Imagens da página
PDF
ePub

poculentis quantum pertinet ad eos . Quiquidem prouisor de receptis per eundem quolibet die faciat compotum et rationem. Et quod cibus sit recens cum pane et ceruisia juxta mensuram pecunie eiis concessam et non alias, sic quod portio discreta fiat eisdem, juxta determinationem rectoris et principalium regentium. Et quolibet mense ad minus videant ipsi principalis et subprincipalis quo pacto res per eundem prouisorem empte sunt custodite et conseruate, juxta tenorem intratorum in libris rationum, sic quod omnia cum moderamine et discretione fideliter et deuote gubernentur et disponentur, omni fraude et dolo seclusis, ne negligentia eorundem honesta sustentatio collegii depereat

29. Item principalis et subprincipalis et regentes procurator et prouisor diligenter attendant et aducrtant circa honestatem collegii, tam intra quam extra, in aula culina gradibus et area; similiter circa focalia intrata ad usum magistrorum et studentium, ut exactissime custodiantur ab omni ignis periculo et damno in animarum suarum maximum periculum.

30. Item similiter supradicti unacum procuratore intendant quod sacrista exerceat suum officium in hiis que spectant presertim ad lotionem indumentorum collegii et vasorum enneorum mundationem, et ad custodiam stillacidiorum templi, et sic de similibus prout fundatio eiusdem cauet. Et quod cantor exerceat suum officium in omnibus et singulis quibus solaria ministrat ; ut debite exerceant sua officia et faciant ea que ex fundatione facere debeantur: necnon de regimine horologii et campanarum pulsatione: et si quos reperit contumaces, statim intimabit primario et subprimario ut illis remedia adhibeant, ceteraque alia que in fundatione eidem incumbit facienda. Similiter intendat janitoribus scilicet pro custodia loci et rerum internarum eiusdem .

31. Item similiter prouideat ne de cetero ingrediantur collegium brasitrices neque pistatrices panium auenarum, sed omnia hec ad extra prouideantur et ad portam recipiantur, propter multa inconuenientia que huiusmodi commerciis interesse consueuerunt, vel intra per ydoneum serui

torem .

32. Item quod muliercule de cetero neque rustici nisi necessitatis gratia ingrediantur templum per ostia collegii, sed tantummodo per ostia ipsius templi ad extra et non intra collegium, sed tantum magistri et studentes, sub pena arbitrio cancellarii aut rectoris pro tempore imponenda. [cum ad diuina audienda illic ingrediuntur .]

33. Item quod primarius prouideat quam citius fieri poterit de necessariis locis puta cloacarum, ut omnia ipsius collegii sint munda et honesta, ne studentes habeant quamcumque occasionem inhonesta faciendi [sicut solet in dedecus collegii .]

34. Item de cetero principalis aut subprincipalis non sint procuratores aut prouisores collegii, sed sint intendentes aliis circa mores et doctrinam studentium et eorum priuatis studiis, et presertim circa cultum diuinum et dispositionem debitam patrimonii collegii, ne pereat eorum negligentia .

35. Item primarius et subprimarius legant in theologia ad minus ter in septimana, sic quod omni die legibili absque legittimo impedimento fiat una lectio theologie studentibus in eadem et aliis audire volentibus hora octaua ante meridiem in scolis aut in aula usque ad Sabbatum, et superintendant lecturis philosophie et artium per juniores faciendis ; et ad minus quod quilibet doctorum magistrorum septies in anno verbum Dei populo in vulgari predicent, frequentius tamen in quadragesima, et suis ecclesiis communibus, ad minus quater in anno ubi conuenientius fieri poterit, ceteraque faciant que in fundatione continentur ; persuadeant etiam studentibus in theologia ut etiam ecclesiis suis communibus predicent, ut sint assuefacti et apti ad predicandum verbum Dei.

36. Studentes vero in theologia dent continuam operam theologie et philosophie; et quod intersint questionibus et reparationibus philosophie necnon disputationibus singulis diebus Sabbatinis; Et quod semel in omni quindena habeant disputationes in theologia publice in scolis omnibus audire volentibus in sextis feriis, sub pena imponenda per rectorem in quemlibet per ordinem, incipiendo a senioribus pro anno instanti, secundo anno omni sexta feria cuiuslibet septimane, quia per tunc reddantur doctiores per hunc ordinem imprimis incipiendo. [quiquidem studentes per sortes incipiant.]

37. Item quod habeant sermones Latinos hiis diebus sequentibus, videlicet in vigilia Pasce et Ascensionis Domini, feria secunda Penticostes, in vigilia Assumptionis, ad mane in vigilia Natiuitatis Marie, in solempnitate beati Jheronimi, in obsequiis Fundatoris, in commemoratione Animarum, in festo beati Andree apostoli, in vigilia Natiuitatis Domini, in vigilia Epiphanie, in vigilia Purificationis. [in Synodo .]

38. Item hii omnes faciant se promoueri ad sacerdotium infra annum a ui receptionis eorundem, sub pena remotionis eorundem a suis bursis. Et

postquam promoti fuerint missas celebrent pro Fundatore ut debent. Et similiter quod infra quadriennium faciant se promoueri ad gradum bacchalareatus in theologia sub simili pena; qui cum promoti fuerint legant in theologia juxta tenorem fundationis, sub pena depriuationis ab eorundem bursis ipso facto .

39. Item quod primarius et alii regentes habeant quotidianam lecturam in biblia ante comestionem et post, juxta tenorem fundationis, per totum annum in prandio et in coena

[ocr errors]

40. Item prefati in theologia studentes qui assumpti fuerint ad regentiam in artibus ultra portionem suam habeant quatuor libras huius monete pro suis laboribus .

