Imagens da página
PDF
ePub

II.

LEGES

COLLEGII REGII ABERDONENSIS,

POST ALIQUOT ANNOS EDITAE.

1. Cum primarius studiorum finis, sit pura Dei religio ejusque operum ac beneficiorum cognitio: quae sicut doctrina traditur, ita probitate morum comprobetur

2. Nemo in studiosorum collegii numerum, qui orthodoxam religionem, juxta nunc receptam in regno Scoticano formulam non profiteatur, recipiendus est.

3. Diebus Dominicis, concionibus et exercitiis sacris, et singulis septimanae diebus, precibus matutinis et vespertinis omnes citra discrimen intersunto 4. Sacris finitis, die praesertim dominico, pro vetere eaque laudatissima consuetudine, omnes praeceptores classici a suis singuli discipulis, sacrarum concionum rationem exigunto, et praecipuos doctrinarum locos atque usus, cum iisdem familiariter repetunto ac conferunto .

5. Biblia sacra, et Psalterium paraphrasticum, omnes sibi comparanto, quibus cum publice tum privatim, sedulo et serio utuntor.

6. Ad collegium nemo admittitor, in eodem nemo retinetor, in quo non sit verecundiae et diligentiae indicium, multo minus qui profligatae naturae vel indolis fuerit.

7. Quicunque damnum aliquod collegio dederit, juxta rationem delicti punitor, et damnum ex gymnasiarchae et praeceptorum praescripto resarcito.

8. Lectionibus et disputationibus cum publicis tum privatis singuli frequentes intersunto: absentes a praeceptoribus secundum collegii consuetudinem castigantor.

9. Hora nona vespertina singuli studiosi per singula cubicula vicissim, praemissa capitis alicujus biblici lectione, Deum suppliciter oranto, et precandi munere funguntor; et quo melius juniores infirmitati suae consulant (qui dexteritate publice precandi sine aliquo librorum subsidio non pollent) ex libellis liturgicis statas solennesque formulas adhibento. Et ut haec aliaque ejusmodi pietatis officia in cubiculis rite perficiantur Hebdomadarius cubiculorum inspector (accedente collegarum consilio et authoritate) sedulo perspicito.

10. Non tantum privatis singuli suis, sed et omnibus omnino praeceptoribus, debitam reverentiam atque obedientiam omnes ad unum discipuli exhibento, et in omnibus rebus licitis atque honestis, sine mora aut murmure, suaviter obsecundanto. Utque affectum animi externo etiam gestu testatum faciant, singuli itaque passim in praesentia praeceptorum (praesertim vero in publicis congressibus et aliorum conspectu) capita, ut par est, aperiunto. [Non tantum singuli sed omnes omnibus praeceptoribus reverentiam et obedientiam exhibento et in rebus omnibus licitis obtemperanto .]

11. In vestibus nec luxus nimius, nec dissoluti animi indicium conspicitor [insit], sed, pro gentis et qualitatis consuetudine, scholaeque gravitate, unusquisque vestitor, speciatim vero galerati et togati sunto [praesertim galero et toga decentibus induitor]: pileati et palliati rarius; nec nisi quando in vicinam urbem camposve lusorios proficiscendum fuerit .

12. Sermo omnium ubique Latinus aut Graecus esto; qui secus fecerit a progymnasiarcha publice plectitor

13. In scholas singuli suas ad tintinnabuli sonitum conveniunto; alii aliorum scholas ne impediunto; dum studiis incumbunt studiosi vero in scholis cubiculis vel musaeis, nemo eorum studia, clamore, cantu, strepitu, tumultu vel immodica deambulatione perturbato [clamor rixae strepitus omnisque perturbatio longe absunto .]

[Dum extra classes sunt studiosi, in suis se singuli cubiculis contineant; alii aliorum studia ne impediunto .]

14. Nequis in area aut in pergulis oberrato, nequis ad vicini cubiculum

sine causa idonea accedito: coitiones et congressus illiciti per cubicula et alibi vitantor: omnis denique immodestia longissime abesto .

[Condiscipulos aut contubernales tempestive dormientes aut studiis suis incumbentes nemo voce, strepitu, vel immodica deambulatione impedito .]

15. Studiosorum nemo in janitoris et apparitoris officium temere involato, nec ullo obtentu campanas movere aut pulsare tentato

[ocr errors]

16. Qui extra collegium victitant studiosi, hora octava vespertina ad majoris tintinnabuli sonitum frequentes a coena in collegium redeunto, et in dormiendi horam studiis invigilanto .

17. Nemo, nisi patente janua aut impetrata venia, collegio egreditor; egressus, quam primum [cum convenientia debita] revertitor, studiisque qua par est diligentia incumbito .

18. Munditiem elegantiamque collegii omnes procuranto; cubicula, podia, scholae, area collegii, omniaque ejus loca munda servantor; excrementa nulla nisi locis ad id destinatis ejiciuntor

19. Laminas plumbeas, tegulas lapideas, fenestras vitreas, tabulata, podia, suggesta, subsellia, scamna, mensas, lectos, ceteraque omnia collegii instrumenta, ornamenta, utensilia, lignea, ferrea, stannea fixa vel mobilia, nequis perfringito, perforato, aut alia quavis ratione corrumpito; speciatim vero picturae, sculpturae, caelaturae, nominumque incisurae prohibitae sunto; qui hic deliquerit, damnumve dederit, severe punitor, et damnum suis impensis praestato .

20. Publicos collegii servos, nemo convitiis, multo minus pugnis aut verberibus afficito, nec praeceptorum mandata exequi prohibeto .

