Imagens da página
PDF

securitate manutentionis et perpetue observationis eiusdem et ne presens erectio sive fdndatio secundum mentem et intentionem ipsius erigentis processu temporis aliquo per labilem hominis statum aut in eventum mortis dictorum capellanorum eorundemve successorum pro tempore existentium in huiusmodi suffragiis per eosdem exequendis aut alio quoquam modo deperire valeat vel ratione defectus aut negligentie in predicte summe ducentarum marcarum dispositione gratia huiusmodi annuum redditum sive censum decem marcarum cum dicta summa adipiscendi Noveritis propterea nos principalem subprincipalem doctoresque regentes et magistros ac ipsos prebendarios et capellanos collegii universitatis ecclesieque ct chori eiusdem antedicti pro nobis et succeseoribus nostris inibi successuris prefato magistro Barnardo firmiter obligatos et de cetero astrictos esse ad dandum et reponendum huiusmodi ducentas marcas monete predicte quantum in manibus nostris deliberate fuerunt super nonnullis terris croftis . . . de jure et consuetudine pro solutione dicti annui redditus et census decem marcarum satis distringibilibus eisdem capellanis et suis successoribus annuatim fienda in terminis cuiuslibet anni solitis ... In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium veritatis premissorum has presentes . . . litteras . . . subscribi et publicari mandavimus sigillorumque nostrorum respective communium jussimus et fecimus appensionibus communiri data gesta et acta erant hec intra ecclesiam collegiatam Abirdonensem in domo capitulari eiusdem decimo septimo die mensis Maii hora decima ante merediem anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo . . . presentibus ibidem venerabilibus et egregiis viris magistris Jacobo Wawane rectore de Oyne Duncano Burnet rectore de Methtlak canonicis Abirdonensibus Jacobo Orde Roberto Roust Andrea Myll Andrea Wrycht Jacobo Mancreif Roberto Grave Roberto Logy et Alexandro Awaill cum diversis aliis Joannes Bissat principalis sua manu sube° magister Robertus Graye doctor medicine Alexr Andersone subprincipalis Theophilus Stuart grammaticus manu sua propria Joannes Melueyne regens sua manu subc° Joannes Vylie sua manu Jacobus Hendersone sua manu Joannes Watsone manu propria Patricius Ogstoun sua manu Georgius Narne sua manu Sequuntur nomina capellanorum et eorum subscriptiones dns Jacobus Wallace manu propria Alexr Wrycht sacrista manu propria Thomas Seres capellanus ad hec manu propria Joannes Straquhyne manu propria dominus Duncanus Cormak capellanus manu propria dominus Alexr Smytht manu propria dominus Joannes Smytht ad hec manu propria Dauid Bernis presbiter manu propria .

Et ego Laurentius Cheine notarius . . .
Et ego Alexr Vrycht notarius . . .

79. Preceptum Sasine concessum per Valterum dominum beati Johannis preceptorem de Torphichin in favorem principalis et subprincipalis dicti collegii super crofto templario adjacenti lie denbuni in territorio occidentali croftorum burgi de Aberdene 22 Maii 1542 .

Carta feodifirme .

80. Omnibus hanc cart am visuris vel audituris dominus Jacobus Abell cantor magister Alexander Wrycht sacrista magistri Thomas Seress et Johannes Stradauchin domini Alexander Smytht David Barnis Johannes Smytht et Duncanus Gormach capellani novi regalis collegii universitatis Aberdonensis salutem . . . Quia regni Scotie retro principes diversi in parliamentis suis tribus regni sui statibus super reipublice eiusdem mutuo deceptantes ut terras regis et prelatorum ac aliorum dominorum temporalium comitum et baronum ceterorumque quorumeunque quasemique terras infra dictum regnum Scotie hereditarie possidentium easdem in emphiteosim seu feodifirmam perpetuam absque suorum rentalium et commoditatum diminutione ut cum tenentibus desuper convenire poterint per diversa parliamentorum statuta et acta que nobis Scotis pro legibus observanda sunt assedandas fore decreverunt opinantes ac firmiter sperantes exinde commoda non modica regi et regno provenire reipubliceque saluti apprime proficere noveritis igitur nos cum expressis consensu et assensu . . . Willelmi . . . Abirdonensis episcopi ac cancellarii dicte universitatis Abirdonensis principalis subprincipalis ceterorumque prebendariorum dicti collegii capitulariter ad hoc congregatorum . . . assedasse arrendasse . . . Totam et integram nostram petiam terre seu croftum per dictum reverendum patrem nobis datum et nuper per Thomam Stradauchin civem civitatis Abirdonensis ad culturam redactum cum decimis garbalibus eiusdem jacens in territorio veteris Aberdonie ex parte orientali eiusdem inter terras de Spittall ad oriens parietem terrestrem apud lie Sandepott ad occidens communem venellam qua itur a civitate veteris Aberdonie ad lie tyle bur n mouth ad boream dictum regale collegium et terras eiusdem ad austrum dicto Thome Stradauchin et Agnete Lownan eius sponse ... in coniuncta infeodatione . . . Tenendum ... in feodifirma et hereditate imperpetuum . . . Reddendo inde annuatim dictus Thomas Stradauchin Agnes Lownan eius sponsa . . . heredesque sui . . . nobis et successoribus nostris capellanis dicte ecclesie collegiate Aberdonensis pro tempore pro predicta petia terre seu crofto cum decimis garbalibus eiusdem . . . Summam trium librarum usualis monete regni Scotie ad duos anni terminos consuetos . . . Et duplicando dictam summam trium librarum in introitu cuiuslibet heredis tantum pro onmi alio onere ... In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune huic presenti carte nostre manibus nostris subscripte unacum sigillo dicti reverendi patris et sua subscriptione manuali neenon sigillo communi dicti collegii in signum eorum consensus et assensus ad premissa est appensum apud dictam civitatem veteris Aberdonie . . . die mensis Februarii anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo quarto .

