Imagens da página
PDF
ePub

Carta waranti Thome Menzeis.

...

76. Omnibus hanc cartam visuris Thomas Menzeis de Petfoddellis ac prepositus de Abirdene salutem. . . Quia vendidi . . . venerabilibus et egregiis viris magistris Johanni Bissait principali et Alexandro Andersoun subprincipali ceterisque doctoribus regentibus magistris capellanis et studentibus regalis collegii infra universitatem Abirdonensem sub titulo de nativitate beate Marie Virginis eorundemque successoribus in dicto collegio . . . omnia et singula crofta mea subscripta . . . Jacentia in territoriis croftorum burgi de Abirdene unum videlicet croftum . . . vocatum ly Grytheid jacens in territorio occidentali croftorum dicti burgi de Abirdene ex australi parte vici quo itur a dicto burgo ad pontem aque de Dee inter croftum quondam Walteri Ankrat ex orientali ex una crofta fratrum Carmelitarum dicti burgi ex occidentali et australi partibus ab altera et communem viam regiam versus boream Aliud vero croftum ... vocatum Collatioun croft jacens in antedicto territorio inter croftum fratrum Carmelitarum ex occidentali ex una et crofta prefatorum fratrum et Valteri Howesone ex orientali partibus ab altera croftum quondam Johannis Mar versus austrum et croftum Georgii Bissait versus boream Ac etiam unum croftum sive unam perticatam terre vulgariter ane rig . . . Jacentem in territorio boreali croftorum dicti burgi de Abirdene inter croftum Andree Cullan ex australi ex una croftum quondam Villelmi Fuddes ex boreali partibus ab altera croftum quondam Jaspari Cullan versus occidens et communem viam regiam versus oriens Tenenda in capite de supremo domino nostro rege in libero burgagio . . . Noveritis igitur me propter impedimenta et obstacula penes huiusmodi alienationem forsitan futura . . . dedisse . . . dictis principali subprincipali doctoribus regentibus magistris capellanis et studentibus collegii antedicti . . . totum et integrum unum annuum redditum meum viginti mercarum usualis monete regni Scotie. . . de totis et integris terris meis de middil Petfoddellis .. jacentibus infra vicecomitatum de Abirdene in specialem varantum dictorum croftorum . . . Tenendum . . . in feodo et hereditate . . . Reddendo... unum denarium . . . In cuius rei testimonium sigillum meum proprium unacum mea subscriptione manuali presentibus est appensum apud Abirdene undecimo die mensis Maii anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo coram testibus venerabilibus viris magistris Alexandro Galloway rectore de Kinkell Alexandro Spittall rectore de Clatt

Alexandro Kyd succentore Aberdonense Villelmo Lyoun de Comalegy magistro Johanne Bell et Johanne Nicholsoun notariis publicis

Thomas Menzeis vyt my hand

77. Instrumentum Sasine super eadem Carta 11 Maii 1542.

Obligatio de servicio pro M. Barnardo Carngyll.

[ocr errors]

78. In nomine Domini nostri Jesu Christi crucifixi Dei optimi maximi in quo est omnium salus vita et resurrectio anime universis et singulis Christi fidelibus presens publicum instrumentum fundationis et erectionis visuris... Johannes Bissait primarius Alexander Andersone subprimarius collegii universitatis Aberdonensis Robertus Graye salubris medicine doctor Theophilus Stewart grammaticus ceterique eiusdem collegii canonici regentes magistri et prebendarii salutem . . . Noveritis quod nos die date presentium in domo nostra capitulari intra ecclesiam collegiatam universitatis Abirdonensis pro nonnullis negotiis reipublice nostre . . . tractandis capitulariter congregatos fuisse in quorum presentiis personaliter comparuerunt venerabilis et circumspectis vir magister Barnardus Carngyll vicarius perpetuus ecclesiarum de Bamf et Inuerbwndye ex una et venerabiles etiam viri magistri et domini prebendarii et capellani chori dicte ecclesie collegiate Quiquidem magister Barnardus animi sui intentionem coram nobis declarans exposuit qualiter cum omnes sonante tuba per angelum dicentem surgite mortui venite ad judicium comparere oportet ante tribunal dicti Domini nostri Jesu Christi sive bonum sive malum fuerit recepturi prout in corpore gessimus igitur diem extremi judicii cum operibus bonis expediens sit prevenire et presertim per devotas orationes preces et missarum celebrationes ubi Christus Dei filius pro peccatis nostris patri offertur creditur nostra dimitti peccata atque purgatorii penas demoliri et ab eisdem defunctorum animas frequentius liberari atque in paradisi gaudiis collocari Quare ipse magister Barnardus pie devotionis effectu in honorem et laudem Dei omnipotentis gloriosissime virginis Marie eiusdem genetricis divique Brandani confessoris omnium sanctorum et sanctarum celestis curie in augmentationem cultus divini et signanter pro salute animarum quondam illustrissimi principis Jacobi quarti Scotorum regis inclitissimi Georgii Hep

