Imagens da página
PDF
ePub

voluntatis ultime cujus paulo ante meminimus mediante eorundem testium magno et corporali juramento ut premittitur prestito cartam et tenorem prefatas complecti et continere fidem etiam eundem quondam Vilhelmum predecessorem nostrum earundem cartarum continentiam in publica monumenta secundum dictarum literarum apostolicarum supradictarum vigorem auctoritate apostolica cum consensu et assensu capituli nostri Aberdonensis ecclesie redegisse nisi inevitabilis vincula mortis eundem occupantia ab inceptis desistere coegissent et ab hac mortalium luce subtraxissent abstulissentque comperientes earundem cartarum tenorem rite publicavimus predictis etiam et aliis interesse habentibus seu pretendentibus quibuscunque certos terminos competentes ad proponendas exceptiones contra predictos testes seu eorum testimonia necnon ad producendum omnia munimenta jura ac peremptorias vel juris mixtas seu alias quaslibet exceptiones vel documenta contra predicta seu aliquem articulum eorundem predictorum competentibus intervallis respective assignavimus quibus advenientibus ac nihil contra premissa objecto nullaque exceptione contra eadem preposita magno capituli nostri Aberdonensis ad hoc capitulariter congregati in domo capitulari ejusdem et nostro ordinario assensu et consensu tractatu ac matura deliberatione diligentibus prius desuper habitis continentiam supradictam laudavimus approbavimus veluti tenore presentium laudamus et approbamus augmentationem diminutionem et cetera supradicta unionesque incorporationes concessiones interpretationes cum omnibus et singulis dicti collegii ecclesiis cum earundem fructibus terris annuis redditibus earundemque ecclesiarum exemptionibus privilegiis immunitatibus omniaque alia et singula supradicta omnibus melioribus modo via jure forma pariter et effectu quibus melius et efficacius possumus et debemus pro nobis et Aberdonensis ecclesie cathedralis episcopis et canonicis pro tempore nostris et eorundem successoribus ratificamus et approbamus rata et grata eadem presentium tenore habemus imperpetuum eisdemque omnibus et singulis insuper interesse habentibus seu pretendentibus ad videndum omnes actus hujusmodi ut judiciales et usque ad decreti nostri desuper interpositionem inclusive fieri ferri et interponi legittime prius citatis tandem conclusimus ac prefatis rectore principali et magistris instantibus de omnibus similibus modo via jure pariter et effectu quibus possumus et debemus cartarum prefatarum continentiam predictam ac omnia alia et singula supradicta in hanc publici instrumenti formam redigenda prout in literis et actis desuper confectis plenius continetur decrevimus veluti etiam tenore presentium per notarium nostrum publi

cum infrascriptum redigi auctoritate apostolica qua vigore primo dictarum literarum apostolicarum fungimur decrevimus jussimus et fecimus eisdem interesse habentibus seu pretendentibus silentium in premissis imperpetuum imponentes Que omnia et singula premissa omnibus et singulis sancte matris ecclesie filiis ad perpetuam rei memoriam tenore presentium attestamur et innotescimus per presentes vobis presertim quibus dicti collegii administratio et gubernandi potestas conceditur In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes literas sive presens publicum instrumentum exinde fieri fecimus et per nostrum notarium publicum subscriptum subscribi et publicari mandavimus nostrique sigilli autentici et sigilli communis capituli Aberdonensis ecclesie antedicte necnon sigilli communis dicti collegii in signum consensus ejusdem jussimus et fecimus appensione roborari et communiri Data fuerunt hec in domo capitulari eeclesie cathedralis nostre Aberdonensis hora nona ante meridiem sub anno incarnationis Dominice millesimo quingentesimo vicesimo nono indictione tertia mensis vero Decembris die decimo octavo pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini domini Clementis divina providentia pape septimi anno septimo presentibus ibidem venerabilibus viris dicte nostre ecclesie cathedralis Aberdonensis canonicis capitulum pro tempore representantibus discretisque viris magistris Thoma Annand et Thoma Makanys notariis publicis testibus ad premissa vocatis pariterque rogatis.

