Imagens da página
PDF
ePub

piscarias domus edificia firmas decimas proficua et devorias eorundem que olim ad fratres carmelitas prope burgum nostrum de Banff perprius pertinuerunt. omnes annuos redditus proventus feoda communias croftas domus cubicula et hortos que prius in proprietate seu communi capellanis dicti collegii ac burse canonice et civili eiusdem perprius pertinuerunt tanquam nunc vacanti vel quum dicta beneficia capellanias annuos redditus croftas et edificia in futurum vacare contigerit per decessum dimissionem seu deprivationem presentium ... possessorum eorundem in proprio patrimonio vel in communi quovismodo . . . vobis precipimus . . . quatenus dicto principali . . . sasinam . . . dictorum beneficiorum ecclesiarum capellaniarum juste haberi faciatis . . . Datum sub testimonio nostri magni sigilli apud Halieruidhouss decimo die mensis Septembris anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo quarto et regni nostri anno octavo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Preceptum sasine decanatus

95. Jacobus Dei gratia rex Scotorum omnibus probis hominibus totius terre sue . . . salutem sciatis quia nos intelligentes quod annui redditus seu proventus novi collegii Abirdonensis tam exigui valoris sunt ut hac nostra etate minime sufficiant ad sustentationem principalis subprincipalis magistrorum regentium bursariorum et officiariorum necessariorum predicti collegii nec ad sustentationem et reparationem eiusdem ac itaque volentes exiguos proventus dicti collegii augere ut in futurum idem collegium in statu bono remaneat pro bona voluntate quam ad propagationem et incrementum bonarum literarum ac juventutis instructionem et educationem gerimus ut ipsi bona et utilia instrumenta sunt ad serviendum in ecclesia Dei et republica nostri regni in futurum cum avisamento dominorum nostri secreti consilii dedimus . . . predicto collegio Abirdonensi principali subprincipali magistris regentibus bursariis membris eiusdem ac eorum successoribus Totum et integrum beneficium decanatus Abirdonensis rectoriam et vicariam ecclesie parochialis de Sanct Machar eidem decanatui annexatam et pertinentem cum omnibus et singulis fructibus redditibus decimis decimis garbalibus emolumentis devoriis manso gleba et terris ecclesiasticis earundem. . . Jacens infra diocesim Abirdonensem et vicecomitatum nostrum

eiusdem idque liberum ab omni solutione tertie taxationis vel aliarum impositionum quarumcunque quodquidem beneficium nunc vacatum per dimissionem magistri Roberti Maitland ultimi decani et possessoris eiusdem factam per ipsum suosque procuratores. . . in favorem predicti collegii et membrorum eiusdem Reservando dicto magistro Roberto usufructu dicti decanatus ... pro omnibus diebus vite sue Tenendum . pro perpetuo mortificatum in futurum . . Reddendo . . . nobis et successoribus nostris suffragia orationis et precum omnibus temporibus futuris ac prestando eorum curam et diligentiam in eruditione et instructione juventutis in bonis literis secundum tenorem fundationis . . . Quare mandamus episcopo Abirdonensi vel in eius absentia cuicunque ministro intra diocesim Abirdonensem ad tradendum institutionem et possessionem dicti decanatus . . . dictis principali subprincipali magistris regentibus bursariis ac officiariis collegii antedicti... In cuius rei testimonium huic presenti carte nostre magnum sigillum nostrum apponi precepimus testibus predilectis nostris consanguineis et consiliariis Joanne Atholie comite domino de Balvany etc. cancellario nostro Colino Argadie comite domino Campbell et Lorne etc. justiciario nostro generali Jacobo comite de Mortoun domino de Dalkeith etc. magno regni nostri admirallo reverendissimo ac venerabili in Christo patribus Patricio Sancti Andree archiepiscopo Roberto commendatario monasterii nostri de Dunfermeling nostro secretario dilectis nostris familiaribus et consiliariis magistro Jacobo Makgill de Rankelour nethir nostrorum rotulorum registri ac consilii clerico Lodovico Bellenden de Auchnoull milite nostre justiciarie clerico Alexandro Hay nostre cancellarie directore et magistro Thoma Buquhannane de Ybert nostri secreti sigilli custode apud castrum nostrum de Striviling octavo die mensis Aprilis anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono et regni nostri duodecimo .

Union of Snaw and Spittal to the parish of Sanct Machar.

96. James be the grace of God king of Scottis to all and sindrie oure liegis and subdittis quhome it effeiris . . . greting wit ze ws understanding that be act of oure parliament it is thocht expedient statute and ordanit that everie paroche kirk and samekill teindis as sall be fund to be a sufficient and

