Imagens da página
PDF
ePub

bursarii reliqua stalla occupabunt Quibus pacifice locatis divinum servitium compleatur prout solemnitas diei exposcit cum organis vel sine organis arbitrio principalis et cantoris aut eo absente sub-principalis faciendo differentiam inter solenne et feriale officium secundum gratiam eis datam prout Deo respondere voluerint orando pro serenissimo rege nostro Jacobo quarto et suis nobilissimis progenitoribus atque successoribus pro nobis et notris antecessoribus successoribus amicis et consanguineis ac animabus defunctorum Dominicis vero et festis cum diacono sub-diacono et accollito sed diebus solennioribus cum aliis altaris ministris honeste ut decet major missa celebretur cum cappis pretiosioribus in aliis festis cum cappis minus pretiosis secundum solennitatis exigentiam Volumus etiam ut unus octo prebendariorum predictorum in organis ludere exacte callentem arbitrio principalis subprincipalis cantoris et sacriste eligatur Qui pro suis laboribus in lusu diebus et horis consuetis et pro custodia dictorum organorum ut decet ultra suum salarium duas marcas ad quatuor anni terminos a procuratore dicti collegii percipiet In gratiis vero quotidianis post refectionem corporalem volumus ut preces fiant pro salute et incolumitate ecclesie catholice regis regni et animabus fundatorum Preterea volumus et ordinamus quod pro firmis et proficuis terrarum de Culyne et Andaite alias per quondam honorabilem virum Jacobum Reidheuch dicto collegio datarum et concessarum fiat imprimis per omnes prebendarios et regentes dicti collegii unum anniversarium pro anima dicti Jacobi parentumque et benefactorum suorum omniumque fidelium defunctorum in die obitus dicti Jacobi in habitibus suis convenientibus cum placebo et dirige in nocte precedenti cum missa in cantu in crastinum Necnon a singulis prefatis regentibus et prebendariis unam missam privatam pro salute et incolumitate Jacobi quarti Scotorum regis et Margarete regine ac animabus predictis Pro quibus in communi percipient intra se viginti solidos inter presentes tantummodo distribuendos reliquas vero firmas et proficua dictarum terrarum cum pertinentiis duobus pauperibus scolaribus in grammatica studentibus quousque fuerint promoti in artibus inter eosdem distribuenda Pro quibus dicti scolares tenebuntur dicere psalmum de profundis cum collecta consueta omni die dominico in dicta nostra ecclesia collegiata pro animabus predictis prout Deo respondere voluerint ut in carta desuper confecta latius continetur Item volumus et ordinamus ut liberius omnes nostre fundationis literis incumbent arbitrio principalis subprincipalis et regentium eligatur provisor idoneus qui eorundem in dicto collegio expensis quoad esculenta et poculenta pro

videat sic videlicet quod dum principalis et subprincipalis actu in philosophia et artibus regentie officium exercuerint expensis dicti provisoris quoad esculenta et poculenta sustentetur Aliorum vero dictorum in theologia studentium ad regentiam ut prius dictum est electorum quilibet casu quo principalis et subprincipalis fuerint actu legentes medietatem sue portionis impensis provisoris habebit et pro alia medietate solvet Statuimus etiam et in virtute sancte obedientie precipimus omni die post vesperas salutationem fieri benedicte virgini Marie in qua omnes ad eas vesperas astricti presentes esse debent in eisdem habitibus quibus in vesperis interfuerunt. Diebus solemnibus et in sabbatis finitis vesperis egredientur omnes chorum bini et bini precedentibus ceroferariis et aqua benedicta per unum puerorum in navi ecclesie cantando salve regina cum organis aut aliam antiphonam qua finita cum collecta sive oratione de beata virgine omnibus ad orientem conversis cantetur alia antiphona de cruce beata virgine vel aliquo patronorum rebus factis sive discantu absque oratione vel collecta qua finita omnibus ad genua prostratis salutetur benedicta virgo ter angelica salutatione ave gratia plena cum novem tinnitis majoris campane aspergatque interim exequutor officii quicunque fuerit aqua benedicta omnes in dicta salutatione presentes Et ita finiatur illius diei officium. Aliis vero diebus arbitrio principalis subprincipalis et sacriste ac cantoris salutatio beate Marie virginis cum organis aut sine organis cantetur servato tamen dicte processionis ordine In introitu vero receptione seu admissione cujuslibet nostre fundationis ante omnia idem recipiendus seu admittendus tactis sacris Dei evangeliis juramentum prestabit corporale hec nostra supra et infrascripta statuta et constitutiones inviolabiliter observare singula privilegia dicti collegii defendere commodum et utilitatem ejusdem in omnibus juxta posse suum procurare In hujusmodi autem receptione electione seu admissione non interveniant supplicationes seu munera quorumcunque sub pena damnationis eterne et districti judicii interminationis Quod si pro quocunque tales seu talia fiant (quod absit) decernimus talem inhabilem ad quamcunque bursam seu prebendam in nostro collegio obtinendam ex tunc et imposterum Nec aliqui recipiantur vel admittantur nisi habiles mansueti et bone inclinationis quorum mores et inclinationes sint electoribus et admittentibus prius cogniti prout summo deo respondere voluerint in die judicii Vicarii insuper pensionarii perpetui dictarum ecclesiarum dicto collegio unitarum quum vacaverint ad presentationem dictorum principalis et subprincipalis aliorumque prefatorum dictorum dicti collegii et grammatici pertinebunt admissio

