Imagens da página
PDF

. . . resignationem aut quamvis aliam vacationem discreti viri magistri Hectoris Myrtoun . . . discrcto viro magistro Joanni Kennedy nostra diocesis presbitro . . . precidenti tamen presentation e rectoris primarii subprimarii ceterorumquc . . . electorum studentium in jure ctvili dicti collegii Abirdonensis . . . committimus . . . Datum sub nostris subscription e manuali et sigillo rotundo apud Aberdene octavo die mensis Aprilis anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo tertio et nostre consecrationis nono .

W Ep' Abdonen.

Loichillis assedatur ad fcodifirmam .

Omnibus hanc cartam visuris vel audituris magister Robertus Maitland decanus Aberdonensis ac unus dominorum consilii salutem . . . Noveritis me cum expressis consensu et assensu reverendi in Christo patris Willelmi Abirdonensis episcopi et canonicorum capituli ecclesie cathedralis eiusdem capitulariter ad hoc congregatorum prius per edictum publicum in valvis domus capitularis dicte ecclesie ut moris est affixum interesse habentibus et quomodolibet pretendentibus citatis et vocatis . . . aasedasse . . . dilecto meo magistro Thome Gardyne heredibus suis et assignatis quibuscunque totas et integras terras meas seu croftum meum vocatum Loichillis cum lacu seu marresio eiusdem eidem contigue adiacenti . . . cum universis suis bondis . . . jacens ex occidentali parte ville seu civitatis veteris Abirdonie infra parochiam et vicecomitatum de Abirden Tenendas ... in feudifirma

et hereditate imperpetuum . . . Reddendo inde annuatim . . mihi et successoribus meis decanis Abirdonensibus . . . summam decem solidorum et sex denariorum usualis monete regni Scotie ad duos anni terminos . . . In cuius rei testimonium presentibus manu mea subscriptis manibusque dicti reverendi patris Willelmi episcopi Abirdonensis et canonicorum capituli ecclesie cathedralis eiusdem in siguum eorundem assensus et consensus ad premissa sigillum meum proprium unacum sigillo rotundo reverendi patris prefati et sigillo communi dicti capituli sunt appensa apud Edinburgh primo die mensis Novembris anno Domini millesimo quingentesimo et septuagesimo coram his testibus magistris Alexandra Cheyne Jacobo Gareauch et Jacobo Deneistoun famulis meis . Ro. Maitland Abirdonen. V" Ep' Abdonen. Gullermus Setone cancellarius Aberdonen. James Jhonstone persone of Monymusk . Al. Bethune precehtor Abdonen. M. Robertus Mersar de Banquhory Deuinik . Mr. Jolme Ogiluy persone of Cruden . Andreas Leslie de Une . Jones Chalmer prebendarius . Mr. Thomas Lumisden de Kynkell . Jacobus Gordoun de Slaniss . Mr. Thomas Burnett of Methlik .

93. Collatio Andree Anderson ad capellaniam fundatam per Thomam episcopum Aberdonensem et collegio annexatam . 17 Maii 1572 .

Preceptum Regium pro sasina succentorie .