competent parochin thairfor sal haf thair awin pasture with a sufficient and competent stipend according to the estait and habilitie of the plaice and we considering that the kirkis of Snaw and Spittall personage and vicarage of the same ar situat within the myddis of the parochin of Sanct Machare quhilk is the parochin of the cathedrall kirk of Auld Aberdene and that the teindis of the saidis thre kirk viz. of Machar Snaw and Spittall ar all unitid and annexit to the collage and universitie of Aberdene as lykewyise that the fructis of the saidis kirkis of Snaw and Spittall ar not abill to sustene ane minister of Goddis word to serue and mak residence at the same nethir yit ar thay congregationis of grit boundis or utherwyiss populus that thai require ony seuerall ministratioun bot maist convenientlie may resort to the said cathedrall kirk of Machar parochin and heir the doctrine of the evangell and be subiect to the disciplene of the same thay being all annexit to the said collage willing to find a qualifeit minister for thair confortis and we willing the incress of Goddis glorie be the preiching of the evangell ovir all pairtis of oure realme and that competent and qualifeit ministeris may be found to waik on thair vocatioun Thairfore haue unitit and annexit. . . the saidis parsonageis and vicarageis of Snaw and Spittall with all that may efter follow to the said parochin and paroche kirk of Machar callit the cathedrall kirk of Auld Abirdene as haill incorporat in ane parochin in tyme cuming to be servit be ane minister and under ane disciplene and that the parochinneris of Snaw and Spittall be compellit to resort to the said kirk of Machar to heir thair the evangell preichit the sacramentis ministrat and disciplene exercisit as to thair awin propir parochin in all tyme to cum and confer and contribute to the reparatioun of the said kirk of Machar as to thair awin paroche kirk in all behalffis and oure utheris letteris to be derect for reparing of the said Machar kirk to be extendit to the saidis parochinnis of Snaw and Spittall in all pointis with power to the said collage of Abirdene and memberis thairof with. aduyse of the taxmaisteris of the paroche of Machar to dimoleishe and tak doun the ruinous wallis and tymber of the present kirkis of Snaw and Spittall now abusit to superstitioun and idolatrie and to imploy the same for reparatioun of the said kirk of Machar being utherwyiss a grit and costlie work as thai will answer to God upoun thair conscience and unto ws heirupoun quhilk we promeiss to ratifie and approve be awise of oure estaitis in oure nixt parliament Gevin under oure privie seill at Halierude

hous the fyvetene day of Maii the yer of God M. v° foure scoir thre zeris and of oure rignne the sextene yeir. Per signaturam . . .

Preceptum pro sasina ecclesie de Meythlik .

. . . suis ad

97. Jacobus Dei gratia rex Scotorum omnibus probis hominibus . . . quos presentes litere pervenerint salutem. Sciatis quia nos intelligentes quod annui redditus seu proventus novi collegii Abirdonensis tam exigui valoris sunt ut hac nostra etate minime sufficiant ad sustentationem principalis subprincipalis magistrorum regentium bursariorum ac officiorum necessariorum predicti collegii nec ad sustentationem et reparationem eiusdem ac itaque volentes exiguos proventus dicti collegii augere ut in futurum idem collegium in statu bono remaneat pro bona voluntate quam ad propagationem et incrementum bonarum literarum ac juventutis instructionem et educationem gerimus ut ipsi bona et utilia instrumenta sint ad serviendum in ecclesia Dei et republica nostri regni in futurum cum avisamento dominorum nostri secreti concilii dedimus . . . predicto collegio Abirdonensi principali subprincipali magistris regentibus bursariis membris eiusdem ac eorum successoribus Totum et integrum beneficium rectorie et vicarie de Meythlik cum omnibus et singulis fructibus redditibus decimis decimis garbalibus emolimentis devoriis manso et gleba terris ecclesiasticis earundem ac omnibus suis pertinentiis Jacens infra diocesim Abirdonensem et vicecomitatum nostrum eiusdem Idque liberum ab omni solutione tertie taxationis vel aliarum impositionum quarumcunque proviso tamen quod dicti principalis subprincipalis magistri regentes aliaque dicti collegii membra sustentare tenebuntur unum sufficientem ministrum ex dicti collegii gremio per eos eligendum qui in verbi Dei predicatione sacramentorum administratione et discipline ecclesiastice exercitione inhabitantibus infra parrochiam dicte ecclesie de Methlik sit idoneus. Quodquidem beneficium nunc vacat per dimissionem magistri Walteri Stewart principalis dicti collegii ultimi possessoris eiusdem factam per ipsum personaliter presentem et dimittentem in favorem prefati collegii et membrorum eiusdem reservato dicto magistro Waltero usufructu dicti beneficii ac omni jure et titulo que ante dimissionem eiusdem habuit pro omnibus diebus vite sue Reser

...

vando etiam integro lie annett dicti beneficii post eius decessum suis executoribus absque partitione Tenendum . . . pro perpetuo mortificatum in futurum. . . Reddendo inde annuatim . . . nobis et successoribus nostris suffragia orationis et precum omnibus temporibus futuris ac prestando eorum curam et diligentiam in eruditione et institutione juventutis in bonis literis secundum tenorem fundationis per nos confecte seu conficiende Quare mandamus episcopo Aberdonensi vel in eius absentia cuicunque ministro infra diocesim Aberdonensem ad tradendum institutionem et possessionem dicti beneficii. . . dictis principali subprincipali magistris regentibus bursariis ac officiariis collegii antedicti . . . In cuius rei testimonium presentibus magnum sigillum nostrum apponi precepimus apud Dalkeith undecimo die mensis Marcii anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo sexto et regni nostri vicesimo

98. Precept of poinding at the instance of Beroald Innes commissour of Kings college granted by Alexander Chein person of Snaw and commissar of Aberdene against the tenants of Haltoun of Balheluie for non payment of the yearly annuity due for the years 1583-1584-1585-1586-1587 and 1588 . Which precept is dated 25 August 1589 .

99. In nomine sanctæ et individuæ trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen Tenore presentis publici instrumenti cunctis pateat et sit notum quod anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo nonagesimo tertio Indictione sexta mensis Aprilis die sexta pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri domini Clementis divina providentia pape octavi anno coronationis sue secundo in mei notarii publici testiumque infrascriptorum presentia personaliter comparuerit venerandus dominus Guillielmus. Meldrum sacerdos natione Scotus Aberdonensis diocesis vicarius perpetuus sancti Petri de Coultre et prefectus cantus ecclesie cathedralis Aberdonensis predicte corpore et mente sanus intellectu vigens ac rationis compos ut

« AnteriorContinuar »