41. Item quod regentes statim post pulsum campane ingrediantur scolas et incipiant lecturas suas, et similiter ad questiones, ne studentes habeant occasionem vacando otio, aut aliis confabulationibus tempora sua inutiliter exponendo suos regentes expectantes.

42. Item quod in actibus magistrorum et bacchalariorum non expendantur ultra summam xiv s. in omnibus expensis in scolis aut in aula; bursarii tamen studentes gratis promoueantur in singulis actibus; et quod solum probi viri et honesti recipiantur in scolis et in aula atque ad premissa vocati, et nulli alii.

De actibus publicis

43. Item quod in bacchanalibus bacchalariorum et magistrorum dum in actibus promoueantur, non admittantur ingredi aulam neque in scolis nisi fuerint nominatim vocati et descripti, et illis diebus non recipiantur viles persone neque garsiones, ut facere assueuerunt, sed tantummodo honesti et fidedigni viri.

De bursis taxandis.

44. Item quod non capiatur pro bursa magistrandorum aut bacchalariandorum ultra summam xiiis. a diuitibus, nisi fuerit beneficiatus aut filius comitis aut prepotentis domini, qui etiam ultra summam viginti solidorum non soluant; inferiores taxentur arbitrio examinatorum et regentium et hoc consilio rectoris dummodo presens fuerit. Et quod receptor earundem bursarum singulis annis reddat computum juxta tenorem fundationis. Et quod idem receptor bursarum recipiat pro caputio foderato tempore exami

nationis magistrandorum xviiid. a diuitibus, et ab inferioribus xüd. Et reddet rationem de dicta pecunia hincinde recepta cum pecunia bursarum predictarum.

45. Que tenentur studentes soluere proprio regenti.

Item diues pro libro summarum incipiente prima figura. vs.
Item in initio secundi anni pro logica. vs.

Item in determinantiis bacchalariandorum pro questione

Item in maioribus responsionibus. vs.

Item pro recursu et lectura textus . xs.

[ocr errors]

Quorum quinque soluantur ante examen bacchalariatus, et quinque ante examen magistrorum.

[merged small][ocr errors]

Item cum minus potentibus componatur amicabiliter cum consilio principalis et subprincipalis absque murmuratione, habendo semper respectum ad parentes studentium, ne habeant occasionem amouendi filios suos a studio, aut super premissis grauentur; et a pauperibus et bursariis nihil exigatur, sed omnia gratis exhibeantur usque ad gradum magisterii inclusiue prout Deo respondere voluerint.

Item beneficiati et insignes notati component cum regenti prout ei visum fuerit .

46. Que tenentur studentes soluere in actibus publicis commessatione in aula pro suis regentibus. is.

Item in festo pistellorum quilibet soluat

Item in determinantiis bacchalariandorum, pro diuitibus xls.

Pro inferioribus componatur; beneficiatis et nobilibus iiilib. vis. viiid. Item in maioribus responsionibus, pro diuitibus xls.

Pro inferioribus compositio secundum discretionem regentis.

Item pro paruis responsionibus, pro diuitibus iiiis.

Pro inferioribus compositio pro augmentatione portionis in aula fienda . Item examinatoribus bacchalariandorum, pro diuitibus ut supra is. Item in actu magisterii ut supra in actu bacchalariatus .

Item si plures sint in classe omnes taxationes minorabuntur unacum cheroticis et birretis, arbitrio principalis et subprincipalis ; et quicunque sit prouisor actus reddet rationem primario et subprimario

Item quod de cetero actus determinandorum incipiantur hora octaua ante meridiem, sic quod finiantur ante horam decimam ante meridiem eiusdem diei, ut ne aliqui a personis honestis ad huiusmodi vocatis habeant ingressum in aula tempore actus.

47. Que debentur Bedallo .

Item pro incorporatione cuiuslibet suppositi jurati sub rectore vid.
Item pro prima figura vid.

Item pro initio logices vid.

Item ad actum bacchalariatus iis.

Item in examinatione bacchalariandorum vid.

Item in magnis responsionibus vid.

Item in examinatione magistrandorum et actu licentiatus iiiis.

48. Item quod de cetero mansionibus ad extra constructis, sicuti est mansio grammatici medici et ciuiliste, nihil exigant pro reparatione aut edificatione mansionum suarum preter summam quinque librarum pro sustentatione dictarum mansionum, que singulis annis debet locari in corbano ad effectum presentium.

49. Item quod signentur sex cubicula pro sex studentibus in theologia; cum quibus locentur duodecim studentes in artibus, qui dicta cubicula pro se et suis successoribus ubique possidebunt.

50. Item pro festis Natiuitatis, Joannis baptiste, apostolorum Petri et Pauli, ultra summam xiid. a diuitibus non recipiatur; et pauperes nihil soluant; et quod quilibet regens aduertat quod non ultra exponatur in huiusmodi festis.

[merged small][ocr errors]

51. Quo die per reuerendum in Christo patrem ac dominum Villelmum diuina miseratione Aberdonensem episcopum moniti fuerunt magistri Alexander Allerdes Joannes Hendersoun Andreas Elder Jacobus Chalmyr Vilhelmus Dauidsoun et Villelmus Skeyne studentes in theologia infra nouum collegium uniuersitatis Aberdonensis ex suis propriis confessionibus ad faciendum eos et eorum quemlibet promoueri ad sacerdotium infra diem date presentium et proximum pascha in anno etc. quinquagesimo, et quod

« AnteriorContinuar »