Papalis provisio et collatio Willelmi Cranstoun in principalatum collegii .

Paulus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Willelmo Cranstoun principali ecclesie collegii scholarium beate Marie Aberdonensis magistro in artibus salutem et apostolicam benedictionem litterarum scientia vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad gratiam liberales . Dudum siquidem omnes dignitates ceteraque beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura apud sedem apostolicam tunc vacantia et in antea vacatura collationi et dispositioni nostre reservavimus Decernentes ex tunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari . Cum itaque postmodum principalatus ecclesie collegii scholarium beate Marie Aberdonensis per liberam resignationem dilecti filii Johannis Bissait nuper ipsius ecclesie principalis de illo quem tunc obtinebat per dilectum filium Jacobum Salmondi clericum Glasguensem procuratorem suum ad hoc ab eo specialiter constitutum in manibus nostris sponte factam et per nos admissam apud sedem predictam vacaverjt et vacet ad presens nullusque de illo prcter nos hac vice disponere potuerit sive possit reservatione et deereto obsistentibus supradictis nos tibi premissorum meritorum tuorum intuitu specialem gratiam facere volentes Teque a quibusvis excommunicationis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis a jure vel ab homiue quavis occasione vel causa latis siquibus quomodolibet innodatus existis ad effectum presentium duntaxat consequendum harum serie absolventes et absolution fore censentes . . . Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis collationis provisionis decreti derogationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem ornnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Rome apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quingeutesimo quadragesimo sexto quarto kalendas Martii ponttficatus nostri anno tertio decimo .

Preceptum sasine pro Thoma Seres .

82. Jacobus Awell cantor Alexander Wrycht sacrista Johannes Strachquhiu Thomas Seres David Barnis Alexander Smytht Duncanus Gormak et Johannes Smytht prebendarii et capellani chori ecclesie regalis collegii universitatis Abirdonensis dilectis nostris Johanni Blakhair Alexandre Paip . . . ballivis nostris . . . Salutem quia dedimus . . . confratri nostro magistro Thome Seres suis heredibus et assignatis . . . totam et integram illam petiam terre arabilis . . . jacentem ex parte australi torrentis appellati Powes burn prope dictum collegium inter dictum torrentem ad boream crofta hospitalis sancti Petri ad oriens et austrum et foveam sive stagnum dicti crofti ad occidens neenon totam et integram illam petiam terre . . . jacentem e regione cimiterii ecclesie parochialis beate Marie ad nives inter terram dicti magistri Thome ad boream stagnum dividens huiusmodi petiam terre a crofto supra memorato ad oriens terras Andree Cuke ad austrum et communem viam regiam ad occidens in feodifirmam . . . sub certa pensione annua nobis et successoribus annuatim solvenda . . . Quare vobis . . . precipimus . . . quatenus . . . prefato magistro Thome Seres . . . sasinam . . . predictarum terrarum . . . deliberetis ... In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune unacum subscriptionibus nostris mauualibus presentibus est appensum apud civitatem Aberdonensem ultimo die mensis Aprilis anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo sexto coram hiis testibus magistro Johanne Vatsoun domino Johanne Cowill Andrea Myll et Andrea Vrycht . Alexr Vrycht sacrista sua manu Joannes Straquhyne manu propria Dauid Bernis manu propria dominus Duncanus Cormak manu propria dominus Joannes Smytht sua manu dominus Alexander Smytht manu propria .

83. Instrumentum sasine super prefato precepto 28 Julii 1547 .

Annuus reditus de Fairley .

84. Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Patricius Cheyn de Essillmontht miles et dominus proprietatis terrarum omnium ct singularum de Nedder Fortry alias Graye Fortre seu Fairley cum pertinentiis salutem . . . cum expresso consensu Thome Cheyn filii mei senioris et apparentis heredis noveritis me . . . dedisse . . . discretis viris octo capellanis chori regalis collegii universitatis Aberdonensis modernis et eorum successoribus Totum et integrum unum annuum redditum undecim mercarum usualis monete regni Scotie annuatim per eosdem levandum . . . de totis et integris terris meis de Nedder Fortree alias Graye Fortree seu Fairley cum molendinis et pertinentiis eiusdcm jacentibus infra vicecomitatum de Aberdene et regalitatem Sancti Andree et baroniam de Ellain apud aquam de Ythan ad duos anni terminos . . . pro quadam certa summa pecunie quam dicti capellani . . . mild . . . persolvebant . . . Tenendum ... in feodo et hereditate imperpetuum ... In quorum omnium et singulorum fidem ct testimonium veritatis premissorum sigillum meum proprium unacum mea subscriptione manuali neenon subscriptione dicti Thome Cheyne in sigmim sui consensus et assensus presontibus est appensum apud Aberdene primo die mensis Decembris anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo coram testibus venerabili viro magistro Jacobo Wawane rectore de Owyne magistris Johanne Chalmer Andrea Hervy Andrea Mathou et Martino Howesone cum diversis aliis .

Patk Chene of Esslemout kny* .
Thomas Cheyne vy4 my hand .

« AnteriorContinuar »