Imagens da página
PDF

eorundem contra quemeunque seu quoscunque interesse habentes seu se contra prefatum dominum Thomam et sua beneficia antedicta opponentes . . . roborare et fortificare pro quibus omnibus et singulis adimplendis et immobiliter observandis dictus reverendus pater omnia bona sua mobilia et immobilia predicto domino Thome obligavit et ypothecavit sub penis periurii infamie et inhabilitatis et aliis penis camere apostolice usitatis et consuetis Super quibus omnibus et singulis prefatus dominus Thomas Piot a nobis notariis publicis subscriptis sibi fieri petiit unum seu plura publicum seu publica instrumentum seu instruments Acta fuerunt hec in loco residentie dicti reverendi patris infra burgum de Edinburgh hora quasi tertia post merediem . . . presentibus Ibidem venerabili in Christo patre Henrico permissione divina abbate monasterii de Cambuskinneth honorabilibus viris Magistro Ricardo Lauson de Hieriggis et Johanne Elphinstoun de Pettindrech cum diversis aliis testibus

Et ego Georgius Newtoune etc.

Ego Thomas Myrtoun etc.

Carta Episcopi de annexatione.

9. Willelmus dei et apostolice sedis gratia Episcopus Aberdonensis Cancellarius ahne Universitatis eiusdem executor unicus ad infrascripta a sede apostolica specialiter deputatus Universis et singulis Sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitias presentes littere pervenerint omnibusque aliis quorum interest seu interesse poterit et quos infrascriptum tangit negotium seii tangere poterit quomodolibet in futurum Salutem in domino sempiternam litteras Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti eius vera bulla plumbea cum cordulis cericis impendenti more Romano bullatas sanas et integras omni vitio et suspicione carentes Nos cum ea qua decuit reverentia noveritis recepisse in hec verba Alexander Episcopus Servus Sereorum Dei ad perpetuam rei memoriam [etc. ut supra No. 4,] Post quarumquidem litterarum apostolicarum receptionem Nos Willelmus Episcopus Cancellarius et executor unicus prefatus volentes juxta et secundum tenorem litterarum apostolicarum procedere ut tenemur Ideirco auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa et qua fungimur cessionem et renunciationem dicti hospitalis et eiusdem annexorum per dictum dominum Thomam Pyot in manibus nostris sponte et personaliter factam et per nos admissam recepimus ut in sequenti instrumento desuper confecto continetur cuius tenor est talis. In Dei nomine Amen [etc, ut supra No. 7.] . Et deinde recepimus duo instrumenta unum videlicet procuratorium ad recipiendum et capiendum possessionem realem de pretata capella et hospitali et alterum super reali actuali et corporali possessione per procuratores nostros ad hoc specialiter constitutes videlicet dominum Alexandrum Symsone canonicum ecclesie nostre Abirdonensis de principali capella que vocatur capella Sancti Germani et de hospitali eiusdem cum universis suis dependentiis connexis et annexis quorum instrumentorum procurationis et realis possessionis tenores sequuntur sub hac forma In Dei nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter Quod anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo die vero mensis Augusti decimo octavo Indictione decima quinta pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti anno quinto In mei notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter constitutes reverendus in Christo pater et dominus dominus Willelmus Dei et apostolice sedis gratia Episcopus Abirdonensis alme universitatis eiusdem cancellarius ac judex commissarius et executor ad infrascripta cum illa clausula per se vel alium seu alios coporalem hospitalis Sancti Germani et annexorum iuriumquc et pertinentiarum predictorum possessionem propria auctoritate libere apprehendere et pro perpetuo retinere Illorumque fructus redditus et proventus inter magistros et doctores ac scolares prefatos pro tempore in universitate Abirdonensi legentes Neenon pro sustentatione unius dicti ordinis religiosi et trium pauperum etc. distribuere et in premissos et non alios usus convertere cuiusvis lic'entia super hoc minime optenta a sede apostolica specialiter constitutus omnibus melioribus mode, via et forma quihus melius et efficacius potuit et debuit fecit constituit creavit nominavit et