vero sive eorum collatio ad cancellarium preterquam provisionem et collationem vicarie pensionarie de Aberluthnot quam ad loci ordinarium reservamus Admissio vero capellanie Sancti Germani in Laudonia ad plenam dispositionem cancellarii prefate universitatis spectare volumus sic videlicet quod si dictus capellanus ad dictam capellaniam personaliter minime residentiam fecerit et terram eidem capellanie annexam suis sumptibus non coluerit seu seipsum absque causa rationabili per quindecim dies ab eadem absentaverit sit ipsa capellania ipso facto privatus et alteri per dictum cancellarium provideatur Percipietque idem capellanus cum dictis terris omnes et singulos annuos redditus quondam ejusdem capelle ex parte australi aque de Forth una cum oblationibus a Christi fidelibus in eadem capella oblatis seu charitative collatis Item volumus et ordinamus quod hujusmodi prebende per nos in dicto collegio fundate sint ad quecunque officia vel beneficia in nostra ecclesia cathedrali Aberdonensi existentia incompetibiles ad alia autem beneficia vel officia in quibuscunque aliis ecclesiis vel locis etiam si talia fuerint beneficia vel officia alias incompetibilia competibiles esse declaramus Assignavimus etiam ad comparandum oleum pro lampade continue ardenti die et nocte coram venerabili sacramento in choro dicti collegii necnon pro pane et vino cera et candelis pro missis matutinis et vesperis tam in hyeme quam in estate singulis annis in ecclesia ejusdem exponendis bene et honeste ut decet cum tedis et cereis ut moris est secundum diei solemnitatis exigentiam necnon in diebus obituum prenominati supremi domini nostri regis et nostri decem marcas annuatim una cum cera debita in oppido de Aberdon ac cum omnibus aliis annuis redditibus dicti hospitalis Sancti Germani citra aquam de Forth et etiam cum omnibus oblationibus que in dicta ecclesia ejusdem collegii a Christi fidelibus offeruntur quasquidem oblationes ad dictum collegium cum consensu et assensu rectoris ejusdem pertinere volumus et per presentes declaramus Interea precipimus et mandamus ut singulis annis ultra distributiones prefatas reservetur et colligetur summa quadraginta librarum per procuratorem dicti collegii que pro reparatione edificiorum vestium et ornamentorum dicti collegii deputetur que etiam sub anathematis pena et interminatione divini judicii singulis annis ponetur in loco securo clauso et firmo infra dictum collegium sub tribus clavibus quarum unam custodiet rector universitatis dummodo non sit de gremio dicti collegii quo sic existente officialis Aberdonensis alteram clavem principalis dicti collegii et tertiam subprincipalis ejusdem Summa vero hujusmodi depositi sit argenti de argento aut