94. Jacobus Dei gratia rex Scotorum vicecomiti et ballivis suis de Abirdene neenon dilectis nostris magistro Qilberto Bissat de Petmukstonn . . . et eorum cuilibet . . . vicecomitibus nostris de Abirdene in hac parte salutem quia nos et fidelissimus noster consanguineus Jacobus comes de Mortoun dominus Dalkeith nostri ac regni et liegiorum nostrorum regens intelligentes quod annui proventus et redditus nostri novi regalis collegii de Abirdene tam exigui sunt ut iidem hac presenti etate nullo modo sufficientes sunt cum respectu caritatis nunc vigentis longe a tempore fundationis dicti nostri collegii devincentur ad sustendandum principales magistros officiarios ac alias personas in eodem fundatas qui ad apparatum eiusdem collegii et pro exercitatione ac promotione bonarum literarum in eodem juxta prefatam fundationem necessario requiruntur ac pro zelo et bona voluntate quam nos dictusque noster regens ad propagationem et incrementum bonarum literarum ac juventutis educationem gerimus ut membra utilia in ecclesia Dei et hac nostra republica sint igitur cum avisamento et consensu dicti nostri consanguinei et regentis dedimus . . . ac per mortificationem pro perpetuo annexavimus predicto nostro collegio principali subprincipali magistris regentibus et bursariis eiusdem presentibus et futuris ac successoribus suis omnia et singula beneficia capellanias annuos redditus croftas et edificia subscripta videlicet . beneficium succentoris ecclesie cathedralis de Old Abirdene alias rectoriam et wicariam de Spittale vocatam . rectoriam et wicariam de Forvy . capellaniam de Westhall . capellaniam de Folayroule . cum decimis mansis glebis fructibus redditibus proficuis emolumentis ct devoriis quibuscunque eiisdem pertinentibus . omnes terras annuos redditus piscarias domus edificia firm as decimas proficua et devorias eorundem que olim ad fratres carmelitas prope burgum nostrum de Banff perprius pertinuerunt . omnes amnios rcdditus proventus feoda communiaa croftas domus cubicula et hortos que prius in proprietate seu communi capellanis dicti collegii ac burse canonice ct civili eiusdem perprius pertinuerunt tanquam nunc vacanti vel quum dicta beneficia capellanias annuos redditus croftas et edificia in futurum vacare contigerit per decessum dimissionem seu deprivationem presentium . . . possessorum eorundem in proprio patrimonio vel in communi quovismodo . . . vobis precipimus . . . quatenus ditto principali . . . sasinam . . . dictorum beneficiorum ecclesiarum capellanianun . . . juste haberi faciatis . . . Datum sub testimonio nostri magni sigilli apud Halieruidhouss decimo die mensis Septembris anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo quarto et regni nostri anno octavo

Preceptum sasine decanatus

95. Jacobus Dei gratia rex Scotorum omnibus probis hominibus totius terre sue . . . salutem sciatis quia nos intelfigentes quod annui redditus seu proventus novi collegii Abirdonensis tam exigui valoris sunt ut hac nostra ctate minime sufficiant ad sustentationem principalis subprincipalis magistrorum regentium bursariorum et officiariorum necessariorum predicti collegii nec ad sustentationem et reparationem eiusdem ac itaque volentes exiguos proventus dicti collegii augere ut in futurum idem collegium in statu bono remaneat pro bona voluntate quam ad propagationem et incrementum bonarum literarum ac juventutis instructionem et cducationem gerimus ut ipsi bona et utilia instrumenta sunt ad serviendum in ecclesia Dei et republica nostri regni in futurum cum avisamento dominorum nostri secreti consilii dedimus . . . predicto collegio Abirdonensi principali subprincipali magistris regentibus bursariis membris eiusdem ac eorum successoribus Totum et integrum beneficium decanatus Abirdonensis rectoriam et vicariam ecclesie parochialis de Sanct Machar eidem decanatui annexatam et pertinentem cum omnibus et singulis fructibus redditibus decimis decimis garbalibus emolumentis devoriis manso gleba et terris ecclesiasticis earundem . . . Jacens infra diocesim Abirdonensem et vicecomitatum nostrum ciusdem idque liberum ab omni solutione tertie taxationis vel aliarum impositionum quarumeunque quodquidem beneficium nunc vacatum per dimissionem magistri Roberti Maitland ultimi decani et possessoris eiusdem factam per ipsum suosque procnratores . . . in favorem predicti collegii et membrorum eiusdem Reservando dicto ruagistro Roberto usufructu dicti decanatus . . . pro omnibus diebus vite sue Tenendum . . . pro perpetuo mortificatum in futurum . . . Reddendo . . . nobis et successoribus nostris suffragia orationis et precum omnibus temporibus futuris ac prestando eorum curam et diligentiam in eruditione et instructione juventutis in bonis literis secundum tenorem fundationis . . . Quare mandamus episcopo Abirdonensi vel in eius absentia cuicunque ministro intra diocesim Abirdonensem ad tradendum institutionem et possessionem dicti decanatus . . . dictis principali subprincipali magistris regentibus bursariis ac officiariis collegii antedicti ... In cuius rei testimonium huic presenti carte nostre magnum sigillum nostrum apponi precepimus testibus predilectis nostris consanguineis et consiliariis Joanne Atkolie comite domino de Balvany etc cancellario nostro Colino Argadie comite domino Campbell et Lorne etc justiciario nostro generali Jacobo comite de Mortoun domino de Dalkeith etc. magno regni nostri admirallo reverendissimo ac venerabili in Christo patribus Patricio Sancti Andree archiepiscopo Roberto commendatario monasterii nostri de Dunfermeling nostro secretario dilectis nostris familiaribus et consiliariis magistro Jacobo Makgill de Rankelour ncthir nostrorum rotulorum registri ac consilii clerico Lodovico Bellenden de Auclmoull milite nostre justiciarie clerico Alexandre Hay nostre cancellarie directore et magistro Thoma Buquhannane de Ybert nostri secreti sigilli custode apud castrum nostrum de Striviling octavo die mensis Aprilis anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono et regni nostri duodecimo .