solempniter ordinavit et auctoritate litterarum apostolicarum qua supra facit constituit creat nominat et solempniter ordinat venerabiles et circumspectos viros dominos et magistros David Guthre utriusque juris doctorem Alexandrum Symsone Thomam Myrtone Ecclesiarum Cathedralium Abirdonensis et Moraviensis canonicos Jasperum Cranstone rectorem de Fethiresso Jacobum Akinhede Magistrum Artimn in sacra theologia lieentiatum et Alexandrum Monymele vicarium de Prinmeth et eorum quemlibet insolidum suos veros legitimos et indubitatos procuratores actores factored et negotiorum suorum gestores ac nuncios speciales et genera1es Dans et concedens prefatus dominus constituens prefatis suis procuratoribus et eorum cuilibet coniunctim et divisim suam veram puram et expressam potestatem ac mandatum speciale pro se et nomine suo corporalem possessionem hospitalis Saneti Germani et annexorum iuriumque et pertinentiarum earundem unitorum et annexorum alme universitati predicte iuxta tenorem litterarujn apostolicarum desuper confectarum nomine prelibati reverendi patris et cancellarii libere apprehendendi capiendi et pro perpetno retinendi instrumentum seu instrumenta desuper petendi recipiendi et levandi Et generaliter omnia alia et singula faciendi gerendi et exercendi que in premissis et circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna et que ipsemet dominus constituens faceret seu facere posset si premissis omnibus et singulis presens personaliter interesset promisit insuper idem dominus constituens michi notario publico subscripto stipulans et recipiens se ratum gratum et firmuin pro perpetuo habiturum totum id et quicquid per dictos suos procuratores aut eorum aliquem actum factum aut procuratum fuerit sub ypotheca et obligatione omnium bonorum suorum presentium et futurorum Super quibus omnibus et singulis prefatus dominus constituens a me notario publico subscripto sibi fieri petiit hoc presens publicum instrumentum sen publica instrumenta Acta erant hec infra burgum de Edinburgh in loco residentie dicti reverendi patris hora quasi octava ante merediem sub anno die mense Indictione et pontificatu quibus supra presentibus ibidem Johanne Watsone Johanne Cragmile Willelmo Myrtone et Jacobo Muir Testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis . Sequitur subscriptio notarii . Et ego Georgius Newtone etc. Sequitur tenor instrumenti apprehensionis possessionis In Dei nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo mensis vero Augusti die decimo octavo indictione decima quinta pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti anno quinto In mei notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter constitutus venerabilis et circumspectus vir dominus Alexander Symsone Canouicus Abirdonensis ac procurator et eo nomine reverendi in Christo patris et domini domini Willelmi Dei et apostolice sedis gratia Episcopi Aberdonensis ac Cancellarii alme Universitatis eiusdem de cuius procurationis mandato per instrumentum publicum signo et subscriptione domini Georgei Newtone notarii publici signatum et subscriptum luculenter constabat asseruit et protestatus est quod Sanctissimus dominus noster dominus Alexander divina providentia papa sextus ob certas rationabiles causas hospitale Sancti Germani cum annexis ac omnibus juribus et pertineutiis dicte Universitati auctoritate apostolica perpetuo pro sustentatione magistrorum Doctorum et Scolarium pro tempore in dicta Universitate continue legentium et studentium ac unius presbiteri et trium pauperum in hospitali predicto univit annexit et incorporavit ita quod cedente vel decedente domino Thoma Pyot magistro dicti hospitalis seu hospitale predictum quomodolibet dimittente liceret prefato reverendo patri ac Cancellario alme Universitatis predicte aut alias pro tempore Episcopo existenti per se alium seu alios corporalem hospitalis et annexorum juriumque et pertinentiarum predictorum possessionem propria auctoritate libere apprehendere et pro perpetuo retinere cuiusvis licentia super hoc minime requisita etc. prout in litteris apostolicis inibi perlectis plenius continetur acetiam quod dictus dominus Thomas alias in manibus dicti reverendi patris et Cancellarii predicti dictum suum hospitale cum annexis iuribus et pertinentiis cessit