Imagens da página
PDF

adeo libere quiete plenarie integre honorifice bene et in pace in omnibus et per omnia sicut aliqui annui redditus infra regnum nostrum vel extra idem quibuscunque Ecclesiis Universitatibus Collegiis seu personis ecclesiasticis aut temporalibus dantur conceduntur admortizantur aut confirmantur seu dari concedi admortizari seu confirmari poterunt qualitercunque in futurum ac sine aliquo retinemento revocatione aut contradictione nostri aut successorum nostrorum quorumeunque proviso etiam quod dictus medicus et sui successores ut premittitur sufficientes ad lecturam in dicta facultate reperti fuerint et legant continue in dicta Universitate: Reddendo inde etiam annuatim predicti regentes legentes et studentes dicte Universitatis pro nobis et progenitoribus nostris fratribus et successoribus orationum suffragia devotarum tantum. In quorum etiam Universitatis et Studii generalis ac prefatorum regentium legentium studentium et capellanorum corroborationem et scientiarum incrementum dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra pro nobis et successoribus nostris damus et concedimus pro perpetuo predictis regentibus studentibus legentibus capellanis et prefate Universitati incorporatis seu incorporandis omnia et singula jura privilegia libertates et commoditates prout Cristianissimi Francorum reges Universitati Parisiensi et sicuti nostri nobilissimi progenitores Jacobus primus Universitati Sancti Andree et Jacobus Secundus Scotorum Reges Universitati Glasguensi donarunt et concesserunt: ac etiam fecimUs constituimus et ordinavimus et tenore presentis carte nostre facimus constituimus et ordinamus vicecomitem nostrum de Abirdene seu eius deputatum aut Aldermannum burgi nostri de Abirdene aut ballivum Episcopi Abirdonensis pro tempore de civitate veteri Abirdonensi Conservatores privilegiorum nostrorum jurium libertatum et commoditatum predicte nostre Universitatis et studii generalis ut hujusmodi conservari et defendi faciant adeo libere et cum omni potestate et jurisdictione sicut Conservatores in prefata Universitate Parisiensi habent a Cristianissimis Francorum regibus absque interruptione seu violatione quibuscunque Preterea nos in laudem et honorem Sancte et individue Trinitatis beatissime et gloriosissime semperque Virginis Marie et Sanctorum Andree Apostoli Kentigerni et Germani confessorum et pontificum ac omnium sanctorum et electorum Dei ad perpetuam rei memoriam ac pro salute anime nostre et carissime conjugis nostre future et salute animarum illustrisstmorum principum sanctissime memorie Jacobi tertii Scotorum Regis progenitoris nostri et Margarete Regine Scotie sue conjugis nostre genetricis carissimorum et pro salute fratrum nostrorum viz. predicti Jacobi Archiepiscopi Sanctiandree et Ducis Rossie etc. et Johannis Comitis de Mar et Gariauch etc. et omnium antecessorum et successorum nostrorum et pro salute vestre Reverende paternitatis ac omnium nobis consanguinitate affinitate seu beneficiis junctorum et eorum quos in hac vita offendimus ad quorum obligamus emendam et omnium fidelium defunctorum ecclesiam collegiatam in predicta Universitate civitatis veteris Abirdonensis super fructibus redditibus ct proventibus dictarum ecclesiarum de Aberluthnot Glenmyk et Abirgarny et annuis redditibus predictis per no's datis ad sustentationem personarum subscriptarum per vestram reverendam paternitatem fundandam duximus et erigendam viz Unius in facultate theologie unius in facultate decretorum unius in facultate juris Imperialis et Oivilis unius in facultate medicine et unius in facultate artium instructorum ac sex studentium et sex presbiterorum et capellanorum inibi Deo deserviturorum . Vestram igitur reverendam paternitatem precamur rogamus et requirimus quatenus in completionem et perfectionem fundationis et erectionis Universitatis Studii generalis et ecclesie collegiate predicte fructus redditus et proventus predictarum ecclesiarum et dictos annuos redditus per nos datos inter personas predictas tam regentes legentes et studentes in prefatis facultatibus quam presbiteros et capellanos inibi Deo deservituros prout vobis visum fuerit expediens et secundem tenorem Commissionis dicti sanctissimi domini nostri Pape vobis desuper directe dividere et distribuere ac ipsam ecclesiam collegiatam in predicta Universitate ad effectum prescriptum de novo erigere dictasque personas in dicta ecclesia collegiata pronunc instituere et easdem justis exigentibus causis ad vestri et successorum vestrorum beneplacita removere et alios iterum earum locis instituere et etiam perpetuis futuris temporibus per vos et successores vestros quotiens vacent de eisdem personis ydoneis providere et omnia alia et singula que ad premissa requiruntur per vestri pastoralis officii sollicitudinem facere et exercerc ac in divini cultus augmentum de gratia speciali approbare ratiftcare et confirmare velitis ut exinde a rerum omnium Conditore meritum et remunerationem adipisci et a nobis gratias et favores singulares reportare valeatis in futurum . In cuius rei testimonium presenti carte nostre magnum sigillum nostrum apponi precepimus Testibus predicto carissimo fratre nostro Jacobo Sanctiandree Archiepiscopo duce Rossie &c. dilectis consanguineis nostris Archibaldo Comite Angusie domino Douglas cancellario nostro Archibaldo Comite de Ergile domino Campbell et Lorue magistro hospitii nostri Patricio comite de Boithvile domino Halis etc. Alexandro domino Hume magno camerario nostro Johanne domino Drummond justiciario nostro venerabilibus in Christo patribus Johanne Priore Sancti Andree Georgio Abbate de Dunfermling Georgio Abbate de Paslet thesaurario nostro Et dilectis clericis nostris magistris Ricardo Murehede decano Glasguensi secretario nostro Johanne Fresale decano de Lestalrig nostrorum rotulorum et registri ae consilii clerico ac domino Roberto de fontibus Archidiacono Sanctiandree: apud Striveling vicesimo secundo die mensis Maii anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo et regni nostri nono.

