Imagens da página
PDF
ePub

collegio faciant residentiam quod si per mensem simul in anno aut per vices successive eorum aliquis sese absentaverit ipso facto ex nunc prout ex tunc illius prebende seu burse privatum esse declaramus et de ipsius prebenda seu bursa per cancellarium ut supra provideatur aut in eventum per personas supradictas qualificatas tamen casu quo prefati nominatores in suis actibus fuerint negligentes ac vacatione cognita per eosdem provideri volumus Et si infra dictum collegium delinquens aut inobediens reperiatur per principalem subprincipalem et regentes corrigatur quod si per predictos corrigi aut castigari seu puniri contempserit per rectorem et procuratores nationum universitatis Quibus si repertus fuerit obstinatus seu infestus per ipsum cancellarium juxta delicti qualitatem Qui etiam causa exigente ab universitate expelli potest et removeri absque spe promotionis nisi interim condignam egerit penitentiam et emendam publicam quibus obnoxius fuerat servata tamen semper honestate universitatis in aliorum delinquentium exemplum Item volumus et ordinamus ut omnes in dicto collegio tam majores quam minores honeste vivant Prohibemus ac interdicimus in virtute sancte obedientie ut non habeant publicas concubinas nec infra dictum collegium aut universitatem antedictam arma gladios seu digas portent clam seu palam non sint noctivagi lenones aut scurre vagabundi sed bonis moribus et studiis optimis dediti et occupati lingua latina aut gallica et non vernacula inter se mutuo colloquentes charitatem autem mutuam super omnia habentes prout decet Dei ministros ut divinam ultionem evadere voluerint Insuper etiam volumus et ordinamus quod in festis majoribus et principalioribus totius anni studentes in theologia et artibus per vices suas sint ministri altaris tam ad matutinas majorem missam quam vesperas prout visum fuerit principali dicti collegii in habitibus suis honestis et si contingat quod magistri et studentes in theologia et artibus non interfuerint divino servitio diebus illis et horis eisdem limitatis pena ut supra mulctentur pro eorum absentia quam si solvere recusaverint tertio moniti per principalem eorundem bursis privatos fore declaramus Studentes in artibus per regentes castigentur absque mulcta Preterea volumus et ordinamus quod nullus bursarius in theologia studeat leges vel phisicam aut practicet in eisdem nec etiam procuratoris officium vel advocati in quacunque curia spirituali aut seculari exerceat quamdiu bursarius fuerit sed omnino vacet studio theologie et philosophie ac predicationi verbi Dei latine aut lingua vernacula juxta festa et tempora eisdem assignata et limitata Nec quisquam regens aut in theologia studens seu in jure canonico aut civili exeat in publicum absque

caputio et corneto longo donec fuerint promoti ad bachalariatum in theologia quo facto utantur caputio brevi Bursarii vero in artibus nequaquam exeant absque caputio rotundo neque in collegio neque extra collegium nec presumant exire collegio qualicunque ex causa absque facultate principalis subprincipalis aut alicujus actu regentis sub pena remotionis ab eorum bursis ter moniti per principalem Et quod semper latine seu gallice loquantur ut supradictum est sub simili pena Item similiter volumus et ordinamus quod regentes servent horam communem prandendi et cenandi in dicto collegio et quod singulis diebus legibilibus quibus leguntur artes fiant bis in die questiones et semel reparationes et in qualibet septimana semel disputationes videlicet die Sabbati non solum in artibus sed etiam in theologia per regentes et studentes ejusdem Deinceps volumus si contingat aliquem studentem in theologia aut artibus egrotari aliquo morbo contagioso puta febre calida aut simili morbo statim de collegio removeatur usque ad convalescentiam a sua infirmitate ne alii suo morbo inficiantur regentesque quam primum cum diligentia suos parentes insinuent ut eidem de remedio provideatur proviso tamen quod dictus studens suis interim non defraudetur necessitatibus Similiter volumus quod singulis annis eligatur bursarius communis dicti collegii seu universitatis qui singulis annis recipere debet bursas promovendorum in singulis facultatibus de quibus facultati artium reddet compotum et rationem applicandis communi utilitati dicte universitatis et collegii Item preterea volumus et ordinamus quod rector universitatis semper eligatur sive de collegio sive extra collegium qui fuerit actu residens infra dictam universitatem propter varias causas que occurrere possunt absentia ejusdem Item similiter quod quilibet regens habeat ortum distinctum per se et provisor habeat similem ortum pro oleribus suis et herbis collegio necessariis Et quod provideatur dicto provisori in pecunia prout res ipsa postulat ut tempestive debitam et exactam provisionem faciat sic videlicet quod ipse provisor nullam habeat occasionem querele de indebita provisione neque magistri et studentes ea occasione de suis portionibus Volumus autem quod principalis cum consilio subprincipalis eligat regentem qui est eo anno incepturus lectiones artium qui debet esse aptior ad studium et laborem et in artibus apprime eruditus Item volumus quoad cantores et alios in choro servetur tabula consilii Basiliensis que publice in choro pendere debet et quolibet die Sabbati omnibus legi et publicari delinquentesque puniri et mulctari juxta statuta ecclesie nostre cathedralis Volumus preterea quod quanquam in diversis particulis prefate nostre fun