21. In prandiis in coenis et in omnibus congressibus singuli civilitatis rationem habento; de rebus honestis jucundis utilibus sit sermo; idemque pudicus verecundus et liberalis esto

22. Rixae, convicia, [improperia], probria et opprobria [denique] omnia a congressibus absunto: auctor dissidii partium et discordiae severius punitor, et nisi desinat e collegio excluditor.

23. Jurantes, execrantes, pejerantes, maledicentes, vel obscoena effutientes, aut pietatem aut sanctimoniam irridentes modo praedicto puniuntor . 24. Injuria lacessitus ne retaliato, sed ad praeceptores [praeceptorem] vel gymasiarcham deferto, sic ut injuriam inferens ex eorum arbitrio puniatur .

25. Gladios, pugiones, sclopos, tormenta, et arma quaecunque nemo gestato; qui secus fecerit armorum damno punitor; qui arma attulerit, eadem

gymnasiarchae progymnasiarchae vel praeceptori proprio custodienda in feriarum tempus tradito.

Nemo alteri vim inferat, pedibus, pugnis, lapide, armis, vel alia quacunque ratione; qui fecerit, gravissimas poenas solvito, .

26. Malorum familiaritates, consuetudines, congressiones, compotationes omnes intempestivas et commessationes immoderatas fugiunto; qui secus fecerint puniuntor .

27. Dum collegio egrediendum est ad sacras conciones ad animorum recreationes et lusus honestos, omnes ad tintinnabuli sonitum redeunto; simul egrediuntor, simul regrediuntor.

28. Nemo in urbem vicinam Aberdonensem, nisi necessaria de causa et venia etiam impetrata, divertito.

29. Ludant inter se studiosi, ac inter ludendum, modestia comitasque servantor. A ludis vero et sponsionibus, quae animos irritare vel ad rixas pugnasque provocare possunt, omnes abstinento, nec magnas sponsiones

certanto.

30. Ludi omnes illiberales, ut aleae, taxillorum, pictorum foliorum, omniaque ejusmodi quae turpe lucri desiderium fovent, animum liberaliter non exercent, et in quibus plus est fortunae quam industriae, prohibiti sunto; qui illis assueverit pro modo punitor

31. A ludo horam circiter quartam, omnes ad lectiones suas revertuntor ; nulli tum liceat impune abesse

[29. Post coenam in cubicula sua singuli se conferunto, et in dormiendi horam studiis vacanto, nisi forte reparationes (ut vocant) a coena instituantur] .

32. Praeceptorum aliquis hebdomadatim [dum hebdomadarius] hora nona vespertina omnia cubicula invisito [invisitat], si quid minus decorum invenerit, admoneto; [eidem cubiculorum januae, simul ac pulsarit, apertae sunto]; sed ignis [ignium] et candelarum praecipua cura esto, ne (quod Deus avertat) collegium incendio damnum patiatur; qui hic periculum fecerit collegio extruditor .

33. Preces matutinae hyeme concelebrentur horam circiter septimam; post equinoctium vernum sub sextam; preces vespertinae statim post horam sextam; semperque prius citatis studiosorum nominibus, et absentibus a censore fideliter notatis .

34. Statim a precibus matutinis singuli privatas suas scholas adeunto,

repetitionum pridie praescriptarum ratio exigitor, praelectiones novae (illius diei pensa) docentor, et ante egressum e scholis recoluntor .

35. Horis decima et secunda itemque quarta pomeridiana diei feriatae, omnes studiosi frequentes conveniunto, quod ut diligentius fiat, omnium nomina praedictis horis in schola publica recitantor; absentes a censore publico notantor; qui nisi idoneam attulerint excusationem a progymnasiarcha (ut par est) castigantor.

36. Hora undecima antemeridiana, omnes ad unum studiosi in publicum auditorium conveniunto; singuli praelectionibus conferendis diligenter in meridiem se exercento: omnes huic diatribae praeceptores (ni grave intervenerit impedimentum) discipulorum dubiis dissolvendis intersunto; a quinta vespertina in sextam, omnes in scholis privatis praesentes sunto, et unusquisque, prout designatus fuerit, illius diei praelectionis praeceptori rationem reddito; ignarus pro modulo delicti punitor.

37. Die Saturni statim a precibus matutinis, de liberali aliquo subjecto a tribus superioribus classibus, in scamno inferiori scholae publicae, tres orationes bene concinnatae (idiomate Latino vel etiam Graeco) clare distincteque declamantor; omnes tum praeceptores tum discipuli intersunto; singulorum orationes praecedente quum declamentur septimana a propriis praeceptoribus releguntor, et si opus fuerit castigantor

.

38. Hujus etiam diei tempus antemeridianum inter horam decimam et duodecimam disputationibus publicis impenditor; ad unum omnes studiosi praesentes sunto, exceptis forte adolescentibus ordinis primi, qui illis horis in schola privata exercebuntur. Theses ostio scholae publicae affiguntor, verum prius (ad minus pridie illius diei) hebdomadarius, qui et praeses est, sua vice easdem relegito, et si opus fuerit emendato.

39. Singulis septimanis (si coelum fuerit serenum) diebus solitis, ludendi facultas ter conceditor, a prandio scilicet in horam quartam pomeridianam . Praeceptorum aliqui, ad minimum hebdomadarius, discipulos una omnes in campos maritimos ducito et reducito, nominibus etiam citatis absentes a nomenclatore notantor [a hora quarta,] et illius absentiae ratio a progymnasiarcha publice exigitor.

40. Singulis diebus Dominicis post preces matutinas et ante preces vespertinas discipulorum classes singulae in scholis suis privatis exercitiis sacris (sicut in more positum est) praesente ac praeeunte proprio praeceptore incumbunto. Eleemosinam etiam a singulis discipulis singuli prae

« AnteriorContinuar »