Imagens da página
PDF
ePub

convertuntur verum si dictum hospitale cuius dilectus filius Thomas pyot Magister existit et qui ad tuendum et recuperandum jura ipsius hospitalis suffragari non potest universitati Studii generalis in villa seu territorio de veteri Aberdon de novo per nos ad humilem ipsius Regis supplicationis instantiam erecti cui nulli adhuc pro sustentandis Magistris et doctoribus aliis in universitate ipsa pro tempore legentibus fructus deputati fuerunt pro salario seu stipendio Magistrorum et doctorum ac scolarium in theologia ac jure canonico civili et artibus pro tempore legentium perpetuo uniretur annecteretur et incorporaretur ex hoc profecto utilitati dicte universitatis non parum consuleretur Quare pro parte eiusdem Regis asserentis fructus redditus et proventus dicti hospitalis et illi annexorum triginta librarum Sterlingorum secundum communem extimationem valorem annuum non excedere nobis fuit humiliter supplicatum ut hospitale predictum eidem universitati perpetuo unire annectere et incorporare aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur Nos igitur qui dudum inter alia voluimus quod semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis quorum interesset huiusmodi supplicationibus inclinati hospitale predictum cum annexis huiusmodi ac omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem universitati auctoritate apostolica tenore presentium perpetuo unimus annectimus et incorporamus ita quod cedente vel decedente prefato Thoma seu hospitale predictum alias quomodolibet dimittente liceat venerabili fratri nostro moderno et pro tempore existenti Episcopo Aberdonensi dicte universitatis Cancellario per se vel alium seu alios corporalem hospitalis et annexorum iuriumque et pertinentiarum predictorum possessionem propria auctoritate libere apprehendere et perpetuo retinere illorumque fructus redditus et proventus inter Magistros et doctores ac scolares prefatos pro tempore in dicta Universitate legentes necnon pro sustentatione unius dicti ordinis religiosi ac trium in hospitali et totidem pauperum in universitate predicta ita pro tempore degentium continue distribuere ac in premissos et non alios usus omnino convertere et ita facere teneatur cuiusvis licentia super hoc minime requisita non obstantibus voluntate nostra predicta ac aliis Constitutionibus et ordinationibus apostolicis Statutis quoque et consuetudinibus dicti ordinis iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis contrariis quibuscunque Aut si aliqui super commissionibus sibi faciendis ac huiusmodi vel aliis hospitalibus in illis partibus speciales vel generales apostolice sedis vel Legatorum eius litteras impetrarunt etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet

sit processum quasquidem litteras et processus habitos per easdem et inde secuta quecunque ad dictum hospitale volumus non extendi sed multum per hoc eis quoad assecutionem hospitalium aliorum preiudicium generari et quibuslibet aliis privilegiis indulgentiis et litteris apostolicis generalibus vel specialibus quorumcumque tenorum existant per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis Proviso quod propter unionem annexionem et incorporationem predictas dictum hospitale alias debitis non fraudetur obsequiis sed in eo onera predicta congrue supportentur Nos enim exnunc irritum decernimus et innane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre unionis annexationis incorporationis voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto Quinto idus Februarii pontificatus nostri anno quarto.

Carta in favorem Universitatis per Jacobum IV. Regem Scotorum.

5. Jacobus dei gratia Rex Scotorum Reverendo in Christo patri ac domino domino Willelmo Abirdonensi Episcopo Consiliario nostro predilecto ac nostri Secreti Sigilli Custodi reverentias tanto patri dignas congruo cum honore necnon omnibus probis hominibus totius terre nostre clericis et laicis salutem. Noverint vestra reverenda paternitas ac Universitas quod anctissimus Dominus noster Alexander Papa Sextus ad Dei laudem animarumque salutem Regni nostri decus et eiusdem reipublice utilitatem ac ad nostri instantiam et requestum gratiose concessit et erexit Universitatem et generale Studium fieri in civitate veteri Abirdonensi cum omnibus privilegiis Universitatibus Parisiensi et Bononiensi ac quibusvis aliis Studiis generalibus concessis ut inibi favente Deo viros producat alti consilii et scientiarum mergaritis ornatos tam in Theologia Jure canonico et civili quam Medicinis et Artibus liberalibus et qualibet alia licita facultate perpetuis futuris temporibus: Et quia consideravimus et alta mente conspeximus prefatam Universitatem in fructibus et redditibus pro Regentium

