabus capellaniis in cadem perpetuo pro sua serenitate fundandis Jus patronatus ecclesie de Slanis in diocesi nostra Aberdonensi ad suam serenitatem pertinens in augmentatione sustentationis et ad edificationem Universitatis et ecclesie eiusdem donavit . . . cum aliis augmentationibus prout plenius in litteris sue serenitatis sub suo sigillo magno in perfecta sua etate post vicesimum quintum amnun ratificatum et approbatum existit Nos Willelmus Episcopus Aberdonensis prefatus nostra auctoritate ordinaria illas donationem et dotationem Juris patronatus de Slanis ad Universitatem predictam datas confirmamus . . . Et pro capellanis predictis in eadem dictam rectoriam de Slanis cum vicaria eiusdem plenarie et integre cum universis et singulis fructibus . . . eidem spectantibus unimus et unitum fore decernimus ... In quorum . . . testimonium premissorum presentes litteras nostram unionem in se continentes . . . exinde fieri et per notarium publicum subscriptum subscribi et publicari mandavimus sigillique nostri autentici jussimus . . . unacum sigillo totius capituli Aberdonensis . . . appensione communiri . . . Acta fuerunt hec in capitulo Ecclesie Cathedralis Aberdonensis Sub anno Incarnationis Dominice millesimo cccc. nonagesimo octavo mensis vero Decembris die septima indictione secvuida domini nostri . . . domini Alexandri divina providentia . . . pape sexti . . . presentibus ibidem venerabilibus et egregiis viris magistris et dominis Alexandro Culane de Oyne Duncano Scherar de Clat Alexandro Cambell de Banquory deueny Thoma Kintor de Dere Thoma Pyot de Crouden Johanne Edmonstone de Fillortht et Thoma Strathachtin de Tullinessill prebendariis in ecclesia Cathedrali Aberdonensi et domino Thoma Myrtone canonico Ecclesiarum Cathedralium Moraviensis et Cathanensis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis .

Et ego Matheus Pacok etc.

13. Instrumentum quo Andreas Liell Rector Universitatis et Duncanus Scherar decanus facultatis artium in universali congregatione universitatis constituunt dominos Willelmum Holland et Johannem Clerk procuratores suos ad recipiendam sasinam ejusdem juris patronatus 13 mensis Decembris 1498 .

Carta Comitis Buchanie de ecclesia de Slanys .

14. TJniversis et singulis Sancte Matris ecclesie filiis . . . Alexander Comes Buchanie dominus de Ouchtirhouss ac baro baronie de Kynnedwart salutem . . . Sciatis nos pro salute anime nostre antecessorum heredum et successorum nostrorum neenon in augmentatione divini cultus et scientiarum' in universitate Aberdonensi dedisse . . . Deo et beate Marie et omnibus sanctis reverendoque in Christo patri et domino Willelmo Episcopo Aberdonensi cancellario universitatis eiusdem Jus patronatus ecclesie parochialis de Slanys . . . nobis jure hereditario pertinens ... In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum apud Abirden duodecimo die mensis Novembris anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono testibus reverendo in Christo patre et domino Andrea Episcopo Moraviensi nobili et potenti domino Willelmo domino Ruven Roberto Marsare burgensi de Pertht et domino Thoma Myretoune canonico Moraviensi cum diversis aliis . . .

[graphic]
« AnteriorContinuar »