dationis ordinavimus multa fieri de consilio subprincipalis et regentium presertim in dispositione camerarum et similium quod nihilominus si dicto principali videbitur expedire et utile dicto collegio poterit arbitrio suo omnia hujusmodi disponere Volumus preterea et ordinamus rectorem universitatis antedicte qui pro tempore fuerit dummodo de gremio dicti collegii non existat (quo sic existente officialem Aberdonensem) cum consilio et avisamento quatuor proborum virorum magistrorum dicte universitatis a dicta universitate eligendorum et deputandorum semel in anno dictum collegium tam in capite quam in membris doctores magistros et studentes in eodem canonistam civicum medicum et grammaticum cum suis mansionibus necnon capellanos cum choralibus ejusdem collegii visitare ac defectus eorundem quoscunque tam in rebus quam in personis inquirere et investigare necnon alienationes impignorationes seu bonorum dicti collegii consumptiones presertim summarum annuatim assignatarum ad reparationem dicti collegii mansionumque supradictarum ac ornamentorum ejusdem singulosque excessus et defectus in scriptum redigere et cancellario presentare Quiquidem cancellarius cum concilio dictorum visitatorum que reformanda et corrigenda fuerint reformabit prout Deo respondere voluerit Si autem dicti visitatores negligentes fuerint in visitatione aut non visitando singulis annis prout decet cum solemnitatibus et severitate congrua dictus cancellarius poterit per seipsum dictum collegium mansionesque et personas ejusdem modo suprascripto visitare quo in remotis agente aut sede vacante per capitulum Aberdonensem seu vicarium ab eodem deputandum que omnia conscientiis singulorum committimus prout rationem Deo reddere voluerint Insuper volumus et ordinamus prefatum collegium et personas quascunque in eodem necnon beneficia eidem annexa ab omnibus episcoporum subsidiis custumis exactionibus vigiliis talliis pedagiis taxationibus et aliis quibuscunque impositionibus quacunque authoritate impositis seu imponendis preter prescripta pro nobis et successoribus nostris in hac parte accedente communi consensu et assensu decani et capituli nostri antedicti ut premissum est necnon a solutione et quacunque alia exactione et petitione per quoscunque rectores et vicarios quoad oblationes et decimarum quorumcunque fructuum et frugum in suis hortis crescentium prestationem necnon a solutione jurium funeralium quorumcunque et decimarum personalium exemptos et liberos imperpetuum esse declaramus quatuor denarios per quemlibet divitem studentem in paschate dum venerabile sacramentum recipit prebendario ad nives tantummodo solvendos Neque per dictos prebendarios annatas suarum