The Archbishops consent to the annexation of* Abirlutlmot .

(>. We James Duke of Ross postulate confermyt commendatour of the Archbischoprik of Sanct Androis ratifiis apprevis and alsua consentis to the incorporatioun of the kyrk of Abirlutlmot maid be the papis halines to the Collaeg foundit be our soverane lord and brother James the ferd at the universite of Aberdon for his hienes and brether and for the saulis of our fadir and modir progenitouris and successouris of maste noble mynd according to his said foundatioun and the bullis grantit be the papis halines tharupone be this write subscrivyt witht our hand at Edinburgh the xxviii day of May the zer of God M iiii° nynty and sevin zeris etc. but hurt or preiudice of the ordinar jurisdictioun of the sege.

Jacobus Dux Rossen.

postulat Sanctiand.

Instrumentum super resignatione Ilospitalis a Magistro .

7. In Dei nomine Amen . Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo mensis vero Augusti die nono indictione decima quinta pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti anno quinto . In nostrum notariorum publicorum et testium subscriptorum presentia personaliter constitute discretus vir dominus Thomas Piot Magister Ecclesie hospitalis Sancti Germani ordinis crncifcrorum cum stella sub regula Sancti Augustini Sancti Andree Diocesis Attendens et considerans quod Sanctissimus dominus noster dominus Alexander divina providentia papa sextus ob certas rationabiles causas dictum suum hospitale cum annexis et omnibus juribus et pertinentiis suis Universitati Aberdonensi apostolica auctoritate perpetuo pro sustentatione magistrorum doctorum et scolarium pro tempore in dicta universitate continue legentium et studentium ac unius presbiteri et trium pauperum in hospitali predicto univit annexuit et incorporavit ita quod cedente vel decedente prefato domino Thoma seu hospitale predictum quomodolibet dimittente liceret reverendo in Christo patri et domino domino Willelmo dei et apostolice sedis gratia episcopo Abirdonensi ac Cancellario Universitatis eiusdem aut alias pro tempore episcopo existenti per se alium seu alios corporalem hospitalis et annexorum juriumque et pertinentiarum predictorum possessionem propria auctoritate libere apprehendere et perpetuo retinere illorumque fructus redditus et proventus inter Magistros doctores et scolares prefatos pro tempore in dicta Universitate residentes et continue legentes et studentes distribuere et in premissos usus omnino convertere cuiusvis licentta super hoc minime optenta prout in litteris apostolicis desuper confectis plenius continetur Qua propter ipse prefatus dominus Thomas tam pium et sanctum opus ad optatum finem deducere cupiens non vi aut metu ductus nec errore lapsus sed ex sua propria et spontanea voluntate ut asseruit omnibus melioribus modo via et forma quibus melius et efficacius potuit et debuit dictum hospitale cum annexis juribus et pertinentiis in manibus dicti reverendi in Christo patris et Cancellarii cessit ac pure et simpliciter dimisit et resignavit Super quibus omnibus et singulis prefatus reverendus pater