Union of Snaw and Spittal to the parish of Sanct Machar .

96. James be the grace of God king of Scottis to all and sindrie ourc liegis and subdittis quhome it effeiris . . . greting wit ze ws understanding that be act of on re parliament it is thocht expedient statute and ordanit that everie paroche kirk and samekill teindis as sall be fund to be a sufficient and competent parochin thairfor sal haf thair awin pasture with a sufficient and competent stipend according to the estait and habilitie of the plaice and we considering that the kirkis of Snaw and Spittall personage and vicarage of the same ar situat within the myddis of the parochin of Sanct Machare quhilk is the parochin of the cathedrall kirk of Auld Aberdene and that the teindis of the saidis thre kirk viz. of Machar Snaw and Spittall ar all unitid and annexit to the collage and universitie of Aberdene as lykewyise that the fructis of the saidis kirkis of Snaw and Spittall ar not abill to sustene ane minister of Goddis word to serue and mak residence at the same nethir yit ar thay congregationis of grit boundis or utherwyiss populus that thai require ony seuerall ministratioun bot maist convenientlie may resort to the said cathedrall kirk of Machar parochin and heir the doctrine of the evangell and be subiect to the disciplene of the same thay being all annexit to the said collage willing to find a qualifeit minister for thair confortis and we willing the ineress of Goddis glorie be the preiching of the evangell ovir all pairtis of oure realme and that competent and qualifeit ministeris may be found to waik on thair vocatioun Thairfore haue unitit and annexit . . . the saidis parsonageis and vicarageis of Snaw and Spittall with all that may efter follow to the said parochin and paroche kirk of Machar callit the cathedrall kirk of Auld Abirdene as haill incorporat in ane parochin in tyme cuming to be servit be ane minister and under ane disciplene and that the parochinneris of Snaw and Spittall be compellit to resort to the said kirk of Machar to heir thair the evangell preichit the sacramentis ministrat and disciplene exercisit as to thair awin propir parochin in all tyme to cum and confer and contribute to the reparatioun of the said kirk of Machar as to thair awin paroche kirk in all bchalffis and oure utheris letteris to be derect for reparing of the said Machar kirk to be extendit to the saidis parochinnis of Snaw and Spittall in all pointis with power to the said collage of Abirdene and memberis thairof with aduyse of the taxmaisteris of the paroche of Machar to dimoleishe and tak doun the ruinous wallis and tymber of the present kirkis of Snaw and Spittall now abusit to superstitioun and idolatrie and to imploy the same for reparatioun of the said kirk of Machar being utherwyiss a grit and costlie work as thai will answer to God upoun thair conscience and unto ws heirupoun quhilk we promeiss to ratine and approve be awise of oure estaitis in oure nixt parliament Gevin under oure privie seill at Halierude

« AnteriorContinuar »