brum quondam insularum antistitis monasteriique de Abirbrothok commendatarii nobilis etiam quondam viri Adami Hepbrum de Craggis ceterorumque decidentium in conflictu de Flowdon aliorumque omnium fidelium defunctorum eorundemque precipue quibus unquam debitor fuit et penes quos aliqualiter in hoc seculo deliquit seu de ipsorum bonis minus iuste qualitercunque habuit ac consequenter pro animarum salute reverendi in Christo patris et domini Willelmi miseratione divina Abirdonensis episcopi moderni cancellarii universitatis eiusdem prefatique magistri Barnardi erigentis venerabiliumque virorum magistrorum Jacobi Wawane canonici Abirdonensis Theophili Stewart dicti collegii prebendarii et grammatici patrum et matrum ipsorum atque omnium ipsius magistri Barnardi amicorum benefactorum et parochianorum et eo preceptu summam ducentarum marcarum usualis monete regni Scotie in pecunia numerata in manibus dictorum capellanorum ad habendum recuperandum et adipiscendum unum annuum redditum sive censum decem marcarum monete predicte annuatim inter ipsos capellanos chori ecclesie antedicte eorundemque successores in eadem capellanos divina inibi celebrantes et celebraturos pro suffragiis inferius narratis in predicta ecclesia perpetue exercentes et observantes realiter et cum effectu in presentia nostra numeravit pro quaquidem summa ducentarum marcarum ut premittitur ad effectum prenotatum per ipsos capellanos recepta omnes et singuli dicti capellani chori ecclesie antedicti ad numerum octo personarum inibi fundatarum . . . obligarunt sese et . . . successores . . . unum servitium quotidianum infra prefatam ecclesiam collegiatam universitatis Abirdonensis apud summum altare eiusdem inviolabiliter observandum iuxta ipsius magistri Barnardi erigentis voluntatem et intentionem quotidie celebrare unam scilicet missam omni die post summam missam primam incipientem die dominica in festo Pentecostes datam presentium proxime sequenti de sancto spiritu deinde feria secunda que dicitur dies lune aliam missam de requie feria inde tertia que dicitur dies martis de sancta Anna vel sancto Thoma martire feria quarta dictus dies Mercurii de nomine Jesu feria inde quinta die scilicet Joannis de sancto Brandano abbate confessoreque et die veneris feria sexta sextam missam de vulneribus Domini nostri Jesu Christi et septimam sabbato de gloriosa Virgine Maria et sic omni die deinceps annuatim perpetue in huiusmodi missis hebdomidatim respective et successive procedentes et continuantes pro cuiusquidem servitii quotidiani observatione perimpletione et maiore

[ocr errors]

...