Et ego vero David Makeson presbyter Dunkeldensis diocesis publicus sacra apostolica auctoritate notarius quia predictarum litterarum sanctissimi Domini nostri domini Clementis pape septimi presentationi et receptioni etiam supradictarum erectionis et felicis memorie sanctissimi in Christo patris et Domini domini Julii pape secundi desuper confirmationis litterarum lectioni citationis fulminiationi cartarum munimentorum et testium productioni eorundem publicationi terminorum assignationi et observationi ac universis aliis que in supradictis octo numero cartis pargamineis cum parte continentur quarum initia et exordia fines et terminationes sigillatim et successive sequuntur prime viz. carte primi lateris exordium est universis sancte matris etc. ejusdem lateris finis executor prefatus atten. etc. Secundi lateris ejusdem carte initium den. requisitionem etc. et terminatio in eadem univer. etc. Secunde carte primi lateris initium sitate alias per nos etc. et finis ejusdem lateris et singula privi etc. ejusdem carte secundi lateris principium legia ipsius collegii etc. et finis aliter in particula tertie

carte primi lateris initium res et speciales etc. et finis sallariis et susten. ejusdem carte secundi lateris exordium tationibus damus etc. et finis signoque etc. Quarte carte primi lateris initium nomine meis etc. et finis nulli ergo omnino homini etc. ejusdem carte secundi lateris exordium liceat hanc etc. et terminatio secundus in grammatica etc. quinte carte primi lateris caput poetria et rhetorica etc. et finis et capituli nostri etc. ejusdem carte secundi lateris principium prenotati latius etc. et finis sumptibus annue etc. Sexte carte prime lateris exordium niendis reliquis etc. et finis celebrantur semper etc. ejusdem carte secundi lateris initium sit apertum etc. et finis qui quidem etc. Septime carte primi lateris caput puer sic electus etc. et finis vero diebus etc. ejusdem carte secundi lateris principium arbitrio principalis et finis admittantur etc. Octave carte primi lateris exordium sex pueri etc. et finis universitatis etc. ejusdem carte secundi lateris initium a dicta universitate etc. et finis reformationis etc. ac hujus partis patentis necnon appensionis sigilli auctentici memorati reverendi in Christo patris et Domini domini Gavini episcopi Aberdonensis die videlicet decimo tertio mensis Junii anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo primo indictione quarta pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri domini Clementis divina providentia pape septimi anno octavo ac sigilli communis decani et canonicorum capituli ecclesie cathedralis Aberdonensis die decimo quarto ejusdem mensis Junii memorati etiam anno indictione et pontificatu necnon sigilli communis prefati collegii pontificalis universitatis Aberdonensis prius appendentis appensionibus decreto ceterisque premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur agerentur dicerentur et fierent una cum prenominatis et subscriptis testibus presens personaliter interfui eaque sic fieri vidi scivi et audivi ac in notam cepi ideo has presentes litteras de mandato reverendi in Christo patris et Domini domini Gavini episcopi Aberdonensis prememorati exinde feci et in hanc formam redegi signo et subscriptione meis solitis et consuetis signavi et subscripsi in fidem ac testimonium veritatis omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus coram venerabilibus et egregiis viris magistris Roberto Elphinstoun de Kincardin Jacobo Wawan de Owin Arthuro Bois canonicis Aberdonensibus Thoma Annand.

Gavinus Dunbar Abdonen. eps.

Ja. Kincragie decanus Abdn.
David Dischinton cantor de Abdn.

Thomas Myrton archidiacon. de Abdn.

69.

Jas. Wawan de Owin.
Alexander Spittall de Clatt.
Patricius Dunbar de Banquhory.

Jacobus Gordon de Lonmay.

Jacobus Lesly rector de Aberdour.

Robert Elphinston de Kincardin.

Gilbertus Strathauchin rector universitatis Aberdonen, Belhelvie.

Robertus Elphinstoun thes. Abd.

Alex. Lyon de Turreff.