pureque et simpliciter dimisit et resignavit coram notaria et testibus fidedignis prout in dictis instrumentis desuper confectis plenius continetur Ideirco prelibatus dominus Alexander procurator antedictus et eo nomine corporalem possessionem dicti hospitalis et annexorum juriumque et pertinentiarum predictorum in capella sive hospitali Sancti Germani antedicti per captionem in manibus suis altaris calicis et vestimentorum altaris nemine contradicente auctoritate et nomine quibus supra libere iuxta tenorem litterarum apostolicarum predictarum apprehendidit et cepit pro perpetuo Super quibus omnibus et singulis prefatus dominus Alexander procuratorio nomine quo supra a me notario publico subscripto sibi fieri petiit unum seu plura publicum seu publica instrumentum seu instrumenta Acta erant hec in ecclesia sive capella antedicta hora duodecima ante merediem vel eocirca sub anno die mense Indictione et pontificatu quibus supra presentibus ibidem venerabilibus et discretis viris Magistro Jaspero Cranstoune rectore de Fethiresso domino Thoma Myrtoun canonico moraviensi Thoma Huntar et Johanue Watsone cum diversis aliis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis . Sequitur tenor subscriptionis uotarii . Et ego Georgius Newtone etc. Et demum ex super habundanti recepimus unum instrumentum de reali actuali et corporali possessione ecclesie de Abirlutlmotht dicte Sancti Andree diocesis que est ecclesia dicto hospitali aunexa cum universis et singulis fructibus et oblationibus eiusdem per venerabilem virum dominum David Guthre utriusque juris doctorem et in prefata Universitate legentem ac procuratorem nostrum ad hoc specialiter constitutum cuius instrumenti tenor sequitur in hec verba . In Dei nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo mensis vero Septembris die tertia indictione decima quinta pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti anno sexto In mei notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter constitutus venerabilis et circumspectus vir dominus David Guthre utriusquc juris doctor procurator et eo nomine reverendi in Christo patris et Domini domini Willelmi Dei et apostolice sedis gratia Episcopi Aberdonensis ac Cancellarii alme Universitatis eiusdem et . . . corporalem possessionem dicte ecclesie eidem hospitali annexe juriumque et pertinentiarum predictorum in ecclesia de Abirlutlmotht antedicta per captionem in manibus suis maioris altaris calicis et vestimentorum altaris neminc contradicente auctoritate et nomine quibus supra iuxta tenorem litterarum apostolicarum predictarum apprehendidit et cepit pro perpetuo Super quibus omnibus et singulis prefatus dominus David procuratorio nomine quo supra a me notario publico subscripto sibi fieri petiit unum seu plura publicum seu publica instrumentum seu instrumenta Acta erant hec in ecclesia de Abirlutlmotht antedicta hora decima ante merediem vel eocirea sub anno die mense indictione et pontificatu quibus supra presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris Alexandre Barklaw de Matheris Willelmo Rait filio et apparente herede David Rait Johanne Barklaw Georgio Bcrklaw Duncano Pyot Willelmo Lyell Jacobo Maveris et David Strathauchin filio et apparente herede domini de Thonietoune cum ceteris parochianis et diversis aliis et magna multitudine ibidem ad divina audienda oongregata Testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis . Sequitur tenor subscriptionis notarii . Et ego Thomas Myrtone etc. Quibus sic rite et legitime factis fructus redditus et proventus dicti hospitalis et annexorum eiusdem auctoritate apostolica qua supra dividimus distribuimus et ordinamus modo et forma sequenti in primis uni magistro in theologia si commode haberi possit in sacerdotio constituto legenti et in eadem facultate regenti infra prefatam universitatem viginti libras sin autem uni licentiato sacerdoti legenti ut supra viginti quinque mercas aut eo deficiente uni bachalario etiam sacerdoti viginti mercas uni decretorum doctori si commode haberi potest in sacerdotio constituto legenti et in eadem facultate regenti infra eandem universitatem viginti libras alioquin uni licentiato sacerdoti legenti ut supra viginti quinque mercas aut eo deficiente uni bachalario etiam

« AnteriorContinuar »