prebendarum cum ad vitam tantum perdurant permittimus aut utensilia seu domicilia suis successoribus aut executoribus solvendas volumus Preterea volumus et ordinamus perpetuis futuris temporibus in die qua contingat illustrissimum principem Jacobum quartum Scotorum regem viam universe carnis ingredi annuatim per omnes prefatas personas in dicto collegio fieri vigilias mortuorum una cum missa de requie célebranda solemniter per principalem aut ejus vicegerentem cum majorum campanarum pulsatione et preconis voce per civitatem et oppidum Aberdonense precedentis Pro quibus exequendis statim post missam recipiet principalis si officium exequatur duos solidos quilibet etiam sacerdos juxta tenorem fundationis duodecim denarios sacrista duos solidos pro suis laboribus campanarum scilicet pulsatione et aliis bursarii vero artium singuli recipient sex denarios et pueri chori quilibet quatuor denarios et precones sive campanarum gestores per plateas nove et veteris villarum Aberdonensium octo denarios Finaliter eodem die inter pauperes scolares nostri collegii et universitatis viginti solidi absque mora eodem die arbitrio principalis et subprincipalis distribuantur Quo die hortamur in visceribus Jesu Christi ut omnes sacerdotes nostre fundationis missas celebrent et orent pro animabus dicti illustrissimi Scotorum regis Jacobi quarti aliorumque regum Scotie antecessorum et successorum suorum Ac insuper similesque vigilias mortuorum una cum simili missa in cantu per supradictas personas et cum simili distributione pro anima nostra et pro animabus antecessorum et successorum parentumque et benefactorum nostrorum omniumque fidelium defunctorum cum simili eleemosina pauperibus scolaribus et aliis indigentibus et ne hujusmodi distributiones fiant aliis quam presentibus sub pena anathematis inhibemus absentia autem prebendariorum bursariorum theologie et artium necnon capellanorum accrescat presentibus Proviso tamen quod pauperes suis eleemosinis non defraudentur prout in die judicii omnipotenti Deo respondere voluerint omni fraude et dolo seclusis quum sicut aqua ignem extinguit ita et eleemosina peccatum Finaliter volumus ut principalis ad omnia et singula supradicta advertat et curam habeat ut singuli sua officia bene exerceant ut divinum servitium bene et devote et sine confabulationibus in choro celebretur ut lecture in philosophia et artibus ac in theologia una cum disputationibus in eisdem diebus congruentibus et in aula reparationibus et lectura tempore prandii cum gratiarum actione latinis concionibus et vulgaribus sermonibus debite fiant ac ut latine aut gallice omnes infra septa collegii loquantur prout latius supra expressum est ut jocalia libri et alia ornamenta dicti collegii

exacte custodiantur una cum custodia pecunie deputate ad reparationem collegii et mansionum predictarum et de debita applicatione ejusdem ut nemo etiam habeat cameram in collegio nisi dans operam theologie vel artibus neque etiam aliqui studentes absque facultate vel licentia alicujus regentis exeant collegium et ut nulle fiant vacantie a lectionibus per totum annum ut nullus habeat stramina in lare sue camere sive aliquid illius generis quod facile incendi poterit et etiam ut non congregentur focalia infra aliquam domum collegii Quod si negligentia seu incuria ejus aliquid minus bene gubernari seu regi contingat in dicto collegio sive in doctrina libris vasis argenteis aut eneis ornamentis deposito ecclesiasticis terris seu annuis redditibus aut aliis bonis ejusdem damnum aliquod illatum seu perpetratum fuerit furatum aut deperditum damnum illud quodcunque expensis suis idem principalis resarciet reformabit et restituet ejus sumptibus et expensis absque dilatione et ad hoc faciendum per cancellarium cogi volumus nolentes vero sua officia debite exercere per principalem moneantur et pecuniaria pena arbitrio ejus et quinque aliorum primorum prebendariorum seu majoris partis eorundem mulctentur quam si solvere contempserint frequenter sic moniti et sua officia non adimplentes per cancellarium aut ejus vicegerentem removeantur et alii modo suprascripto suis locis imponantur Postremo inhibemus precipimusque mandamus in virtute sancte obedientie et interminationis divini judicii ne quisquam nostre fundationis cujuscunque conditionis status gradus aut eminentie existat ad quemcunque statum pervenerit contra has nostras constitutiones privilegia exemptiones directe vel indirecte seu quovis alio quesito colore venire presumat dispensationes seu rescripta aliqua a romano pontifice seu ab aliquo alio privilegiato per se vel alium adversus hujusmodi erectionem seu fundationem in toto vel in parte nullatenus petat seu impetret per se vel alium aut quantum in eo vel in eis est ab aliis impetrari non permittant sub pena perjurii infamie et inhabilitatis Ad que singula perimplenda omnes et singulos prefatos in nostra fundatione et erectione jurejurando astringi volumus quod juramentum a principali dicti collegii rogatus si prestare quisquam recusaverit nullatenus admittatur aut recipiatur sed ejus bursa tanquam vacans alteri idoneo premissa perimplenti provideatur.

Quo tenore presentium coram nobis fideliter perlecto et per nos ad plenum intellecto particulatim singillatim et per singulos ejus etiam articulos diligenter considerato sinceram atque integram augmentationis reformationis et ceterorum predictorum erectionis predicte immo etiam prorsus

« AnteriorContinuar »