et legentium ac Studentium in eadem sustentatione minime fundatam fore Ideo Sanctissimus dominus noster ob nostram singularem contemplationem ad dictorum Regentium legentium et studentium et quorundam capellanorum sustentationem concessit et incorporavit eidem Universitati ecclesiam de Abirluthnot Sancti Andree diocesis et ecclesias de Glenmyk et Abirgarny Aberdonensis diocesis cum universis suis juribus et proventibus fructibus Redditibus et pertinentibus et cum quibusdam annuis Redditibus inter ipsos dividendis ut in literis apostolicis desuper confectis plenius continetur: Quibus concessioni unioni et incorporationi prefate ecclesie de Abirluthnot Carissimus noster germanus frater Jacobus Sanctiandree Archiepiscopus in nostra presentia suum prebuit consensum et assensum: Et nos insuper ad Dei laudem et scientiarum in predicta Universitate incrementum dedimus et concessimus admortizavimus et confirmavimus et hac presenti carta nostra pro nobis et successoribus nostris damus concedimus admortizamus et ad manum mortuam pro perpetuo confirmamus Deo omnipotenti gloriosissime Virgini Marie et omnibus sanctis ac dicte Universitati et cuidam Medico in facultate medicine graduato continuo in dicta facultate legenti et suis successoribus medicis similiter graduatis in ipsius et ipsorum sustentationem annuos redditus duodecim librarum et sex solidorum usualis monete regni nostri annuatim exeuntes et levandos ac prius nobis debitos. de terris subscriptis cum pertinentibus jacentibus infra vicecomitatum nostrum de Banff videlicet de terris de Orde et Montbrey viginti quatuor solidos de terris de Pettenbrynzane triginta sex solidos de terris de Baldavy triginta sex solidos et de terris de Blareschynnach septem libras decem solidos monete predicte: Tenendos et habendos predictos annuos redditus duodecim librarum et sex solidorum monete predicte de prefatis terris cum pertinentiis annuatim levandos et percipiendos Deo omnipotenti gloriosissimeque Virgini Marie et omnibus Sanctis ac predicte Universitati et cuidam medico in medicinis graduato et suis successoribus medicis graduatis in ipsius et ipsorum sustentationem ut premittitur de nobis et successoribus nostris in puram et perpetuam elimosinam et ad manum mortuam imperpetuum cum omnibus et singulis libertatibus commoditatibus et asiamentis ac justis pertinentiis quibuscunque ad dictos annuos redditus spectantibus seu juste spectare valentibus quomodolibet in futurum: Et cum potestate predictas terras cum pertinentiis pro dictis annuis redditibus totiens quotiens opus fuerit distringere et in defectu non solutionis eorundem ipsas terras cum pertinentiis in forma et effectu juris lucrari et recuperare et