Thomas Sutherland prebend de Ellon.

Alexander Galloway de Kynkell.

Hector Boecius princllis. Aberdonen.

Arthurus Boecius canonista.

Robertus Graye medicus.

Will. Hay subprincllis.

Joannes Vaus gramm

Alex. Dunbar de Murthlack.

Forma juramenti .

Ego A. B. tactis sacris Dei evangeliis juramentum presto corporale me omnem obedientiam et reverentiam debitam universitatis cancellario ejusdem rectori et collegii hujus principali exhibiturum omnia statuta et constitutiones que in primeva collegii hujus fundatione continentur in quantum cum vera et orthodoxa religione in ecclesia hac palam proposita et stabilita consistere possunt (nisi forte aliter cancellario universitatis aliisque legitimis superioribus in quibusdam permittere visum fuerit) inviolabiter observaturum singula dicti collegii jura et privilegia defensurum ejusdemque commodum et utilitatem in omnibus juxta posse meum procuraturum Ita me deus adjuvat.

70. Carta concessa per Gavinum episcopum Aberdonensem principali et incolis dicti collegii de portione terre vaste extendentis tres rudas in latitudine et octo rudas in longitudine jacentis juxta dictum collegium habentis viam ducentem ad lacum occidentalem et lie hungry hillis ex orientali lie medicineris manse ex australi et viam ducentem a civitate veteri Aberdonensi ad lie Stokat wood ex boreali 15 Novembris 1531,

Breve Indulti Apostolici Concessi Aberdonensi Episcopo et suis Successoribus de et super prorogatione sex annorum aut infra ultra annos limitatos in Fundatione Collegii sex Studentibus in Theologia 11 Octobris 1538

Paulus Papa tertius Willelmo Episcopo Aberdonensi . 71. Venerabilis frater salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut nobis nuper exponi fecisti dudum bone memorie Willelmus episcopus Aberdonensis dum in humanis ageret pie ductus in honorem et reverentiam sanctissime et individue trinitatis patris filii et Spiritus Sancti ac intemerate Virginis Marie ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi genetricis necnon omnium sanctorum in civitate Aberdonensi unum collegium sub invocatione nativitatis ejusdem beate Marie pro quadraginta duabus personis fundaverit et erexerit ac inter alia voluerit ex quadraginta duabus personis hujusmodi essent quatuor doctores primus videlicet in theologia qui principalis nuncuparetur et cui omnes ipsius collegii obedire et obedientiam prestare tenerentur et alter in jure canonico ac tertius in jure civili quartus vero in medicinis si tales commode haberi possent alioquin in eisdem facultatibus licentiati cum rigore examinis qui infra annum a die admissionis eorundem in dicto collegio ad doctoratus gradum singuli in prefatis facultatibus se facerent promoveri ac quod deinde ex subsequentibus essent octo magistri artium quorum primus sub-principalis appellatur qui theologie operam daret et in ejusdem facultate esset baccalarius aut in proxima dispositione ad baccalarium secundus in grammatica poetica et rhetorica peritus et doctus qui studentibus in eisdem disciplinis preesse deberet et eos doceret reliqui autem sex essent in theologia studentes a tanto tempore quo ad doctoratus gradum in eadem facultate valerent promoveri quod esset ad sex annos tantum quibus consumptis removerentur et alii habiles eorum locis imponerentur et instituerenter quorum aliqui cum opus foret arbitrio principalis et sub-principalis ad regentiam electi in artibus legere tenerentur prout in patentibus literis ipsius Willelmi episcopi seu aliis documentis publicis desuper confectis dicitur plenius contineri et infra tempus sex annorum debiti cursus pro suscipiendo gradu magisterii in facultate theologie hujusmodi observari et fieri de facili nequeant ac propter hujusmodi annorum paucitatem et temporis brevitatem ac alia legitima impedimenta sepius contingeret et contingat ut dicti sex studentes in theologia in collegio hujusmodi seu eorum aliqui se ad gradum magisterii in eadem theologia suscipiendum infra dictos sex annos

« AnteriorContinuar »