securitate manutentionis et perpetue observationis eiusdem et ne presens erectio sive fundatio secundum mentem et intentionem ipsius erigentis processu temporis aliquo per labilem hominis statum aut in eventum mortis dictorum capellanorum eorundemve successorum pro tempore existentium in huiusmodi suffragiis per eosdem exequendis aut alio quoquam modo deperire valeat vel ratione defectus aut negligentie in predicte summe ducentarum marcarum dispositione gratia huiusmodi annuum redditum sive censum decem marcarum cum dicta summa adipiscendi Noveritis propterea nos principalem subprincipalem doctoresque regentes et magistros ac ipsos prebendarios et capellanos collegii universitatis ecclesieque et chori eiusdem antedicti pro nobis et successoribus nostris inibi successuris prefato magistro Barnardo firmiter obligatos et de cetero astrictos esse ad dandum et reponendum huiusmodi ducentas marcas monete predicte quantum in manibus nostris deliberate fuerunt super nonnullis terris croftis. . . de jure et consuetudine pro solutione dicti annui redditus et census decem marcarum satis distringibilibus eisdem capellanis et suis successoribus annuatim fienda in terminis cuiuslibet anni solitis. . . In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium veritatis premissorum has presentes . . . litteras . . . subscribi et publicari mandavimus sigillorumque nostrorum respective communium jussimus et fecimus appensionibus communiri data gesta et acta erant hec intra ecclesiam collegiatam Abirdonensem in domo capitulari eiusdem decimo septimo die mensis Maii hora decima ante merediem anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo . . . presentibus ibidem venerabilibus et egregiis viris magistris Jacobo Wawane rectore de Oyne Duncano Burnet rectore de Methtlak canonicis Abirdonensibus Jacobo Orde Roberto Roust Andrea Myll Andrea Wrycht Jacobo Mancreif Roberto Graye Roberto Logy et Alexandro Awaill cum diversis aliis Joannes Bissat principalis sua manu subco magister Robertus Graye doctor medicine Alex Andersone subprincipalis Theophilus Stuart grammaticus manu sua propria Joannes Melueyne regens sua manu subco Joannes Vylie sua manu Jacobus Hendersone sua manu Joannes Watsone manu propria Patricius Ogstoun sua manu Georgius Narne sua manu Sequuntur nomina capellanorum et eorum subscriptiones dns Jacobus Wallace manu propria Alex Wrycht sacrista manu propria Thomas Seres capellanus ad hec manu propria Joannes Straquhyne manu propria dominus Duncanus Cormak capellanus manu propria dominus Alex Smytht

[ocr errors]

manu propria dominus Joannes Smytht ad hec manu propria Dauid Bernis presbiter manu propria.

Et ego Laurentius Cheine notarius
Et ego Alex' Vrycht notarius . .

79. Preceptum Sasine concessum per Valterum dominum beati Johannis preceptorem de Torphichin in favorem principalis et subprincipalis dicti collegii super crofto templario adjacenti lie denburn in territorio occidentali croftorum burgi de Aberdene 22 Maii 1542 .

Carta feodifirme .

80. Omnibus hanc cartam visuris vel audituris dominus Jacobus Abell cantor magister Alexander Wrycht sacrista magistri Thomas Seress et Johannes Stradauchin domini Alexander Smytht David Barnis Johannes Smytht et Duncanus Gormach capellani novi regalis collegii universitatis Aberdonensis salutem. . . Quia regni Scotie retro principes diversi in parliamentis suis tribus regni sui statibus super reipublice eiusdem mutuo deceptantes ut terras regis et prelatorum ac aliorum dominorum temporalium comitum et baronum ceterorumque quorumcunque quascunque terras infra dictum regnum Scotie hereditarie possidentium easdem in emphiteosim seu feodifirmam perpetuam absque suorum rentalium et commoditatum diminutione ut cum tenentibus desuper convenire poterint per diversa parliamentorum statuta et acta que nobis Scotis pro legibus observanda sunt assedandas fore decreverunt opinantes ac firmiter sperantes exinde commoda non modica regi et regno provenire reipubliceque saluti apprime proficere noveritis igitur nos cum expressis consensu et assensu . . . Willelmi . . . Abirdonensis episcopi ac cancellarii dicte universitatis Abirdonensis principalis subprincipalis ceterorumque prebendariorum dicti collegii capitulariter ad hoc congregatorum . . . assedasse arrendasse . . . Totam et integram nostram petiam terre seu croftum per dictum reverendum patrem nobis datum et nuper per Thomam Stradauchin civem civitatis Abirdonensis ad culturam redactum cum decimis garbalibus eiusdem jacens in territorio veteris Aberdonie ex parte orientali eiusdem inter terras de Spittall ad oriens

« AnteriorContinuar »