adeo libere quiete plenarie integre honorifice bene et in pace in omnibus et per omnia sicut aliqui annui redditus infra regnum nostrum vel extra idem quibuscunque Ecclesiis Universitatibus Collegiis seu personis ecclesiasticis aut temporalibus dantur conceduntur admortizantur aut confirmantur seu dari concedi admortizari seu confirmari poterunt qualitercunque in futurum ac sine aliquo retinemento revocatione aut contradictione nostri aut successorum nostrorum quorumcunque proviso etiam quod dictus medicus et sui successores ut premittitur sufficientes ad lecturam in dicta facultate reperti fuerint et legant continue in dicta Universitate: Reddendo inde etiam annuatim predicti regentes legentes et studentes dicte Universitatis pro nobis et progenitoribus nostris fratribus et successoribus orationum suffragia devotarum tantum. In quorum etiam Universitatis et Studii generalis ac prefatorum regentium legentium studentium et capellanorum corroborationem et scientiarum incrementum dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra pro nobis et successoribus nostris damus et concedimus pro perpetuo predictis regentibus studentibus legentibus capellanis et prefate Universitati incorporatis seu incorporandis omnia et singula jura privilegia libertates et commoditates prout Cristianissimi Francorum reges Universitati Parisiensi et sicuti nostri nobilissimi progenitores Jacobus primus Universitati Sancti Andree et Jacobus Secundus Scotorum Reges Universitati Glasguensi donarunt et concesserunt: ac etiam fecimus constituimus et ordinavimus et tenore presentis carte nostre facimus constituimus et ordinamus vicecomitem nostrum de Abirdene seu eius deputatum aut Aldermannum burgi nostri de Abirdene aut ballivum Episcopi Abirdonensis pro tempore de civitate veteri Abirdonensi Conservatores privilegiorum nostrorum jurium libertatum et commoditatum predicte nostre Universitatis et studii generalis ut hujusmodi conservari et defendi faciant adeo libere et cum omni potestate et jurisdictione sicut Conservatores in prefata Universitate Parisiensi habent a Cristianissimis Francorum regibus absque interruptione seu violatione quibuscunque Preterea nos in laudem et honorem Sancte et individue Trinitatis beatissime et gloriosissime semperque Virginis Marie et Sanctorum Andree Apostoli Kentigerni et Germani confessorum et pontificum ac omnium sanctorum et electorum Dei ad perpetuam rei memoriam ac pro salute anime nostre et carissime conjugis nostre future et salute animarum illustrissimorum principum sanctissime memorie Jacobi tertii Scotorum Regis progenitoris nostri et Margarete Regine Scotie sue conjugis nostre genetricis carissimorum et pro salute fratrum nostrorum

viz. predicti Jacobi Archiepiscopi Sanctiandree et Ducis Rossie etc. et Johannis Comitis de Mar et Gariauch etc. et omnium antecessorum et successorum nostrorum et pro salute vestre Reverende paternitatis ac omnium nobis consanguinitate affinitate seu beneficiis junctorum et eorum quos in hac vita offendimus ad quorum obligamus emendam et omnium fidelium defunctorum ecclesiam collegiatam in predicta Universitate civitatis veteris Abirdonensis super fructibus redditibus et proventibus dictarum ecclesiarum de Aberluthnot Glenmyk et Abirgarny et annuis redditibus predictis per nos datis ad sustentationem personarum subscriptarum per vestram reverendam paternitatem fundandam duximus et erigendam viz Unius in facultate theologie unius in facultate decretorum unius in facultate juris Imperialis et Civilis unius in facultate medicine et unius in facultate artium instructorum ac sex studentium et sex presbiterorum et capellanorum inibi Deo deserviturorum. Vestram igitur reverendam paternitatem precamur rogamus et requirimus quatenus in completionem et perfectionem fundationis et erectionis Universitatis Studii generalis et ecclesie collegiate predicte fructus redditus et proventus predictarum ecclesiarum et dictos. annuos redditus per nos datos inter personas predictas tam regentes legentes et studentes in prefatis facultatibus quam presbiteros et capellanos inibi Deo deservituros prout vobis visum fuerit expediens et secundem tenorem Commissionis dicti sanctissimi domini nostri Pape vobis desuper directe dividere et distribuere ac ipsam ecclesiam collegiatam in predicta Universitate ad effectum prescriptum de novo erigere dictasque personas in dicta ecclesia collegiata pronunc instituere et easdem justis exigentibus causis ad vestri et successorum vestrorum beneplacita removere et alios iterum earum locis instituere et etiam perpetuis futuris temporibus per vos et successores vestros quotiens vacent de eisdem personis ydoneis providere et omnia alia et singula que ad premissa requiruntur per vestri pastoralis officii sollicitudinem facere et exercere ac in divini cultus augmentum de gratia speciali approbare ratificare et confirmare velitis ut exinde a rerum omnium Conditore meritum et remunerationem adipisci et a nobis gratias et favores singulares reportare valeatis in futurum. In cuius rei testimonium presenti carte nostre magnum sigillum nostrum apponi precepimus Testibus predicto carissimo fratre nostro Jacobo Sanctiandree Archiepiscopo duce Rossie &c. dilectis consanguineis nostris Archibaldo Comite Angusie domino Douglas cancellario nostro Archibaldo Comite de Ergile domino Campbell et Lorne magistro hospitii nostri Patricio comite de Boithvile domino Halis etc.

« AnteriorContinuar »