Willelmus Episcopus Abirdonensis ac Cancellarius alme Universitatis eiusdem antedictus a nobis notariis publicis subscripts sibi fieri petiit hoc presens publicum instrumentum seu publica instrumenta Acta erant hec infra burgum de Edinburgh in loco residentie dicti reverendi patris hora quasi tertia post merediem vel eocirca sub anno die mense . . . quibus supra presentibus ibidem venerabili in Christo patre Henrico permissione divina abbate monasterii de Cambuskinneth honorabilibus viris Magistro Ricardo Lausone de Hieriggis et Johanne Elphinstoun de Pettindrech eum diversis aliis testibus . . .

Et ego G-eorgius Newtoune etc. ,

Instnunentum de eadem resignatione .

S. In Dei nomine Amen Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo mensis vero Augusti die nono indictione decima quinta pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia pape sexti anno quinto In nostrum notariorum publicorum et testium subscriptorum presentia personaliter constitutus discretus et religiosus vir dominus Thomas Piot Magister ecclesie hospitalis Sancti Germani ordinis cruciferorum cum stella sub regula Sancti Augustini Sancti Andree diocesis coram reverendo patre et domino domino Willelmo . . . Abirdonensi episcopo judice in hac parte ad dividendum et uniendum ad hospitale cum annexis dum vacare contigerit per cessum ipsius domini Thome prout in bullis apostolicis dicto reverendo patri concessis plenius continetur Quiquidem dominus Thomas ante huiusmodi cessionem in presentia dicti reverendi patris et judicis solempniter protestabatur quod si canonicatum et prebendam de Crowdane in ecclesia Abirdonensi et vicariam de Bamf dicte diocesis conferendas dicto domino Thome per dictum reverendum patrem pacifice et quiete absque aliquibus adversantibus seu opponentibus non possideat et earundem fructus non percipiat seu per quoscunque ab eo in curia romana aut extra recuperentur in judicio contradictorio cessio huiusmodi per eum facienda sit nulla inanis et vacua et quod licebit sibi habere regressum ad dictum suum hospitale et fructus eiusdem absque impedimento dicti reverendi patris sicut prius possidebat id hospitale et fructus eiusdem Quo sic facto prelibatus dominus Thomas omnibus melioribus modo via et forma quibus melius et efficacius potuit et debuit huiusmodi hospitale cum annexis et pertinentiis in manibus dicti reverendi patris juxta tenorem litterarum apostolicarum sibi desuper directarum cessit . . . Quibus sic factis prelibatus reverendus pater canonicatum et prebendam de Crowdane ac vicariam de Bamf vacantes certo modo dicto domino Thome Piot contulit et donavit prout in litteris collationum dicti reverendi patris et aliis instrumentis desuper confectis plenius continetur Insuper prelibatus reverendus pater Willelmus Episcopus Aberdonensis . . . ex sua certa scientia et deliberata voluntate fideliter se obligavit et promisit per traditionem et exhibitionem manuum suarum in manibus notariorum publicorum prelibatum dominum Thomam et beneficia sua antedicta ac fructus redditus et proventus earundem ac jura sua et pbssessiones

« AnteriorContinuar »