auri de auro Volumus etiam ut annuatim summa quinque librarum ejusdem monete pro reparatione mansionum civiliste medici et grammatici quum opus fuerit applicetur et assignetur et quod hujusmodi summe non deputentur ad alios quoscunque usus jam dictos ad quas disponendas singulis annis quum necesse fuerit dicto principali ut supra pro tempore secundum quod Deo respondere voluerit committimus Quicunque autem cujuscunque conditionis existat qui hujusmodi pecuniam ad alios usus applicaverit vel qualitercunque in toto vel in parte eandem usurpaverit vel alienaverit ex nunc prout ex tunc et e contra ipso facto sententia excommunicationis majoris late sententie se noverit innodatum in quam tenore presentium incidisse declaramus absolutionem hujusmodi sedi apostolice tantummodo reservantes Et si aliqua prebenda sen bursa ad tempus vacaverit aut si aliquis prebendariorum seu bursariorum per tempus aliquod absens fuerit pecunia illius prebende seu burse secundum ratum temporis sub eadem custodia in eodem loco et ad idem opus reponetur et conservetur de quibus absentiis procurator dicti collegii auditoribus supradictis singulis annis reddet rationem et signanter vacantie annue trium studentium in artibus a primo Aprilis usque in primum Octobris exclusive hoc est a promotione magistrandorum usque ad novum auditorium Principalis autem dicti collegii cum conditionibus suprascriptis per rectorem universitatis quatuor procuratores nationum doctores in juribus pontificio et civili medicum subprincipalem regentem artium grammaticum sex studentes in theologia cantorem et sacristam seu a majori parte eorundem nominetur et eligatur et per cancellarium dicte universitatis admittatur Canonista per rectorem universitatis quatuor procuratores nationum principalem subprincipalem civilistam medicum et grammaticum nominetur et eligatur et per cancellarium admittatur Legista cum bachalariis sive studentibus jurium per dictos rectorem procuratores nationum principalem et subprincipalem canonistam medicum et grammaticum nominentur sive eligantur et per cancellarium admittantur Medicus vero per eosdem rectorem procuratores nationum principalem canonistam legistam subprincipalem et grammaticum nominetur et per ipsum cancellarium admittatur Subprincipalis vero per dictum rectorem quatuor nationum procuratores doctores singularum facultatum grammaticum artium regentes et alios nostre fundationis in theologia studentes nominetur et eligatur et per cancellarium similiter admittatur Grammaticus per rectorem universitatis procuratores nationum principalem doctores jurium medicum subprincipalem artium regentes studentes in theologia predictos can

torem et sacristam nominetur et eligatur et per dictum cancellarium admittatur Cantor vero et sacrista per principalem subprincipalem canonistam civicum medicum grammaticum et artium regentes nominentur et per cancellarium admittantur Studentes in theologia et artibus per subprincipalem regentes artium grammaticum canonistam civicum et medicum nominentur et per principalem admittantur Sex pueri in choro per subprincipalem artium regentes grammaticum cantorem et sacristam nominentur et per dictum principalem ut supra admittantur Alii vero sex prebendarii sive capellani chori per rectorem universitatis subprincipalem canonistam civicum grammaticum medicum cantorem et sacristam nominentur et per principalem ut supra admittantur ita tamen quod causa exigente rationabili de moribus aut officii non complemento vel statutorum non observatione sex prebendarii chori cum sex pueris supradictis judicio principalis subprincipalis cantoris et sacriste cum consilio tamen et authoritate prefatorum electorum prefata causa cognita de termino in terminum sint removebiles et alios in eorum locis per supradietos nominatores imponi volumus Volumus autem ut in omnibus istis electionibus seu nominationibus principalis dicti collegii habeat vocem electivam seu nominativam et conclusivam Et ut omnia in prescriptis admissionibus ad cancellarium pertinentia efficaciam habeant ipso in remotis agente seu sede episcopali vacante per capitulum nostrum Aberdonensem seu vicarium in spiritualibus per dictum capitulum instituendum exerceri volumus Et postquam predicti doctores magistri et studentes nominati et admissi fuerint infra septa dicti collegii comedant et dormiant canonista legista medico grammatico et studentibus earundem facultatum cum octo dictis prebendariis chori et sex pueris tantummodo exceptis qui suas habeant extra collegium mansiones Et si contingat prefatos electores seu nominatores infra mensem dictos prebendarios seu bursas ut supra in nostra fundatione expressatas perpetuas aut temporales de personis idoneis minime providere eligere aut nominare juxta tenorem nostre fundationis volumus et ordinamus dictas prebendas seu bursas tam perpetuas quam temporales illa vice per cancellarium provideri et institui aut ipso in remotis agente per ejus vicarium generalem et sede vacante per officialem Aberdonensem qui pro tempore fuerit proviso quod hujusmodi persone in talem eventum electi nominati seu instituti sint qualificati ut supradictum est alias eorum electio seu admissio nullius sit ipso facto seu de jure roboris aut momenti Item volumus et ordinamus quod dicti doctores magistri prebendarii studentes in theologia et artibus personalem in dicto

« AnteriorContinuar »